Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvanta mala pariat svperbia. Caput II

Scriptum est pręterea: [ERROR: no link :] Prouerb. 11 Vbi fuerit superbia ibi erit et contumelia. Necesse est igitur ut elati superbia toruo-que aspectu homines prorumpant in contumeliam et probra et conuitium. Sicut enim nubilosa ac tristis cęli facies raro cum silentio soluitur, ciet tonitrua, cogit micare fulgura, fulmina cum fragore decidere | terram-que imbribus repente inundare, ita uentosę superbię tumor, nisi ratione coerceatur, irarum austros proflabit | et obuium quenque maledictis petulanter lacesset. Vnde alibi dicitur: [ERROR: no link :] Prouerb. 13 Inter superbos semper sunt iurgia. In tantum quidem superbi iurgiis assuescunt, ut ipsa iurgia superbiam appellet psalmista dicens: [ERROR: no link :] ps. 13 Os eorum locutum est superbiam. Superbi erant Iudei, ideo neque contra Deum murmurare timuerunt | nec Moysi et Aaroni contumaciter insultare. [ERROR: no link :] Roboam Roboamum Salomonis filium ad contumelię uerba regalis impulit dignitas; et populo poscenti aliquod pensionum leuamen: [ERROR: no link :] Reg. tertio 12 Addam respondit super iugum uestrum. pater meus cecidit uos flagellis, ego cędam scorpionibus. Tantum hac animi elatione profecit, ut duodecim tribuum rex | mox duarum tantummodo fieret | reliquis ab eo secedentibus. Nemo enim superbo domino libenter seruit. Nemo etiam impune aduersus Deum superbit. [ERROR: no link :] Senacherib. reg. quarto 19 Etenim Senacherib rex Assyriorum captis aliquot Iudeę oppidis Hierosolymam premere coepit, blasphemias in Deum Israhel dixit | se-que diis potentiorem asseruit. Ex quo Hierosolymarum rex Ezechias perterritus deposita regali purpura saccum induit | et supplex Dominum orauit. Pręualuerunt preces humiliantis se aduersus furorem impotentiam-que

-- --

superbi. Angelus Domini maiore parte Assyrii exercitus prostrata regem cum reliquis Niniuen redire coegit. Quo ille perueniens filiorum suorum manu interemptus occubuit. Hinc plane satis patet, quam fragiles, quam nullę sint humanę uires, si cum Deo contenderint. Ad hęc superbus post iurgia illos cum quibus iurgatus est, re atque opere lędere affectat, ut uim robur-que suum ostentet | se-que ex illis esse probet, de quibus Amos propheta ait: [ERROR: no link :] Amos 2 Conterunt super puluerem terrę capita pauperum | et uiam humilium declinant. [ERROR: no link :] Sedechias Sedechias quoque filius Chanaan uolens uideri propheta, cum prospera regi Samarię Achabo prędixisset, Micheę contraria quę et euenerunt prophetanti colaphum infregit dicens: [ERROR: no link :] reg. primo 12 Me-ne ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Vir arrogans igitur et inani gloria tumens dum persuadere nititur se esse quod non est, siquis contradixerit, impatiens irę ne manibus quidem temperat | nihil-que pensi habet meliores se atque honorabiliores afficere iniuria. Ioab Dauidici exercitus ductor non potuit pati pręfecture honorem laudem-que militię cum aliis partiri, et Amasam collegam suum amice alloquens incautum interemit. Nullo itaque scelere abstinet superbia | nec rapinis nec cędibus parcit, dum supra omnes eminere

-- --

atque excellere appetit. Aduersus hanc per os Abbacuch prophetę Spiritus Sanctus clamat: [ERROR: no link :] 2 Vę qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius. Ad superbię autem uitium alios uirium confidentia stimulat, alios rerum prosperitas hortatur, aliis audaciam longus peccandi usus pręstat | qui retuso iam conscientię aculeo delictorum assiduitate | neque hominum pudore | neque ullo Dei metu cohibentur. [ERROR: no link :] Idumeus In Abdia propheta Idumeam increpat Dominus | et ait: [ERROR: no link :] 1 Valde superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrę, exaltantem solium tuum, qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? Et quoniam supra quam decuit efferebatur Idumeus, consequenter dicitur ei: Si exaltatus fueris ut aquila | et si inter sydera posueris nidum

-- --

tuum, inde te detraham dicit Dominus. Vt qui se omnium fortissimum credidit, omnium imbecillimus euadat. et de illo quoque dicatur: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. [ERROR: no link :] reg. primo 2 Benadab Quod autem et superbi humilientur | et humiles exaltentur, Benadab quoque Syrię rex nobis exemplo est. Qui Samariam cum innumera militum multitudine inuadens gloriabatur quod puluis Samarię non sufficeret pugillis populi qui ipsum secutus fuerat. Deo autem arrogantiam eius ulciscente | egressus rex Achab tantum cum septem milibus uirorum et ducentis triginta duobus fudit fugauit-que eum, qui iam in manibus uictoriam se gerere credebat. [ERROR: no link :] Reg. tertio XX Insequenti anno Israhelitarum parua manus centum milia Syrorum in pręlio conciderunt, reliquos fuga elapsos in oppido Aphec murus ruina oppressit | Benadab captus, qui sibi insuperabilis uidebatur, pro uita supplicauit. [ERROR: no link :] Niniue Niniuen etiam Assyriorum metropolim, cui Dominus poenitenti et humiliatę pepercit, postremo tamen insolenter elatam repenti ruina concidere permisit. Ideo illi per Sophoniam superbię crimen obiicitur dicentem: Hęc est ciuitas gloriosa habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius. quomodo facta est in desertum, cubile bestię? omnis qui transit per eam, sibilabit et mouebit manum. quasi dolens eam quę fuerat iam non esse. sicut et psalmista ait: [ERROR: no link :] ps. 36 Vidi impium superexaltatum sicut cedros Libani | transiui et ecce non erat.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.