Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvod alii dignitate, alii hvmilitate lavdari appetvnt, alii deo qvoqve se avdent comparare. Caput V

Alii sane per ambitionem magni apparere uolunt | et sicut Saluator ait: [ERROR: no link :] Mat. 23 Amant primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et uocari ab hominibus rabbi. Qui ergo talia amat peccat. non quod non liceat homini primo loco

-- --

sedere, si id dignitas ipsa in qua est exigit, sed quod ex eo uoluptatem capere | arrogantię uitium sit. Itaque non erit nefas ei qui iussus est pręsidere, primam tenere cathedram, sed hoc affectare inanis glorię gratia | nefas erit. Quin immo si etiam in infimo loco sedendo ab aliis commendari concupieris, humilitatis bonum humanę laudis desyderio corrumpes | et de uirtute facies uitium. [ERROR: no link :] Nabuchodonosor Dani. 3, 28 Et quoniam (ut diximus) mens animus-que superborum nequit quiescere | semper-que se magis ac magis errigens eo quosdam prouexit uecordię, ut se Deo comparare ausi sint | Deum-que contemptui habere, Nabuchodonosor rex, cuius insaniam paulo ante retulimus | hoc tamen prętermisso quod nunc dicemus | auream statuam errexerat, se in ea ueluti Deum adorari iubens. Et quoniam se supra hominem extulerat, regno depositus cum bestiis uixit. [ERROR: no link :] princeps Tyri Ad principem Tyri in Ezechiele dicitur: Hęc dicit Dominus Deus: eo quod eleuatum est cor tuum | et dixisti Deus ego sum | et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo et non Deus. Hinc demum post commemoratas tantę elationis causas infertur, quod tradendus alienigenis esset | spoliandus atque interficiendus. [ERROR: no link :] Gen. 11 Turris Babel Illorum quoque superbia Deo se conferentium fuit, qui primum ab oriente uenientes posuerant sibi sedem in terra Senaar. Turrim enim ędificarunt , cuius altitudinem ad cęlum usque educere decreuerant. Tam igitur stulta est superbia, ut etiam nulli mortalium possibilia pręsumat. Inter ędificandum linguis confusi sunt, deinde per orbem dispersi, ita ut | neque intelligere alter alterum | neque simul consistere quiuerint. [ERROR: no link :] Senacherib reg. primo 19 Senacherib Assyriorum rex (ut ante est dictum) Deum Israhel blasphemare ausus una nocte cęsis ab angelo exercitibus, fugere coactus est a moenibus Hierosolymę urbis quam obsederat, et cum Niniuen peruenisset, a filiis fuit interemptus . [ERROR: no link :] Balthasar Dani. 5 Balthasar Caldeorum rex, quia uasis sacris, quę de Hierosolymis translata fuerant, bibit in conuiuio | et idola uana colens laudes dixit diis, ante manu supra parietem scribente territus, deinde ipsius interpretatione scripturę,

-- --

postremo nocte insequente interfectus est. [ERROR: no link :] Anthiochus Mach. 2 9 Antiochus Epiphanes et ipse in Deum blasphemus | ira-que tumens minabatur urbem Hierosolymam supra Iudeorum corpora diruiturum se | et quę habitantium erat locus, facturum ut sit cęsorum sepultura. mox uiscerum dolore correptus | ac toto tabefacto

-- --

corpore sero poenitens | ęquum esse ait, ut homo mortalis Deo immortali sit subiectus. talia fatus uita decessit, de dolore traductus ad acriores gehennę dolores | inferorum-que supplicia. Documento est quod omnino nihil sit regum terrę potestas, si cęlestis regis potentię comparetur. [ERROR: no link :] act. 12 Herodes Non absimili fine consumptus est Herodes Agrippa. Sedens enim pro tribunali dum concionaretur, magno plausu exceptus dicentium | non humana uerba sed diuina de ore eius fluere, non egit gratias Deo, sed laudem illam totam sibi uendicauit, quod Deo conferendus uideretur. ob hoc ab angelo percussus uermibus scaturire coepit | ac tam infelici exitu is qui sibi felicissimus uidebatur, uitam obiit, adhuc deterius ab immortali uerme in inferno carpendus quam a quibus consumptus est. [ERROR: no link :] C. Cęsar Gaius Cęsar (ut Iosephus refert) cultum sibi tanquam Deo exhiberi iussit, statuam in Capitolio posuit | se Ioui parem dictitans | deinde in senatu interemptus Deus esse desiit, ita ut ne hominis quidem in eo facies aliqua superesset toto tandem in cineres conuerso. Talibus imprecatur Ecclesiasticus dicens: [ERROR: no link :] Eccli 36 Contere Domine caput principum et inimicorum dicentium: Non est alius pręter nos | . Grandis arrogantia stulta-que pręsumptio | putare se singularem | et ab iis qui prudenter iudicant, non ita magni haberi. Vnde pręceptum est: [ERROR: no link :] Eccli. 6 Non enim te extollas in cogitatione animę tuę uelut taurus, ne forte ellidatur virtus tua per stulticiam. et alibi: Odibilis inquit coram Deo est et hominibus superbia. et rursum: Quid superbis terra et cinis? Quid est enim de quo gloriari possit aliquis | nisi sola animi uirtute? qui autem gloriatur, in Domino glorietur.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.