Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Next section

De Superbię vitio. Caput I

Quare scriptum est: [ERROR: no link :] Eccli. 10. Initium omnis peccati est superbia, nisi quia omne peccatum | a uoluntate diuina nostrę uoluntatis auersio est. ut faciat seruus quod uetat dominus | uel facere nolit quod ille iussit. Hoc autem proprium superborum esse negari non potest. Quanuis igitur uarię sint peccati species, una tamen omnium mater est superbia. ita ut cum ipsis peccatis quę genuit, simul uiuat, simul moriatur. Nemo quippe desinit esse superbus, nisi cum desierit esse peccator. Peccata tamen quę plus in se superbię habent, hęc sunt: sui confidentia, inanis glorię appetitio, aliorum contemptus, de se iactatio ostentatio-que, neminem pati sibi superiorem | et ne ęqualibus quidem facilem se pręstare.

-- --

Pręterea gestus habitus-que corporis immodestus, proterua atque aspera uerborum prolatio | temeraria-que confidentia actionum, errecta ceruix, contumax aspectus, lentus tardus-que incessus | et uecordiam potius quam grauitatem prę se ferens uultus. Veruntamen quo magis arroganter coram hominibus sese composuerint superbi, eo minoris existimationis apud Deum erunt. dicente Esaia propheta: [ERROR: no link :] 3. Dixit Dominus Deus: Pro eo quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uertices filiarum Syon, et Dominus crinem earum nudabit | et pro ornatu erit ignominia. Nihil enim secum feret superbus, cum hinc decesserit | omni pomparum suarum ornatu fastu-que decaluabitur | nudus ad inferos descendet, ingloriosus , contemptibilis, despectus, tanto aliis magis infimus, quanto sibi uidebatur sublimior. Hoc etiam per Sophoniam minatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] 1. Visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen, hoc est, siue priuatas ędes | siue Dei templum cum superbia ingredientem uisitabo iusta

-- --

ultione atque uindicta. Sunt enim quibus non est satis in foro, in campis, in hominum frequentia supinos elatos-que incedere, sed etiam domum Domini ingressi cum maxime se submittere deberent ante altare cęlestis regis, eundem uultum seruant, eandem supercilii elationem, quasi iam ei ęquales, cuius non multo post iudicium uelint nolint subituri sunt. et tunc demum fiet, quod ad Deum psalmista ait: [ERROR: no link :]ps. 17. Oculos superborum humiliabis. Nihil enim oculi iam ad inferos damnatorum quod eos delectet uidere poterunt, sed cuncta tristia et acerba miseri illi et cernere et pati compellentur. qui-que se olim supra homines esse arbitrabantur, sub immundorum spirituum potestate erunt. Quod quidem metuens Iesus Sirachi filius orabat dicens: [ERROR: no link :] Ecclesiasti. 23. Domine pater et Deus uitę meę extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. hoc est, ne permittas | ut me superet superbia | et me aliquid esse credam, supra id quod sum.

-- --

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.