Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Quod non debemus ultro se offerre suppliciis.
Caput XXII.
-- 140r --
Veruntamen in persecutionibus ultro se offerre impiis non debemus.
Quoniam temerarium est obiicere se periculis nulla cogente necessitate.
Vnde pręcipit Dominus dicens:
[ERROR: no link :]Matth. 14.
Cum uos persecuti fuerint in ista ciuitate,
fugite ad aliam.
Et ipse secessisse in desertum dicitur,
cum Ioannem Herodis gladio peremptum audisset.
Quando etiam Iudei ad feriendum illum lapides corripuissent,
[ERROR: no link :] Io. 8
abscondit se (ut euangelista ait) et exiuit de templo |
Poterat omnes unico nutu interimere,
et maluit fugere,
ut nos doceret etiam imbecilliorum iracundiam potius deuitare |
quam resistendo magis accendere.
[ERROR: no link :]ad cor. 2. 11.
Paulus -- -- Damasci Iudeorum insidias |
et prępositi Aretę regis minas per murum in sporta depositus effugit,
non tamen mortis metu sed dilatione,
ut adhuc superuiuens multorum saluti consuleret.
Nunquam enim cessauit prędicando,
disputando,
scribendo |
omnes quos erroribus implicitos cernebat,
ad uiam ueritatis reuocare.
ut-que illos quos ad Christum conuerterat,
in fide solidaret,
sęuissimi Neronis furorem contempsit.
Suo igitur exemplo monstrauit |
tunc quidem mortem non esse timendam,
cum prospiciendum est saluti aliorum.
tunc uero fugiendam,
cum magis expedit ut fugiamus quam ut comprehendamur.
exempli gratia:
Inter hereticorum turbam fideles-que persequentium occulte christianus es;
uides alios deprehensos torqueri,
cędi,
laniari |
quandiu fortiter tolerant nec a fide recedunt,
non est ut teipsum prodas.
Cum autem aliquis eorum titubare coeperit |
et suppliciis uictus cędere,
palam eum exhortari ad patientiam debes |
et in periculo animę alienę uitam propriam contemnere.
Plus enim debemus diligere bonum animę,
non nostrę modo,
uerum etiam alienę |
quam bonum corporis nostri.
hoc enim temporale est,
illud ęternum,
hoc carnale,
illud spiritale.
pręferenda autem sunt carnalibus spiritalia |
et temporalibus ęterna |
et mortalibus nunquam moritura.
Quod si te quoque in hoc pietatis agone intrepide currentem ab infidelibus occidi contigerit,
gaude.
quia iam cum illo uiuere incipies,
qui pro omnibus occidi uoluit |
et in illo inclyto glorioso-que martyrum coetu receptus exultabis |
tu-que donatus corona uictorię sempiterna.
-- --
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|