Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

REGES ISRAHEL
HIEROBOAM

HIEROBOAM, filium Nabath, Ephrateum, Salomon constituerat super tributa domus Ioseph. Huic obuiam factus Ahias Sylonites, propheta, palium nouum, quo indutus erat, scidit in partes decem et ait: Dominus locutus est: scindam regnum de manu filii Salomonis et dabo tibi X tribus, illi autem unam propter seruum meum Dauid. [ERROR: no reftable :]Una tribus dicitur Iuda et Beniamin propter eos qui Hierosolymis regnarunt de una triba Iuda

Tu si in precęptis meis ambulaueris, ero tecum et tradam tibi Israhel. Animadauertit autem Hieroboam, quod propterea Salomon machinaretur ipsi necem. Fugit in Aegyptum pageatque illic usque ad obitum eius moratus est. Tunc demum ab iis, qui ab Roboamo defecerant, uocatus regnum ultro sibi oblatum accępit. 39v Aedificauit Sichem in monte Ephraim ibique habitauit. Condidit Phanuel ac, ne populus ad sacrificandum Ierosolymam sępius petendo ad Roboam conuerteretur, fecit duos uitulos ęneos; alterum posuit in Bethel, alterum in Dan, ut illos adorarent. Struxit phana in excelsis, constituit sacerdotes, qui non erant de tribu Leui, et ipsemet accessit, ut adoleret incensum. Vir autem de Iuda uenit in Bethel et stans contra altare prophetauit mala domui Hieroboam. Ille extendit manum iubens eum appręhendi. Cunque manus illa aruisset, pręcante uiro Dei restituta est. Cęterum ipso a uia sua pessima non recedente Dominus domum eius delere decreuit. Hieroboam Abia, filio suo, egrotante suggessit uxori, ut mutato habitu abiens in Sylo Ahiam prophetam consulat super puero. Venit mulier, Ahias autem pręmonitus a Domino ait: Vxor Hieroboam, quare aliam te simulas? Dic uiro, hęc dixit Dominus: Quia male operatus es, inducam mala super domum tuam. Te uero in urbem introeunte morietur puer. Israhel quoque percutiet Dominus, eo quod irritauerint eum in diis alienis. Illa uenit pagein Thersa, et puer moritur, Hieroboam autem regnauit annis XXII. Successit in regno filius eius Nadab.

NADAB

NADAB, Hieroboami filius, regnauit annis duobus super Israhel. Fecit malum in conspectu Domini, et Baasa, Ahię filius, de tribu Isachar, interfecit eum in Gebethon et in loco eius coepit regnare deleuitque domum Hieroboam iuxta uaticinium Ahię Sylonitis.

BAASA

BAASA, Ahię filius, de tribu Isachar, ascendens in Iudam ędificauit Rama. Occidit Nadab regem, ut modo dictum est, et regnum occupauit deleuitque domum Hieroboam. Regnauit in Thersa annis XXIIII. Ambulauit in uiis impietatis Hieroboam. Hanc ob rem illius quoque domum delendam prędixit Dominus per prophetam Iehu, Anani filium, quem ipse Baasa interimi fecit. Post hęc moritur Baasa et regnum suscipit filius eius Hela.

HELA

HELA, Baasę filius, regnauit in Thersa super Israhel annis II. Hunc temulentum Zambri, seruus eius interfecit et regnauit super Israhel.

ZAMBRI

ZAMBRI Helam, dominum suum, uino obrutum interimit occupatque regnum. Extinxit domum Baasę, quemadmodum Iehu propheta prędixerat. Regnauit diebus VII. 40v Exercitus enim Israhel obsidebat page Gebethon, Palestinorum urbem, et audita nece regis Helę fecerunt super se regem Amri dimissaque Gebethon obsidione cinxerunt Thersam. Zambri autem amissa fugę spe cum regia domo simul se concremauit. Tunc diuisus est Israhel. Pars sequebatur Thebni, filium Gimeth, pars Amri. Mortuus est Thebni et regnauit Amri.

AMRI

AMRI regnauit super Israhel annis XII. Aedificauit Samariam. Male operatus est. Successit ei ipsius filius Achab.

