Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

De hvmilitate vitiosa. Caput XXV

Sciendum tamen esse alias quasdam humilitates, ex quibus alię quidem nihil ad hanc pertinent de qua locuti sumus, alię uero ipsam reddunt uitiosam. Quid enim ad uirtutem illa humilitas, qua obscuro loco natos designamus, humiles appellando demissi generis in plebe uulgari uiros? uel illa quam etiam rebus inanimatis insensibilibus-que damus? nam et locum humilem dicimus, qui pressior iacet inter eminentes atque demissior, et humilem arborem, quę non multum ab humo errecta

-- --

sit. Sunt et alia duo humilitatis genera in Scripturis obseruata: alterum cum quis aliorum iniquitate opprimitur affligitur-que, iuxta illud: [ERROR: no link :] ps. CXIII Populum tuum Domine humiliauerunt, et hęreditatem tuam uexauerunt; alterum cum quis ob suam culpam poenis aut calamitate aliqua grauatur, secundum illud: [ERROR: no link :] ps. 106 Propter iniustitias enim suas humiliati sunt. Vtrunque hoc in inuitum fit atque nolentem | uirtutis autem humilitas uoluntaria est. proinde etiam illam quę uitii est uoluntariam esse

-- --

constat. Illa itaque non uirtutis, sed nequitię malignitatis-que erit humilitas, cum quis ea de causa prę se feret humilitatem, siue ut inter sanctos ponendus uideatur, siue ut facilius elemosinam elliciat et lucretur. Tales erant, quos in Euangelio taxauit Dominus dicens: [ERROR: no link :] Mat. 23 Vę uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Exterius quippe cilicio se tegunt, nudis pedibus ambulant, horridi, inculti, squalentes, illuuiosi, inter loquendum suspirant, ingemiscunt, fatentur se esse peccatores, crebro ad orandum procumbunt. sed intus uel inanis glorię cupidine flagrant | uel quęrendę pecunię cura solicitantur, sepulchris dealbatis similes, foris quidem mundi puri-que sed intus pleni sordibus atque spurcicia. Perniciosa est ergo humilitas | fingere quod non es, et esse quod non debes. Nam licet callida simulatione falli possint homines, Deus tamen nunquam fallitur: omnia nuda et aperta sunt oculis eius | ipse cordis et renum scrutator unicuique reddet iuxta opera eius | quę tunc quidem iudicanda exponentur, cum nihil erit occultum quod non sciatur, neque absconditum quod non reueletur. Quid ergo proderit | humilem, sanctum, mansuetum ab hominibus fuisse iudicatum, cum etiam hominibus manifestum erit, qualis re uera fueris? [ERROR: no link :] 2. notandum Neque enim ex pręteritis aliorum rumoribus, sed ex conscientia tua presenti iudicaberis.

-- --

Cęterum uerę quoque ac sanctę humilitatis ualde studiosis cauendum erit, ne forte humilitatem putent eos quibus prępositi sunt, non corripere si deliquerint, non castigare si perseuerarint | negligentia est istud non humilitas | et charitatis quam proximo debes obliuio. Debes enim curare, ut eos qui tibi commissi sunt efficias meliores | docendo, solicitando, increpando, puniendo. quod si per ignauiam teneritudinem-ue animi omiseris, non mitis | neque mansuetus | neque humilis, sed e contrario inhumanus et a charitate alienus fuisse argueris | crediti-que tibi gregi non pastor sed desertor. Quęris fortasse cur ergo pręcipiat Dominus: [ERROR: no link :] Mat. 20 Qui maior est uestrum fiat sicut minor, et qui pręcessor est sicut ministrator? Non hoc dicit ut peccantes non arguas, quos et ipse flagello de tempo expulit, sed ut in laboribus opere-que seruili cum ipsis quibus pręsides communices | et in spiritalibus negociis grauiora onera tuis quam aliorum humeris imponas | necessitatibus-que domesticorum tuorum pro uiribus prospicias | et tanquam filiis ministres | indulgentissimi-que patris fungaris officio nihil prętermittendo quod uel ad humilitatem pertinere uidebitur | uel ad charitatem. [ERROR: no link :] (!) Definiamus igitur uitiosam fore humilitatem, quę charitati aliis-que uirtutibus non fuerit copulata. Nam neque libidinosis proderit humilitas | neque gulę uentri-que seruientibus | neque alii alicui flagitio subnixis. [ERROR: no link :] humilitatis ordo Prima humilitas esse debet Deo obedire. deinde prępositorum iussa exequi, postremo facilem se omnibus pręstare, neminem offendere | et pati potius iniuriam quam inferre, nihil terrenum appetere, sed cęlestium desyderio semper inhęrere. [ERROR: no link :] (!) Quicunque ita se humiliauerit, exaltabitur | et una cum illis, quos in exemplum proposuimus, gaudebit in ęternum gloriosus. In psalmo enim dicitur: [ERROR: no link :] ps. 33 Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit. Et in Euangelio: [ERROR: no link :] Mat. 5 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. et in alio psalmo: [ERROR: no link :] ps. 36 Mansueti hęreditabunt terram | et delectabuntur in multitudine pacis. Possidebunt ergo

-- --

humiles terram, non hanc erumnarum et inquietudinis plenam, sed illam in qua iugis tranquillitas et pax est perennis | quę etiam terra uiuentium

-- --

dicitur, iuxta illud: [ERROR: no link :] ps. 26 Credo uidere bona Domini in terra uiuentium. [ERROR: no link :] epistola prima 5 Humiliemur igitur (ut Petrus apostolus pręcipit) sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in tempore uisitationis. Nihil est uera humilitate pręstantius, nihil tranquillius | et a perturbationibus animi magis remotum. Humilitas patiens est, benigna est, nec contempta irascitur | nec laudata se extollit, nec aduersis concutitur | nec prosperis delinitur | in utraque fortuna ęquabilis perseuerat. Vulgi quidem opinione despicitur, sed sapientissimi cuiusque iudicio commendatur | summi-que Dei benignitate ad cęleste regnum sustollitur et coronatur. Expediens nunc uidetur, ut de contrario humilitati uitio, superbia, disseramus. Nam uirtutem ardentius amplectemur cum nequitię turpitudinem magis plene cognouerimus.

-- --

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.