Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Qvorvm imperio parendvm sit. Caput X

Omnibus illis qui nobis iure pręsunt, obedire nos oportet, dummodo id iubeant, quod diuinę non aduersatur iussioni | neque eorum qui pręsidibus pręsunt imperio; ut semper maioribus honor deferatur in obediendo. dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Ro. 13 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a Deo | quę autem sunt a Deo | ordinata sunt. itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. qui autem resistunt, ipsi sibi

-- --

inquit damnationem acquirunt. Quoties ergo imperatum est, quod potestati quę a Deo est conuenit, parere debemus ut Deo. At uero cum male, impie, iniuste aliquid iussum fuerit, malignitati eius qui iussit resistendum est | neque quod fieri uoluit faciendum. Talis quippe iussio nequaquam sequitur ordinem a Deo datę potestatis, sed eius qui abutitur potestate, prauitatem atque nequitiam. Iccirco idem apostolus ad Titum scribens non satis habuit dicere: [ERROR: no link :] Ad Titum 3 Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, sed subiunxit: ad omne opus bonum paratos esse. Cum itaque potestas aliquid iusserit, subditi mens mature perpendat, utrum bonum an malum sit quod iubetur. si bonum fuerit pareat, si malum, parere caueat, ne Deum offendat. Quod si nec bonum nec malum uidebitur, perinde ac si bonum esset obtemperet. Satis est enim si malum non est quod iubetur. Bonum autem etiam si iussum non fuerit, agere expediens erit. Bene enim agendo mala iubentem poteris contemnere. Vis inquit non timere potestatem? bene fac. Fieri quidem potest, ut potestas male officio suo fungens aduersus innocentem sęuiat, sed Dominum audimus dicentem: [ERROR: no link :] Mat. 10 Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere | sed eum potius timete, qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Quid nocuit sanctis tyrannorum impietas deos eorum contemnentibus? Quibus illi uitam hanc breuem | et caducam abstulerunt, iis Deus dedit stabilem et ęternam. Quos illi suppliciis affecerunt, eos Deus perennis glorię immensi-que gaudii corona insigniuit. Igitur sicut recta honesta-que iubentis pręsidis imperium totis uiribus exequi debemus, ita iniqua turpia-que imperantis minas intrepide contemnere. Sed rursum Apostoli pręceptum est: [ERROR: no link :] Ad Ephes. 6 Serui obedite dominis carnalibus cum timore et tremore et synceritate cordis uestri, sicut Christo; non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes. id est, laudem | fauorem-ue

-- --

hominum aucupantes, sed ut serui Christi, facientes uoluntatem Dei ex animo, seruientes sicut Domino et

-- --

non hominibus. Dominis igitur fideliter ut Deo seruiendum est | prompte-que obtemperandum, quandiu iussa eorum cui Dei concordent uoluntate | nec ab ęquo honesto-que uideantur discrepare. Et si carnalibus dominis tanta animi solicitudine obediendum sit, quanto magis domino spiritali, qui animarum nostrarum curam gerit | et illa duntaxat iubet quę magis ad consequendam pertinent salutem? Recte itaque hortatur nos Apostolus et ait: [ERROR: no link :] Ad Hebre. 13 Obedite prępositis uestris et subiacete eis. ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro animabus uestris reddituri. Pontifici maximo ante alios parendum est. Christi enim uicem gerit in terra. Deinde ab illo ut nostro conuentui pręsint constitutis. omnibus denique qui ex eius autoritate ius habent quod uolunt nobis imperandi, ut deo erit obediendum | semper tamen habita superiorum ratione, ne forte dum minoribus obedimus, eos quibus et ipsi obedire debent offendamus. Deinde parentibus nostris obedire nos et natura suadet | et diuina lex iubet. Vnde Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Ephes. 6 Filii inquit obedite parentibus uestris in Domino, hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem tuam , quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi | et longęuus sis super terram. Non utique super hanc terram, in qua et obedientes possunt cito mori | et inobedientes diu uiuere. sed super illam de qua Propheta dixit: [ERROR: no link :] ps. 26 Credo uidere bona Domini in terra uiuentium. [ERROR: no link :] filii Ionadab Quod etiam filiis Ionadab a Domino promissum esse credimus. Vt enim pręceptum patris perficerent uini potu abstinebant | et meruerunt audire Domino dicente: [ERROR: no link :] Hier. 35 Non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus. Tunc autem conspectum Domini merebimur, cum totius obedientię nostrę unus finis fuerit, ut uidelicet hominibus obediendo Deo placeamus. Qui enim ideo alicuius iussis obtemperant, ut ab eo mercedem capiant, mercenarii sunt. et qui parent metuendo, nequid mali patiantur, serui sunt. Is uero qui neque spe pręmii | neque timore supplicii, sed solo Dei amore se subiicit ad obediendum aliis, non

-- --

mercenarius neque seruus est sed potius filius Patri ęterno perpetua charitate deuinctus. Atque ideo qui uoluntarie seruit, sponte obtemperat, nihil in quo Deo gratificari se censet, agit inuitus. Hic certe cum psalmista sancto concinere poterit: [ERROR: no link :] ps. 39 Vt faciam uoluntatem tuam Deus meus uolui. Tunc demum uera perfecta-que obedientia est, cum nostra uoluntas ex Dei pendet uoluntate. cum uidelicet quod ipse pręcepit facimus, non quod caro ad malum prona suggerit. De isto obedientię genere est dictum: [ERROR: no link :] reg. primo 15 Melior est obedientia quam uictimę | et auscultare magis quam offerre adipem arietum. et alibi: [ERROR: no link :] Eccli. 35 Sacrificium salutare est | attendere mandatis | et discedere ab omni iniquitate. Quoniam autem nihil mali est, quod lex diuina non prohibeat, neque boni quod non imperet uel pręcipiat, omnium prorsus abstinentia uitiorum | omnium-que exercitatio uirtutum obedientia est. Ita ut ne fidei quidem sacramenta proderunt nobis, nisi ipsam obedientię coluerimus uirtutem. Vnde gentium apostolus Paulus: [ERROR: no link :] Ad Cor. prima 7 Circumcisio inquit nihil est, et pręputium nihil est | sed obseruatio mandatorum . Et apostolus Iacobus: [ERROR: no link :] epistula 2 Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.