Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

In eos qvi sanctitatis ostentatione alios carpvnt. Caput III

Sunt qui de morum sanctitate sibi plaudentes aliorum uitam carpunt, ut illis quos improbant, meliores uideantur. Talibus in Esaia minatur Dominus dicens: [ERROR: no link :] 65 Qui dicunt Recede a me, ne appropinques mihi, quia immundus es, isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die | ecce scriptum est coram me. Qui se igitur quanuis bonus suo ore extollit, Dei damnabitur iudicio, Saluatore in Euangelio dicente: [ERROR: no link :] Luc. 16 Vos estis qui iustificatis uos coram hominibus | Deus autem nouit corda uestra, quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. [ERROR: no link :] Luc. 18 Huiusce rei nobis pharisei quoque proponitur exemplum, qui templum ingressus dum se iustificat | et publicanum iuxta orantem accusat, publicano ipso nequior de templo exiit. Modicum itaque arrogantię fermentum totam corrumpit massam uirtutum | et siquid boni superędificatur corruit. Quid est enim quod Salomon in Prouerbiis ait: [ERROR: no link :] Prouerb. 15 Domos superborum demolietur Dominus, nisi quia superbi licet opere interdum non peccent, animo tamen delinquunt, donum Dei non Dei laudi sed suę tribuendo. Vnde idem: [ERROR: no link :] Prouerb. 15 Abominatio est Domini inquit omnis arrogans | etiamsi manus ad manum fuerit, non erit innocens. Et in psalmo est scriptum: [ERROR: no link :] ps. 118 Superbi inique agebant usquequaque. Cęterum impossibile est, nequando etiam actione delinquant, qui per arrogantiam in se confidunt. Sibi quippe derelicti absque gratię diuinę fulcimento stare nullo modo poterunt. Semper autem prius est, ut in corde superbiat peccator quam in opere. et hanc

-- --

reor Salomonis esse sententiam dicentis: [ERROR: no link :] Prouerb. 16 Contritionem pręcedit superbia

-- --

et ante ruinam exaltatur spiritus. Quod si iam affectione mali interius cecidit, nisi repente culpam agnoscat | et doleat, quomodo non etiam exterius iniqua operatione labetur? quomodo dum multos probitatis laude anteire se existimat, non de aliis obloquetur? non aliorum uitam carpet? et insectatione lacesset? Quamobrem iterum Salomon ait: [ERROR: no link :] Prouerb. 17 Expedit magis ursę occurrere raptis foetibus | quam fatuo confidenti sibi in stulticia sua. Non enim fama honesti deperit, si a fera mordearis | sed si linguę petulantis iaculo ictus fueris, periculum est ne inter infames computeris. Et licet mala hominum opinio de te innocente tibi non noceat, nocet tamen aliis, qui te sibi similem rati sese corrigere negligunt | et quasi te autore in malo perseuerant. Incipiet autem et tibi detrimento esse, si in tua infamia contemnes lapsum proximorum. Ideo dicitur: [ERROR: no link :] Prouerb. 22 Qui negligit famam suam crudelis est. Melius est bonum nomen quam diuitię multę. In sua uero iustitia confidenti ab Apostolo dicitur: [ERROR: no link :] Ad Cor. 1 10 Qui se existimat stare, uideat ne cadat. et alibi: [ERROR: no link :] Ad Gal. 6 Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero. Illi quippe in altero habent gloriam, qui malunt laudari ab hominibus | quam a Deo probari. His quidem non tam uirtus ipsa placet | quam umbra quędam simulatio-que uirtutis, non habentes curę ut boni sint, sed ut esse uideantur. Et hoc quidem in causa est, ut se aliquis arroganter iactet | et alios contemnat | et parui reputet. Sed talem condemnat propheta dicens: [ERROR: no link :] Esa. 33 Vę qui predaris, nonne et ipse predaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Certissimum quippe est, quod malum a iusto Iudice recipiet, qui malum proximo suo machinabitur. [ERROR: no link :] Hier. 42 Spreuerunt Hieremiam Iohanan et qui cum illo erant | contempto-que eius consilio abierunt in Aegyptum | et gladius regis Babylonis, quem fugiebant, ibi concidit illos, cum in

-- --

terra Iuda si prophetam audissent, a periculo tuti forent. Spernunt etiam superbi eos qui in monasteriis Deo seruiunt, et quod seculo renunciarint irrident, ipsi mox ridiculi futuri demoniis. [ERROR: no link :] Para. 15 Michol Sic fatua Michol uirum suum Dauidem derisit | ante arcam Domini saltantem atque ludentem | et ephot lineo indutum. Hoc autem regis seruitium quam gratum esset Domino superbę mulieris mulcta ostendit. Eam enim ob rem sterilitate damnatur, ne de illo habeat liberos, quem Deo deuotum despexit. [ERROR: no link :] Nicanor Mac. primo 7 Sic et impius Nicanor cum exercitu missus a Demetrio Antiochię rege, ascendens montem Syon | ludibrio habuit sacerdotes, ipsa sibilauit sacrificia | et minatus est ferro se igni-que cuncta uastaturum, nisi Iudam et omnes qui ipsum sequebantur sibi traderent. Occurrit illi Iudas cum trium milium manu tantum | castra-que eius contriuit | cecidit Nicanor, plurimi de suis desyderati sunt | caput et dextera superbissimi ducis ante portam Hierosolymę urbis suspensa. ut omnibus pateret | spes eorum in contrarium uerti qui diuina incessere pręsumunt, psalmista dicente: [ERROR: no link :] ps. 128 Confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Syon | fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam euellatur exaruit. Ab his liberari precatur iustus cum ait: [ERROR: no link :] ps. 122 Miserere nostri Domine miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione | multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus et despectio superbis.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.