Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De officio catholici praedicatoris. Caput XI

Docere in ecclesia episcopi officium est | et illorum sacerdotum, qui pręsidis autoritate probati sunt. [ERROR: no link :] Paralip. 2.17 Iosaphat Hierosolymarum rex Leuitas misisse dicitur et sacerdotes, ut peragrando urbes Iudeę instruerent populum pręceptis Legis. [ERROR: no link :] Mar. 16 Christus ut gentibus Euangelium prędicarent, apostolos, quos ipse instituerat, destinauit. Euntes inquit in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Veruntamen, qui apostolico isto fungi uoluerit munere, eruditione ac uirtutibus pręstare debet. Alioquin si indoctus fuerit, facile in errorem labetur | et quorum conscientiam curare uolet, magis consauciabit. Discat igitur prius, et postea doceat, et quod uerbis docuerit, operibus comprobet. Sic egisse dicitur Esdras sacerdos, cum ad reparandam Hierosolymam ab Artaxerxe dimissus redisset. Ita enim scriptum de illo legimus: [ERROR: no link :] Esdrę primo 7 Esdras autem parauit cor suum, ut inuestigaret legem Domini, et faceret | et doceret. Et apostoli ante Spiritu Sancto replentur, deinde prędicationis officio fungi iussi sunt. Porro quod aliis pręcipiendo ędificabant, ne aliter agendo destruerent, id etiam ipsi pręstare studuerunt, non minus exemplo docentes quam sermone. Nam impudens admodum pręsumptio est | hoc alios monere, quod ipse non facias, imponere aliis onera grauia, quibus ipse dorsum non supposueris. Aut quomodo potest aliquis alios reprehendere his de rebus, quas facere se non ignorat? Turpissimum est profecto, cum in corripientem culpa retorquetur, cum quis in quo alterum accusat, seipsum damnat. Sic igitur uiue, ut pręcipis, et ad uerba mores

-- --

confer, et sanus curationem ęgris adhibe, ne cum rubore audias: Medice, cura teipsum! Vobis qui in ecclesia Dei ad populum declamatis | per Esaiam est dictum: [ERROR: no link :] 13 Exaltate uocem, leuate manum; ut uidelicet uoci manus consonet | et pręceptis respondeant opera. Quia qui fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Is demum aliorum delicta efficaciter arguit, in quo non inuenitur, quod alii redarguant. Sit ergo mitis atque submissus qui humilitatem docet. Recedat ab iracundia qui patientiam suadet. Castitatem illęsam seruet, qui stupra adulteria-que detestatur. Nihil improbe agat, qui docet iustitiam et inuehitur in uitia. Denique cum Samaritana relinquat hydriam mundanę uanitatis, qui paratus est populo euangelizare Iesum. Caueat quoque ne lucri gratia prędicet | siue glorię ab hominibus captandę. Non terrenum lucrum spiritalibus quęrendum est disciplinis sed cęleste. [ERROR: no link :] Mat. X Gratis accepistis inquit Dominus | gratis date. Eos autem qui in templo uendunt columbas, hoc est dona Spiritus Sancti, eiicit flagello | ut fidelium consortio indignos. et, [ERROR: no link :] Io. 2 non est domus Dei inquit domus negociationis sed orationis. Quid ergo? nihilne accipere oportet? immo oportet, sed quantum necessitas postulauerit. [ERROR: no link :] Mat. X Dignus est inquit operarius cibo suo. et in Lege dicitur: [ERROR: no link :] Deut. 25 Non alligabis os boui trituranti; ut uidelicet et ipse de tritura sua pascatur et uiuat se-que sustentet. Nequid autem ultra quam quod satis est quęras, ipse doctorum Ecclesię princeps Paulus ait: [ERROR: no link :] Ad Tim. prima 6 Habentes alimenta et quibus tegamur , his contenti simus. Vitanda est etiam humanę laudis captatio. ne pro labore doctrinę | laudem quę a Deo est amittamus. Ad hęc ne illi quidem recte, qui ecclesiastici doctoris officium professi, dimisso Euangelio quęstionibus nihil ad rem pertinentibus occupari solent, qui syllogismos enthymemata-que proponendo philosophantur | uel poetarum figmenta decantant |

-- --

uel explicandis gentilium historiis immorantur | uel de cęlestium motu syderum-que naturis disputant, non quęrentes quod saluti

