Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De patientia Iob. et qvare bonis accidant mala. Caput XVIII

Vt autem omnium pręsentium tempestatum magnitudinem superes, quanta passus fuerit uir Deo charissimus Iob | et quam ad omnem erumnarum impetum immobilis permanserit, semper tibi occurrat. et si multo grauiora illum leuiter placide-que pertulisse inuenies, pudeat te in leuioribus minus esse fortem. Si quam opum tuarum iacturam feceris, illi de immensis pecudum armentorum-que gregibus nihil relictum est pręter unum seruum, qui ab inimicis cuncta die uno direpta atque ablata nunciauit. Si filio orbatus es, illius filios et filias omnes unius domus ruina simul extinxit. Si aduersa laboras ualitudine, ille a planta pedis usque ad uerticem capitis hulceribus totus tabefactus, non in lectulo sed in sterquilinio sedens, non molli linteolo sed

-- --

duriore fictilis uasis testa uulnerum saniem deradebat. non habuit amicos qui sic languentem consolarentur, sed qui magis exasperarent exprobrantes ei peccata, quorum expers erat. Insuper uxor ipsa ad impatientiam urgebat, ut Deo malediceret et moreretur. Ille tamen in se firmus | et aduersum quęquę difficilia Spiritus Sancti uirtute stabilitus, pro omnibus gratias agebat Deo | et nullis erumnis, nullis doloribus, nullis obtrectantium molestiis ab ipsa quam in Deum habebat charitate potuit separari. In corpore miserabiliter fracto integra permansit fides, et hominem omnibus miseriis oneratum sola in Deo spes sustentauit. Quod si tanta ac talia iustis quoque inferantur ad probationem, quare conqueritur peccator cum castigatur ad correctionem?

-- --

Verberaris qui peccator es, ut de peccato doleas, de quo fortasse non doleres, si impunitus dimittereris. non dolendo autem | sanari omnino non posses. Tu puniris ut resipiscas, percuteris ut conualescas. Iustus autem plectitur, ut per patientiam maius sibi futurę remunerationis meritum exquirat | et ueluti de igne aurum, ita ille de miseriarum angustiis purior exeat atque clarior. Hinc satis constat, quam male cum illis agitur, qui nihil aduersi patiuntur, et tamen peccare non cessant. Manet enim eos post breuem pręsentium rerum successum nunquam finiendus cruciatus et horrenda apud inferos supplicia. Alia etiam pręsentis felicitatis infelicitatis-que ratio est. quoniam dum differtur in fine iudicium discretio-que iustorum atque iniustorum, interim tam prospera quam aduersa mundi huius omnibus communia sunt. ideo et his aliquando bene | et illis male. Cęterum obduratis et in scelere perseuerantibus male cędit prosperitas, quia insolentiores reddit. Iustum autem neque prospera extollunt | neque frangunt aduersa; in utroque rerum euentu eandem seruat animi constantiam. Sed in aduersis si non melior, certe tutior efficitur. Semper enim ad delinquendum magis prouocant, quę secundo flatu feruntur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.