Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De patientia morbi | et adversitatvm. Caput XVI

Siqua pręterea corporis ęgritudine laboras | et morbo uehementer afficeris, caue ne per impatientiam Deum offendas | et grauius animo ęgrotare incipias

-- --

quam corpore. Corpus hominis fictile uas est | corruptioni

-- --

obnoxium, solutioni proximum, morti semper opportunum. quod etiam si nulla aduersa infestet ualitudo, senilis tamen ętas carpendo consumit. Thesaurus autem in uase isto fragili animus est, quem nulla uis potest offendere pręter peccatum. Peccas autem si morbi molestiam fers impatienter. Quę igitur dementia est, cum corpus langore torquetur, committere ut etiam animus impatientię peste lędatur? Gratias Deo age ęger, gratias age sanus, et tolerantię merito ad ęternam peruenies salutem, ubi nec morbos ultra timebis | nec mortem. [ERROR: no link :] Iob Hęc sunt illa duplicia, quę accepisse Iob memoratur post humiliter toleratas erumnas. Cum enim ditissimus inter municipes suos fortunatissimus-que esset, amisit simul facultates, iumenta, seruos, liberos, omnium in suo corpore membrorum sanitatem | et tamen nihil interea stultum de ore eius prodiit. sed: Si bona inquit de manu Domini accepimus, mala quare non toleremus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est | sit nomen Domini benedictum. [ERROR: no link :] Tob. 2 Tobias Tobias inter omnes, qui de Samaria in Assyriam translati fuerant, pietate notus, casu cęcus efficitur | sed qui melius animo quam oculis cernebat, non fuit ideo tardior in proposito uirtutis, sed feruentior. Oculis captus gratias egit Deo | fideliter-que ei seruiens, ut antea fecerat, nihil commisit, quo ea calamitas ipsi grauis esse uideretur. [ERROR: no link :] Esaię 38 Ezechias Fleuisse uero et orasse fertur Ezechias, non tamen ob ęgritudinem in qua erat, sed propter mortem quam formidabat, incertus de Dei iudicio. Neque enim ante dicitur contristatus quam audisset: Dispone domui tuę, quia morte morieris tu, et non uiues. [ERROR: no link :] Lazarus Luc. 16 Pręterea quam paruo nocumento sint homini morbus et inopia, Lazari mendici hulceribus pleni exitus probauit. exiguo temporis momento miser fuit, si miser dici debet qui non peccat, sed mox a corpore secedens ab angelis translatus est ad ęternę felicitatis locum, omni prorsus liber molestia repletus-que lętitia ineffabilium bonorum. Quicquid ergo nobis ad beatitudinem transituris non uidetur uiam impedire,

-- --

tolerabile est | et iustę querelę causam dum uirtuti nihil officit, excludit. Ad illa ueniamus, quę falso fortuita mala nuncupantur, cum nihil sit quod non prouidentia diuina contingat. Ea sunt terrę maris-que pericula, proscriptiones, exilia, carceres, tormenta | cędes | incendia | cętera-que id genus multa. Quę ut fortiter perferantur, primo sciendum aduersa quęque in hac uita necessario euenire | et tam bonis quam malis esse communia. sed iustis bona esse iniustis uero mala, si modo castigati non se correxerint. Porro istę aduersitatum causę sunt. Iustis ideo accidunt, ut per patientię uirtutem maiora mereantur pręmia | ac ne forte prospero rerum successu elati labantur. [ERROR: no link :] Paulus Vnde colaphizatus est Paulus ne magnitudine reuelationum extolleretur. Afflicti martyres, ut cumulatius remunerarentur. Iniustis autem ob hoc tristia contingunt, ut ad iustitiam reuertantur | et si redire noluerint, iuste condemnentur | ęternis-que mancipentur suppliciis | quorum duritia temporalibus contusa malis mollescere nequiuit. Si aduersa pateris | et Scripturę diuinę fidem pręstas, negare non potes, quod a Domino diligaris. [ERROR: no link :] Apoc. 3 Ego quos amo inquit | arguo et castigo. Testimonium igitur diuini erga te amoris habes, quoties aduersis concuteris, quoties calamitatum procellis iactaris. Fruantur suis deliciis luxuriosi, tu uero Domino tuo placere studens asperitatibus te exerce. Arcta enim et angusta uia est, quę ducit ad salutem, lata atque

-- --

ampla, quę mittit in perditionem. Hinc est quod sanctissimi homines prospera mundi contemnentes | renunciantes-que pręsentibus bonis tolerant spontaneam paupertatem, ieiunant, esuriunt, sitiunt, algent, uigilant, orant, peregrinantur, laborant, nunquam conquiescunt. ut per dura atque aspera uictis uoluptatum illecebris debita uirtuti pręmia percipiant | et pro breui afflictione ęternam capiant beatitudinem. Corripiamur ergo a Domino, ne cum hoc mundo damnemur. Pugnemus cum calamitatibus, ut cum uicerimus, coronemur. Nauigantium ars

-- --

atque doctrina non in tranquillo, sed in tempestate probatur. Militis uirtus in certaminis discrimine noscitur. Christianus an Deum diligat, diuersitatibus experitur. Nec potest esse Christi famulus , qui cum illo laboriosa atque difficilia subire recusauerit . [ERROR: no link :] Luc. 14 Qui non baiulat inquit crucem suam | et uenit post me, non potest meus esse discipulus. et iterum: Qui uult uenire post me, abneget seipsum | et tollat crucem suam et sequatur me. Eis quoque qui in regno ipsius ad dextram et sinistram suam sedere petierant, respondit: [ERROR: no link :] Mat. 10 Mar. 10 Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? docens | glorię suę consortem fieri non debere, qui passionum suarum se non fecerit participem. Hęc itaque crux et hic calix sunt stigmata illa Domini nostri Iesu Christi, quę se in suo corpore portare Apostolus gloriabatur dicens: [ERROR: no link :] ad Cor. prima 5 Vsque ad hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cędimur et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur et benedicimus; persecutionem patimur et sustinemus; blasphemamur et obsecramus | tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Siqua talia tibi casu contingant, quę multi pro Christo sponte subire solent, de necessitate fac uoluntatem, libenter cuncta sustinendo, quorum patientia Domino tuo te redditura sit chariorem. Beatus eris si cum Propheta dicere poteris: [ERROR: no link :] ps. 16 Probasti cor meum, Deus, et uisitasti nocte; igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas; ut magis ad probationem tribulatio incumbat | quam ad correctionem. In illa enim iusti gaudent dicentes: [ERROR: no link :] ps. 65 Quoniam probasti nos, Deus | igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Et quoniam aduersitatum patientiam sequitur consolatio: Transiuimus inquiunt per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.