-- --

conferat animarum, sed quod auditorum aures demulceat atque delectet. Hi certe a Domino audient: [ERROR: no link :] Mat. 13 Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. Plausum enim uulgi quęrunt | et docti dici quam sancti malunt. nec uident quod callidis diaboli suggestionibus supra pinnaculum templi statuuntur, ut quo altius ascenderint, grauius ellidantur cum ceciderint. Quid tu ingenium iactas | aut rerum multarum cognitionem ostentas, qui non ex his quidem, sed ex operibus iudicaris? Magis Deo placet sancti rusticitas | quam peccatoris hominum ore laudata scientia. Non ergo attendat doctor, quid auditores delectet audire, sed quid se deceat loqui, nec se putet in theatro esse, ut cum fabulam peregerit, astantium plausu excipiatur , sed in ecclesia Dei, ut postquam piis admonitionibus eos qui libenter audiunt iuuerit, a Domino capiat mercedem glorię sempiternę. Impigrum quoque ac solicitum esse decet salutiferę institutionis doctorem. [ERROR: no link :] Mat. 4 Circuibat Iesus (ut euangelistę tradunt) totam Galileam docens in synagogis eorum | et prędicans Euangelium Regni. et alibi dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 15 Erat quotidie docens in templo. Intuere pręterea indefessam Apostoli eius in prędicando curam. [ERROR: no link :] Ad Ro. 15 Scribens ad Romanos affirmat, quod ab Hierosolymis per circuitum usque ad Illyricum omnia repleuerit prędicationibus Euangelii Christi; et neque persecutionibus deterretur | nec uinctus desistit | in Euangelio se laborare dicens: usque ad uincula. Vide etiam quam anxie opus hoc Timotheo discipulo iniungat, cum ait: [ERROR: no link :] 2 Prędica Verbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra, increpa | in omni patientia et doctrina; ut uidelicet impleatur, quod in Esaia de apostolis et Ecclesię doctoribus prędictum fuerat : [ERROR: no link :] 62 Super muros tuos Hierusalem constitui custodes; tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt . Sed etiam ipsi prophetę fuit olim a Domino iussum dicente: [ERROR: no link :] 58 Clama ne cesses | Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum. Tanto enim diligentius instandum est doctrinę salutari, in quanto peccantibus maius imminet periculum salutis. Nec semel aut iterum admonendi

-- --

tibi erunt, sed toties, donec cum psalmista dicere possis: [ERROR: no link :] ps. 58 Laboraui clamans, raucę factę sunt fauces meę. Magno autem animo uerbum Domini prędicandum est | neque ob pręsentiam potentiorum subticeri debet ueritas, dum uitia reprehenduntur. Gloriatur Dauid coram Domino dicens: [ERROR: no link :] ps. 118 Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. et in Esaia euangelico doctori pręcipitur: [ERROR: no link :] 40 Super montem excelsum ascende tu | qui euangelizas Syon | noli timere. [ERROR: no link :] Ionas 2 Ionas propheta prędicare iussus, dum homines timet, Deo nolebat obedire | et cum naui fugeret, orta tempestate in mare pręcipitatur | atque a pisce uiuus deglutitur. Satius illi tunc fuerat incidere in manus hominum quam non obedisse Deo uiuenti. Hieremias uero ipsius Domini uerbis animatur ad prędicandum dicentis: [ERROR: no link :] Hier. 1 Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge et loquere ad eos omnia quę ego pręcipio tibi | ne timeas a facie eorum. nec enim timere te faciam uultum eorum. [ERROR: no link :] Ioannes Baptista Mat. 14 Non timuit Ioannes arguere Herodem regem, ut ostenderet | non esse timendos qui occidunt corpus, sed unum illum, qui corpus et animam simul potest mittere in gehennam. Apostoli ac martyres Domini, ne Christum prędicarent, nec minis principum deterreri, nec tormentis inhiberi potuerunt. Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. Paulus cum esset Corinthi, per uisionem nocturnam audiuit Christum sibi dicentem: [ERROR: no link :] Act. 18 Noli timere,

-- --

sed loquere, et ne taceas. propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te. Protegit igitur uerbi sui prędicatores Deus, donec docendi munus impleant, et cum impleuerint, occidi permittit, ut coronet.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.