Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Quod multum prodest in calamitatibus recolere passionem Christi. Caput XXIII.

In omni autem pressura et afflictione siue mentis sine corporis | commodissimum erit | Domini Saluatoris labores atque dolores pro nobis ultro susceptos ad memoriam reuocare | secum-que ratiocinari ac dicere: Quis ego sum, ut aduersis pręsentium infelicitatum casibus grauari non debeam, cum Dominus meus, quandiu in terris uersatus est, non ocio delectatus sit sed fatigatione, non uoluptatem ullam corporis appetierit, sed tribulationes et angustias et cruciatus et conuitia et probra ab impiis illata | et acerbissimam atque despicatissimam crucis mortem. Ille saluandi mei gratia qui perieram, cum Deus esset, hominem assumpsit; homo factus nunquam conquieuit, Iudeam, Galileam, Samariam peragrando ignaros instruere, ęgrotos curare, mortuos suscitare, multa mira et incredibilia operari. Cum-que in omnibus diues esset, elegit sibi paupertatem, aliorum impensis uitam sustentauit, alieno usus est hospitio, esuriuit, sitiuit, fatigatus est. flesse pluries legitur, risisse nunquam. Adhuc puer quęsitus est ad necem. deinde adultus odia semper perpessus est impiorum. a discipulo uenditus ac proditus est, a Iudeis comprehensus et afflictus | et qui peccatum non fecerat, ligatur, accusatur, falso testimonio circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur, deluditur, maledicitur, spinis coronatur, arundine uerberatur |

-- 140v --

nudus flagella sustinet, nudus crucem ascendit, in manibus ac pedibus plagas patitur clauorum, lanceę in latere | atque de tot uulneribus manante cruore totus perfunditur. Cum-que moriens sitiret, aceto felle-que

-- --

potatur. tam dire consumptus hostiam se Deo Patri pro omnibus obtulit. Quis sum ego, ut indigner | et iniquo animo feram, siqua mihi calamitas incidat, siquod incommodum patiar, siqua me inuidorum infestet persecutio? cum presertim nihil mali mihi inferri possit, quod peccata mea non merentur. Non ergo grauate perpetiar, quod iuste irrogatur, sed Dominum meum deprecabor, ut concedat mihi in omnibus patientiam | et in ipsa patientia scelerum meorum purgationem atque ueniam. ut qui me dignatus est facere laborum suorum participem, faciat tandem et glorię consortem. dicente Apostolo: [ERROR: no link :]ad cor. 2. ca. 1. Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. et iterum: [ERROR: no link :]ad tim. 2. ca. 2. Si inquit commortui sumus, et conuiuemus, si sustinebimus, et conregnabimus. Igitur siue persecutionis turbo totam inuaserit Ecclesiam | siue priuata lacessiti fuerimus inuidia | siue opes uis aliqua rapuerit | siue morbi sęuierint | siue charissimorum mortes frequentarint | siue aliud aliquid aduersi acciderit de omnibus gratias agere nos oportebit | et in omnibus confiteri ac dicere: Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum. Scriptum est enim: [ERROR: no link :] Iob. 5. Increpationem Domini ne reprobes; quia ipse uulnerat et medetur; percutit et manus eius sanabunt. [ERROR: no link :] act. 16 Paulus et Sylas in Macedonia uirgis cęsi, carceri traditi, in uincula coniecti | Deo laudes decantant. Et ipse Dominus noster accepto calice gratias egit, ut nobis documento esset | ad persoluendas gratias Deo, quoties aduersitate aliqua grauati fuerimus atque afflicti. per calicem enim tribulationes mundi huius intelligimus. iuxta illud: Transeat a me calix iste. Cuius igitur prouidentia cuncta contingunt, illi de cunctis gratię agantur, ut per hoc probetur | nos et patientes esse in aduersis | et in prosperis non ingratos.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.