Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De ingratitvdine hereticorvm et ivdae proditoris. Caput X

Cum enim nullum mendacium diu stare possit, quia nihil firmi, nihil solidi habet in quo innitatur, omnis falsa religio paulatim euanescat necesse est. Itaque iampridem defecit ille diaboli fraude inductus deorum cultus. Unus autem Deus etiam ab illis inuocatur qui Christum ignorant. Defecerunt et hereses, licet

-- --

falsa ueris mixta in se haberent | nihilominus quę uera erant manent, quę falsa, una cum suis autoribus interierunt. [ERROR: no link :] Arrius Arrius ab Euangelio alienatus | impie-que de Trinitate sentiens uentris profluuio extinctus est. [ERROR: no link :] Olympius Olympius Arrianus dum blasphemias in sanctam Trinitatem ore sacrilego proferret, fulmine ictus conflagrauit. [ERROR: no link :] Anastasius augustus Anastasius augustus Euticetis erroribus implicatus, uerbum Dei in carnem mutatum | et in Christo incarnato unam tantum

-- --

esse naturam asserebat. cum-que ab hac impietate ne Hormisdę quidem summi pontificis admonitione solicitatus recederet, ipse etiam fulmine afflatus periit. Nonne hi omnes tam infelici fine consumpti testantur | nemini tutum esse euangelicę ueritati ulla in parte derogare | et ab Ecclesia Christi quicquam uel minimum dissentire uelle? [ERROR: no link :] Machumetus. [ERROR: no link :] (!) Sola quidem adhuc Machumetana heresis extat, et uiribus aucta | sęuit in Christianos, ut qui Christi sunt, calamitatum patientia probentur, donec et illa sua corruat impietate ac dissoluatur. Quemadmodum autem Iudeorum olim fuit in Deum ingratitudo ad idola conuerti, ita nunc nostrorum par flagitium erit | de Christo parum pie sentire. [ERROR: no link :] Iudas. [ERROR: no link :] (!) Quod si tam ingrati sint, qui solo errore delinquunt, quid de te dicam perfide Iuda ? quibus uerbis tuam accusem ingratitudinem? quę maior est quam ut fando exprimi queat. Non solum quę uera recta-que erant, quę salutaria, quę sancta, quę perfecta | a Magistro ac Domino tuo didiceras, uerum etiam in consortium ascitus fueras apostolorum | et tanquam cęteris fidelior apostolicę familię oeconomus factus et loculos habens, ut quę omnibus offerebantur, solus dispensares. at tu (proh nefas!) tantorum beneficiorum prorsus immemor et pecunię cupiditate superatus, ut triginta argenteos acciperes, Dominum in mortem tradidisti. Vicisti tuo parricidio Iudeorum ingratitudinem: bonum quod acceperant illi, commune cum aliis erat, tu speciali priuilegio dotatus, tu in ordinem pręcipuorum Christi comitum uocatus, tu singulari quodam honore pręditus, in tantam excidisti dementiam, ut eius proditor fieres, cuius fueras discipulus, ut eum crucifigendum inimicis offerres, cuius eras natura famulus, beneficio socius, dilectione frater, promissione cohęres, non terreni patrimonii, sed cęlestis. Nunquid te cum coenaret, a mensa repulit? cum sacramentum corporis et sanguinis sui discumbentibus porrigeret, pręteriit? cum iisdem pedes lauaret, nunquid non se ad tuos inclinauit? nunquid cum amplecti eum uelles | restitit? cum osculum offerres, faciem

-- --

auertit? Omnia quidem ille tanquam sibi charissimo indulsit. sed tu omnium oblitus | tanquam hosti insidiabaris, tanquam seruum uendebas, tanquam parricidam in manus perdere uolentium dabas. Porro tam cruenti facinoris, postquam ille crucifixus est, iam et ipse conscius, peccasse te fatebaris, argenteos quos acceperas proiiciebas. Poenitebat te quidem commissi sacrilegii, sed uenię spe destitutus | dolore-que superatus laqueo collum tuum confregisti | et pendens diruptis uisceribus | effluentibus-que intestinis infelicem animam emisisti. O dirum et crudele mortis genus, nequitię tamen tuę conueniens | tua-que impietate dignum, non magis quia iustum uendideris | quam quod de misericordis misericordia desperaueris. Vtrunque sane inter crimina grauissimum, ac nescio quod maius, nisi quod alterum remitti poterat, si alterum remissionis impetrandę aditum non pręclusisset. Eo igitur tua te perduxit in Dominum ingratitudo, ut pro grauissimis criminibus grauissimas quoque poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit | et tandem mori potius quam Deo peccare optauerit. Atque hęc hactenus. nunc autem ad reliquas charitatis partes descendere statuens, arbitror non minimam, sed pręcipuam potius esse: cum bene uiuendi pręcepta didiceris, operam dare ut alios doceas. Igitur de illius qui docere uult officio disseremus. deinde uidebimus , quantum iuuat, si adsit qui doceat, et quantum nocet, si absit.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.