Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvod sancti qvandoque lapsi sint per svperbiam. Caput VI

Nihil aliud habemus, quod non sit cum brutis commune pręter ipsam animi rationem atque sapientiam. Difficile est tamen nequando in ipsam labamur mentis elationem | ne-ue aliqua laudis cupiditate interdum perstringamur, quando quidem sanctissimis quoque uiris hoc contigisse | Scripturarum monumenta nobis testantur. [ERROR: no link :] reg. 2 23 Dauid Peccaui inquit Dauid ualde in hoc facto, cum numerare iussisset Israhelem et Iudam | censa-que fuissent de Israhele octingenta milia uirorum fortium, de Iuda quingenta milia. Cum-que se peccasse fateretur subiunxit: Sed precor Domine, ut transferas iniquitatem serui tui, quia stulte egi nimis. Quanuis autem eum poeniteret, de tribus tamen poenę generibus datur unius optio. hoc est, uel septennis famis uel trimestris fugę persequentibus inimicis | uel triduanę pestilentię. Qua electa septingenta milia uirorum, qui eius ditionis erant, morte consumpta sunt. Lugenti et in humilitate supplicanti uenia tandem data. cessauit-que internicio ac uastitas plebis. Hinc ille gratias agens dixit: [ERROR: no link :] ps. 29 Audiuit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor meus. Quoties igitur nos aliquo rerum successu quicquam efferri contigerit, toties ad nos reuersi humiliemur ueniam-que precemur poenitendo. ne forte totam iram effundat Deus in obstinatos, qui uindictam temperat aduersus poenitentes | miseretur-que supplicibus et ignoscit. [ERROR: no link :] Ezechias Esa. 39 Peccauit et Ezechias rex alioquin erga Deum

-- --

pietate notissimus | eleuatum est cor eius, postquam graui obsidione Assyriorum fuit liberatus | additi-que sint uitę suę quindecim anni, dato ne id futurum dubitaret signo per decem horarum spacium retro ducti solis. Et tunc quidem iactabundus regis Babylonii legatis ostentauit omnem domus suę opulentiam. propterea per prophetam audiuit diuitias illas ad Babylonem transferendas una cum liberis nepotibus-que suis. Sed quoniam submisit se Domino, dilata est calamitas ad regni successores. Ipse uero mali huius expers decessit, non tamen absque dolore eorum

-- --

quę post se nouerat esse futura. [ERROR: no link :] apostoli Luc. 22 Peccauerunt et discipuli Christi | orta inter se contentione, quis eorum uideretur esse maior. Sed ab ipso uerę uirtutis pręceptore reprehensi sunt dicente | gentilium non christianorum esse | ambire honores | et se magnificos apparere uelle. Vos autem non sic inquit | sed qui maior est in uobis, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat. Is igitur qui pręferri aliis concupiscit, gentilitatem sapit. qui uero uel in dignitate positus minoribus ministrat ea quę ad consequendam salutem necessaria sunt uirtutum pręcepta | siue ad sustentationem uitę opportuna subsidia, hic Christi discipulus est, humilitate deiectus, dignitate pręstans, non quęrens quę sua sunt, sed quę aliorum.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.