Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De patientia ingratitvdinis, percvssionis | et bonorvm ablationis. Caput XV

Sed ab illis inquies, quibus imprimis obsecutus sum, in quos beneficia plurima contuli patior iniuriam, et quos mihi semper amicissimos fore sperabam, eorum odia sustineo | magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus Dominus tuus quos uenerat saluare, ab iis passus est necem. Christi quoque apostoli, quibus uiam ueritatis monstrabant, ut credendo beatitudinem consequerentur, ab illis ludibria, uerbera, mortem sustinuere. Vis tu non amittere bonum quod feceris? ęquo animo feras et ingratos. magis-que tibi proderit patientia tua | quam nocebit illorum perfidia. Ad hęc si etiam uerberibus afficeris, si opibus exueris, si torqueris et ad mortem posceris, talia sancti martyres perpessi sunt, talia pro nobis Dominus et Saluator noster non inuitus tolerauit. Denique nullus unquam sanctorum uindictam appetiit, sed omnes pro malo bonum reddere semper conati sunt. [ERROR: no link :] pha reg. 3 13 Vir Dei in Bethel manum Hieroboami regis aduersum se indigne extentam | atque ideo statim arefactam | fusis pro illo precibus restituit sanitati. [ERROR: no link :] Stephanus act. 6, 7 ICXC Stephanus pro illis a quibus lapidabatur orauit, sicut et pro suis crucifixoribus Dominus, ne illis imputaretur ad peccatum, quod ignoranter commisissent. [ERROR: no link :] Luc. 23 Io. 18 Iubemur pręterea maxillam nostram alapa percutientibus et alteram offerre, ut semper parati simus pro ueritate, pro iustitia, pro nomine Domini Iesu plura pati quam patimur. Alapa ille a seruo percussus non repercussit, sed humili responso ruborem iniecit

-- --

percussori | arguens atque

-- --

conuincens quod percusserit innocentem. Apostolus Corinthiorum tolerantiam laudat dicens: [ERROR: no link :] secunda 11 Libenter suffertis inspientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim siquis uos in seruitutem redigit, siquis deuorat, siquis accipit, siquis extollitur, siquis in faciem uos cędit. [ERROR: no link :] Paulus ut-que illi magis in proposito confirmentur suarum passionum catalogum contexit dicens | exercitatum se fatigatum-que fuisse in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. a Iudeis inquit quinquies quadragenas una minus accepi | ter uirgis cęsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte ac die in profundum maris fui, in itineribus sępe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et erumna, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate. Quod si uas electionis tanta ac talia pertulerit, quid indignatur uas irę, siquid eiusmodi sibi accidat? Quando tibi prędia et opes auferuntur, Dominici pręcepti recordare: [ERROR: no link :] Matt. 5 Qui uult inquit tecum in iudicio contendere | et tunicam tuam tollere, dimitte ei et palium, hoc est, paratus esto plura potius perdere ad conseruandam animi patientiam | quam ad infringendam altercationibus deseruire. Eundem sensum habet, quod in Luca dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 6 Qui aufert quę tua sunt ne repetas; ne forte repetendo et raptorem irrites | et tuam in Domino conturbes quietem. [ERROR: no link :] ps. 9 Patientia enim pauperum (ut in psalmo habetur) non peribit in fine . Si tamen sine lite reparari res poterit, non prohiberis exigere, immo debes, non tam tua quam eius qui rapuit causa. ne uidelicet ille alienum iniuste possidendo pereat. [ERROR: no link :] Tob. 9 Nam et Tobias in Deum pientissimus pecuniam sub chyrographo creditam a Gabello exigit. neque opus reprehendi potest, quod Raphaele angelo adiuuante perfectum fuisse constat. Tunc igitur non erit rem ablatam repetendi locus | cum per iram delinquendi imminet periculum. [ERROR: no link :] reg. quinto 20 Cum hoc contigerit,

-- --

tam lente ferendum erit damnum quam suum tulit Ezechias Hierosolymarum multę sanctitatis rex. [ERROR: no link :] Esaię 39 Cum enim per prophetam didicisset | omnem gazam quam legatis regis Babyloniorum gloriabundus ostentauerat, ad Babylonios quoque transferendam, non est animo turbatus | nec tristitia deiectus, sed uoluntati Domini nihil refragatus: Bonus inquit sermo Domini | sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Quid tu tandem quereris opes tibi erreptas, quas Christus Dominus apostolis suis interdixit? quas plurimi ut liberius expeditius-que Deo seruirent, sponte abiecerunt? Lętare potius oblatam tibi occasionem uitę perfectioris ineundę. dicente Domino: [ERROR: no link :] Mat. 19 Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et ueni sequere me. Lętare quod tibi impedimenta sublata sint sequendi illum, qui sequentibus se non terrenas opes largitur sed cęlestes, non fragiles sed ęternas. Crede igitur Prophetę dicenti: [ERROR: no link :] ps. 36 Melius est modicum iusto super diuitias peccatorum multas.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.