Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De patientia martyrii. Caput XIX

Porro ad confirmandam patientię uirtutem | pręter ea quę hactenus dicta sunt, martyrum Christi uictorias atque triumphos contemplari operęprecium erit. Eculei,

-- --

laminę, sartagines, fustigationes, omnia tormentorum genera proponebantur illis, qui gentilium deos adorare nollent. At uero fortissimi fidissimi-que Christi milites perferre multo grauiora quam tyrannorum impietas excogitare poterat, parati erant. Promissis etiam ingentibus ad sacrificandum solicitabantur opum, honorum, dignitatum. Sed qui suppliciorum terrificationibus non cędebant, nec pollicitationum quidem magnitudine moueri poterant. Itaque in proposito perstantes non modo imperata non fecerunt, uerum etiam Christum suum liberius confidentius-que prędicarunt, palam docendo hunc quidem Dei ueri esse filium | et idola uana non deos esse, sed malorum demonum inuenta, ut homines impię credulitatis laqueo captos in barathrum traherent perditionis. Cum-que post multos corporis cruciatus ad necem damnarentur, fine uitę intrepidi expectabant. magis-que timebant ne dimittantur | quam ne occidantur. Fortiores ergo et tormentis et carnificibus et regibus fuere, dum pro iustitia, pro ueritate,

-- --

pro Deo certarent. Vicerunt supplicia patientia, prophana imperatorum edicta constanti atque immota christiani nominis confessione. Deos deas-que colere compellebantur. illi uero his contemptis Christum crucifixum colendum adorandum-que esse asseuerabant. Cum hac sententia finire martyrii uictoria erat. Vulnera autem corpore excepta, membrorum lacerationes, exustiones | fidelis militię insignia existimabantur | et inuictę uirtutis certissima testimonia. Atque ita Romani principes omnium potentissimi, urbium, prouinciarum, regnorum uictores a solis Christi seruis et inermibus et paucis et mori uolentibus uicti sunt. quando ne unum quidem ex his qui constanter Christum confitebantur, in suam trahere sententiam totis imperii uiribus potuerunt. Postremo ut omnibus pateret ipsos esse superatos, manus dederunt his quos persequebantur, et abiecto falsorum deorum cultu, pro quo pertinacius quam pro finibus regni stabant, religionem Christi quam delere nitebanutr, susceperunt. Quid est enim aliud in sententiam aduersarii concedere |

-- --

nisi plane se uictum confiteri? De iis igitur qui totum fere terrarum orbem suo subdiderant imperio ipsi Christi milites triumpharunt, non armis pugnantes sed patientia, non uiribus sed fide. tanto ista fidelis patientię uirtus omni ui humana potentior extitit atque ualidior. O pręstantissimam pro Christo patientium uirtutem. Inuictos uicerunt. totius orbis dominatoribus imperare coeperunt, dum pro Christi nomine nihil non sustinendum iudicant, dum illis quoque a quibus uulnera patiuntur, mederi desyderant, dum denique in tenebris errantibus lumen ostendere ueritatis cupiunt. Qui enim calicem Domini per patientiam bibebant, inebriati sunt uino charitatis. ita ut pro illis quoque orarent a quibus cędebantur, illis uiam salutis aperirent, quorum immanitate ipsi trucidabantur. Magis eis dolori erat | persecutores suos errore interire | quam se illorum sęuitia excruciari morte-que affici. Omnibus itaque aduersariorum iniuriis fortior in ipsis erat dilectio. [ERROR: no link :] (!) I nunc, miser et infelix homo minus ab altero offensus, leuius lęsus, irascere et exardesce furore | et odii stimulis agitatus uindictam para, ut et illum pro cuius salute mori debueras perdas | et ipsemet infelicius intereas. Nolenti enim iniuriam remittere | Deus peccata non ignoscit. Nunquid in sanctorum martyrum consortium uenire poteris, qui illorum tolerantiam non fueris imitatus? Vindicari uis de inimico? et te Dei manet uindicta. Ipse qui tibi ignoscere uolenti parabat patientię coronam, iniuriam referenti debita impatientię ingeret supplicia. Amando inimicos, non ulciscendo ad martyrii gloriam peruenitur. et is cum Christo regnat, qui cum Christo pati mauult mala quam reddere. Martyr es, si bonum reddis pro malo. sin uero malum malo rependis, Christi aduersarius es, qui iubet et inimicos diligere. Hic nempe gloriosissimus fuit martyrum triumphus: pati iniuriam | et pro iniuria referre beneficium, uitam impendere | et animas lucrari Christo. Videbant impii quam illi constantes essent in proposito, quam parati ad omnia extrema subeunda prius | quam ut Christum

-- --

desererent | et cogitare cogebantur | nequaquam uanum esse, quod tormentorum patientia uitę-que impendio defendi cernebant | miraculorum etiam magnitudine, quę per illos fiebant commoti conuertebantur. et qui paulo ante in christianos grassati fuerant, cum christianis necari optabant. Atque ita auctis ampliatis-que rebus christianitas pręualere coepit, infidelitas dissolui et euanescere. crux sancta adorari, idola uana euerti. Christus Dominus excoli, diaboli potestas calcari. Ipso denique martyrum sanguine creuit Ecclesia | et effuso cruore pinguior

-- --

facta perquam huberem emisit segetem fidelium filiorum. O beata mors, quę mortalibus largita est immortalitatem, infidelibus fidem, et errantibus ueritatem, pereuntibus salutem | et pro Christo patientibus gloriam. Cui unquam regum principum-que terrę tantum boni attulere opes, delicię, amicicię, uictorię, regna, imperia, quantum uni fideli martyri sua tormenta? [ERROR: no link :] Petrus. Paulus. Stephanus Petrus per crucem, Paulus per gladium, per ictus lapidum Stephanus | atque alii per alias corporis afflictiones ascensum sibi ad cęlum parauerunt | et nunc omnes bonis perfruuntur ęternis, nunc cum Domino suo regnant, quia pro nomine eius mundi aduersa forti animo pertulerunt. Futurorum ergo bonorum spe errecti, etiam in tormentis animo gaudebant. [ERROR: no link :] Apostoli et cum flagellati fuissent apostoli, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Ad quod sane gaudium et nos inuitant atque hortantur | uolentes et martyrii sui habere socios | et glorię consortes. Vnde Iacobus apostolus: [ERROR: no link :] Iacobi 1 Omne gaudium inquit existimate fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod probatio fidei uestrę patientiam operatur | patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri et in nullo deficientes. Ipse etiam apostolorum caput Petrus: [ERROR: no link :] prima 4 Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes. Vas electionis Paulus non solum gaudet, sed etiam gloriatur: [ERROR: no link :] ad Ro. 5 Gloriamur inquit in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,

-- --

patientia autem probationem, probatio uero spem | spes autem non confunditur . quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. et iterum ait: [ERROR: no link :] ad Cor. 2 ca. 12 Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi. propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus in angustiis pro Christo. Gaudent ergo atque etiam gloriantur in pressuris huius mundi omnes sancti, et nos dolebimus? Doleat qui diffidit, gaudeat autem et glorietur, qui spem suam in Deo collocauit.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.