ACHAB

ACHAB, Amri filius, regnauit in Samaria super Israhel. Duxit uxorem Iezabel, filiam Ethbaal, regis Sydoniorum. Posuit aram Baal, plantauit lucum. Omnium pessimus fuit. Helias Thesbites prędixit ei siccitatem famemque futuram. Abdias dispensator agnoscens Heliam indicauit regi. At rex: Tune es, inquit, ille Helias, qui conturbas Israhel? Respondit: Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus tua sequendo Baalim. Tunc Helias idoli sacerdotes falsitatis conuictos interfecit ascenditque uerticem Carmeli, et terra irrigata est imbribus. Achab abiit in Iezrahel. Benadab, rex Syrię, obsedit Samariam. Propheta consolatus est Achab regem promittens ei uictoriam. Meridie igitur egressus Achab fudit fugauitque Syros. Anno pagesequenti commissum est pręlium in Aphec et de Syris desyderata sunt peditum centummilia die uno. Reliqua XXVII milia, quę confugerant in oppidum Aphec, oppręssit murus. Regi autem Benadab supplicanti pepercit Achab. Sed quidam prophetę filius arguit eum dicens: Quia dimisisti uirum morte dignum, erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius. Contempsit illum Achab et ingressus est Samariam. Concupiuit uineam Naboth Iezrahelitę. Iezabel ergo nomine regis scripsit ad Iezrahelitas, ut insimulantes illum, quod maledixerit Deo et regi, lapidibus interficerent. Quo extincto uineam possedit Achab. Helias autem Samariam ueniens ait ad eum: Hęc dicit Dominus: Occidisti, insuper possedisti. In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum, et delebo domum tuam sicut Hieroboami et Baasę. Canes quoque comedent Iezabel in agro Iezrahel. Achab scidit uestimenta sua, operuit se cilicio, ieiunauit, dormiuit in sacco. Et quia humiliauit se, distulit Dominus malum domus eius in diebus filii eius. Iosaphat, rege Iuda, et Achab, rege Israhel, parantibus recuperare Ramoth Galad de manu regis Syrię page prophetę Baal illis prospera concinebant, quando Iosaphat suadente uocatus est propheta Domini Micheas, filius Iemla. Tunc Sedechias, filius Chanaan, cornua sibi fecit ferrea et ad Achab conuersus ait: His uentilabis Syriam, donec deleas eam. Micheas econtra fugam prędixit Israhel et mortem Achab. Ob hoc commotus Sedechias percussit Micheam in maxiliam dicens: Mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi? Achab etiam iussit Micheam trudi in carcerem, donec ipse reuertetur. Inito certamine Achab sagittę ictu interficitur. Cadauer relatum Samarię sepelitur et, sicut prędictum fuerat, canes sanguinem eius linxerunt. Regnauit annis XXIII suscepitque regnum filius eius Ochozias.

OCHOZIAS

OCHOZIAS, Achabi filius, Samarię rex, seruiuit Baal patris matrisque secutus impietatem. Cum cecidisset per coenaculi sui cancellos, misit seruos consultum Belzebub, deum Acharon, utrum sic collisus conualesceret. Hinc Helias Thesbites ab angelo monitus occurrit illis dicens Ochoziam moriturum. Rex ira percitus misit quinquagenarium suum, ut Heliam compręhensum adduceret. Ad inuocationem autem Helię ignis cęlo delapsus deuorauit eum et quinquaginta qui cum illo erant. Submisit rex alterum page quinquagenarium. Huic quoque accidit sicut primo. Tertium seruauit humiliatio: adueniens flexit genua et ueniam est pręcatus. Tunc Helias angeli monitu descendit securus et simul cum illo adiit regem atque ita fatus est, sicut antea dixerat. Mortuus est igitur Ochozias, cum regnasset annis II. Ioram frater successit ei in regno.

