Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De obedientia deo praestanda. Caput IX

-- --

Primum omnium Deo obediendum est, deinde aliis propter Deum. Nemini autem in eo gerendus est mos, in quo offenditur Deus. Omnia extrema prius perpetienda sunt | quam contra Dei iussa, mandata, leges aliquid agendum. Nec unquam dubitandum, quin illud bonum

-- --

ęquum-que sit, quod iussum a Deo atque constitutum fuerit. Cuius unius sapientia nunquam errat | et bonitas a sui perfectione deflectitur. Cuicunque igitur ita ut oportet de Deo persuasum fuerit, non inquiret quare sic aut sic aliquid ille iubeat siue mandet, sed tantum quod imperatum est, id persequi atque perficere curabit. [ERROR: no link :] Abraham gen. 22 Abraham filium immolare iussus | non respondit quod in illo sibi promissum esset semen, quod in illo benedicendę erant gentes. Credidit enim cuncta euentura quę Deus promiserat, etiam ipso mactato in quo promissa ista implenda erant. Ideo tacitus maturabat, quod iussum fuerat perficere. denique filium unigenitum unice dilectum, ut Deo obtemperaret, suis interfecisset manibus, nisi is qui iusserat | rursum inhibuisset. Sic probatus, cum unius tantum esset genitor, omnium in Christo credentium constitui meruit pater. stellas numerare iubetur, in earum comparatione filios habiturus. [ERROR: no link :] Samuel reg. primo 15 Amalechitarum regem Samuel propheta in frusta discidit, cui uicto Saul rex pepercerat. maioris-que pietatis exemplum prębuit Samuel, quia homini non pepercit ut Deo obediret. a Saule autem tollitur regnum | et alteri datur, quia illum quem iussus erat interficere, uiuere permisit. Non itaque pius sed impius est habendus, qui domini transgreditur legem, ut seruo indulgeat et blandiatur, magis-que hominem offendere metuit, mortalem, fragilem, caducum, quam Deum immortalem, ęternum, omnipotentem, omnium quę ubique sunt opificem, omnium dominum ac moderatorem. [ERROR: no link :] Esd. primo 10 notandum Quid uxore quid liberis in uita charius? legimus tamen illos qui de Babylone cum Esdra sacerdote postliminio redierant, cum didicissent ex lege diuina non licere sibi alienigenis mulieribus copulari, cum illis quas duxerant, diuortium fecisse | ac de ipsis genitos abdicasse. Vincere enim debet omnem erga alios amoris affectum sola Deo parendi atque obsequendi sedulitas. Quę profecto si nobis contigerit, nullus hominum timor obstabit, nullus pudor, quin agamus, quicquid uel a Domino | uel a pontifice uel a collegii nostri pręposito iniunctum

-- --

fuerit. Non timuerunt sancti prophetę magnos reges coram arguere | neque populo plebi-que aduersa denunciare, cum a Domino mitterentur. [ERROR: no link :] Esa. 20 Esaias Non erubuit Esaias deposito quo indutus erat cilicio nudus per urbem incedere | et regum necessitudine nobilis pudendum de semetipso detectis natibus spectaculum publice prębere. quia ille qui super omnes est iusserat, ut per hoc Aegyptum et Aethiopiam ab Assyriis despoliandam significaret. Magno igitur animo omnibus in rebus diuinę obtemperandum est iussioni. [ERROR: no link :] apostoli Act. 5 Contempserunt apostoli impiorum contumelias, uerbera, minas omnes, et cum compellerentur ne Christum prędicarent responderunt | Deo magis quam hominibus obedire oportere. Et nisi Domino nostro obedierimus, ne diligere quidem illum conuincemur. [ERROR: no link :] Io. 14 Si diligitis me inquit mandata mea seruate. et iterum: Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me. Idem rursum ait: Qui non diligit me, sermones meos non seruat. Mentitur igitur qui se Deum diligere dicit, et quod ille imperauit, hoc exequi negligit. Quod uerbis profiteris, operibus comproba, et quod promittendo iactitas, uerum esse obediendo ostende. Ad testandam erga Deum charitatem nihil magis necessarium est | quam ipsa obedientię uirtus. ut uidelicet facere studeamus quod ille imperat, et eo quod prohibet abstineamus. Cuncta quęcunque sunt, autorem suum agnoscunt | et ei obtemperant. Cęlum, terra, mare, uolucres, pecora, pisces, nec animantia tantum, uerum etiam inanimata eandem naturam seruant, quę illis ab initio est collata , et nunquam ordinem suum, quem

-- --

a Conditore acceperunt transgrediuntur. Vnde psalmista Dominum alloquitur et ait: [ERROR: no link :] ps. 118 Fundasti terram et permanet | ordinatione tua perseuerat dies, quoniam omnia seruiunt tibi. et in alio psalmo dicitur: [ERROR: no link :] ps. 48 Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quę faciunt uerbum eius, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestię et uniuersa pecora, serpentes et

-- --

uolucres pennatę. Cuncta igitur quę subsistunt, uerbum Dei faciunt, bruta utique ratione carentia, sensibilia atque insensibilia, et nos quos ille intellectu donauit, ueritatis cognitione illuminauit, ęternis bonis dignos reddidit, non faciemus? Creatori , Redemptori, Saluatori nostro non parebimus? Non ille nostra indiget obedientia, sed nos illius indigemus imperio. qui ideo imperat aliquid, ut bona conferat obedientibus. Quę autem his qui obediunt conferenda sunt, obedire nolentes mereri non poterunt. Qualia uero et quanta sint obedientium bona docebo, si prius quibus post Deum obediendum sit uiderimus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.