IORAM

IORAM, Achabi filius, Ochozię frater, rex Israhel, sustulit statuas Baal, quas posuerat pater suus, sed ab impietate Hieroboami non recessit. Cum Iosaphat, rege Iuda, et rege Edom perrexerunt per desertum Idumeę aduersus Mosam, Moabitarum rege, eo quod noluerit ultra dare tributum regi Israhel. Cunque defectu aquę laborarent, petierunt Heliseum, ut sitientibus subueniret. Qui iratus in Ioram regem: Vade, inquit, ad prophetas patris tui! Ne respexissem quidem te, nisi uultum Iosaphat, regis Iuda, erubescerem. Ipso tandem Heliseo iubente adduxerunt psaltem, fossas fecerunt, et continuo repletę sunt aquis. Prędixit eis uictoriam de Moab. Moabitę congregati steterunt in terminis; aquas uiderunt fluere rubras ratique sanguinem esse Israhel mutuo inter se cęsorum: Nunc pergamus, inquiunt, ad prędam! Cum autem accessissent ad castra Israhel, 42v illi consurgentes oppręsserunt eos. Oppida page demoliti sunt, agrum optimum lapidibus oppleuerunt, fontes aquarum obturauerunt, omnia ligna fructifera succiderunt iuxta Helisei uaticinium. Rex ipse Moabitarum obsessus in tanta rerum angustia filium suum primogenitum obtulit diis holocaustum super muro. Videntes Israheiitę facinus tam crudele soluta obsidione abierunt. Rex Syrię bellum aduersus Israhelitas gerens intellexit arcana sua consilia Heliseum nequaquam latere atque ipsa inimicis releuari; obsedit illum in Dothaim. Heliseo orante Syri, a quibus obsidebatur, oculis capti sunt. Cęcos duxit in Samariam. Toram uolebat eos perdere; Heliseus prohibuit fecitque abire illęsos; neque ultra uenerunt in terram Israhel latrones Syrię. Porro Benadab, rege Syrię, Samariam obsidente caput asini in ciuitate uenumdabatur LXXX argenteis, quarta pars cabi stercoris columbini V argenteis. Mulier quędem coram Ioram aduersus alteram exclamauit, quod, cum inter se conuenissent, ut filios comederent, suo iam comesto illa subtraxerit eum, qui ipsius erat. Ioram dolore affectus scidit uestimenta sua et apparuit cilicium ad carnem intrinsecus. Mox dolore in furorem uerso misit satellites, qui Heliseum interficerent. Ille page in spiritu rem intelligens clauso domus ostio necem euasit. Poenituit Ioramum propositi sui in Heliseum et ab eodem prophetante audiuit Hęc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simile uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samarię. Cuidam de principibus non credenti: Videbis, inquit, oculis tuis, et inde non comedes. Cum ergo Dominus in Syros tonitrum excitasset, relictis omnibus diffugerunt. Egressus populus diripuit castra Syrię et de uictus copia ita euenit, sicut prędixerat Heliseus. Atque ille incredulus ad portam urbis turba irruente ellisus animam efflauit. Ioram deinde cum Ochozia, rege Iuda, pugnans aduersus Azahel, regem Syrię, in Ramoth Galad saucius rediit uenitque, ut curetur, in Iezrahel. Ochozias inuisit ęgrotantem. Interim Heliseus Iorami seruum Iehum ungi fecit in regem Israhel, ut disperdat domum Achab. Iehu igitur coniurauit contra Ioram et profectus est in Iezrahel. Ioram autem cum Ochozia, rege Iuda, exiens occurrit ei in agro Naboth Iezrahelitę et ait: Pax est Iehu? Respondit ille: Quę pax? Territus Ioram conuertit se, ut fugeret. Iehu fugientem percussit sagitta. Mortuum iussit proiici in agro Naboth. Venit in Iezrahel. 43v Pręcipitari fecit page Iezabelem per fenestram, quod plenius mox exponemus, cum de Iehu tractabimus. Ioram regnauit annis XII. Successit Iehu.

IEHV

IEHV per unum de filiis prophetarum ab Heliseo missum in Ramoth Galad ungitur, ut in Samaria regnet, diciturque ei: Hęc dicit Dominus: Vnxi te regem super Israhel. Percuties domum Achab, domini tui. Iezabel autem comedent canes in agro Iezrahel nec erit, qui sepeliat eam. Tunc serui Ioram posuerunt palia sub pedibus Iehu, cecinerunt tuba atque dixerunt: Regnabit Iehu!Hinc igitur coniuratione facta in Ioram profectus est in Iezrahel, ubi erat Ioram. Quem obuiam egressum moxque in fugam conuersum appetiit sagitta atque confecit iussitque proiici cadauer in agro Naboth. Ochozias autem, rex Iuda, qui cum Ioram erat, fugit in Iezrahel. Illo ingressus Iehu Iezabelem, Achabi uxorem, de fenestra pręcipitari iussit. In uia iacentem equi ungulis conculcauerunt. Mandauit, ut mortuam sepelirent, sed non inuenerunt nisi eius caluariam pedesque et palmas. Reliquum corpus canes lacerando consumpserant iuxta uerbum Domini per os serui eius Helię. Erant Achabo LXX filii in Samaria. Scripsit Iehu ad optimates, et iussu ipsius occiderunt illos. page Capita occisorum in cophanis reposita miserunt ad Iehum in Iezrahel. Reliquos uero de domo Achab, qui erant in Iezrahel, interfecit ipse. Venit Samariam. Duos et LXX fratres Ochozię, regis Iuda, iugulari iussit, cum uenientibus occurrisset. Ingressus autem urbem reliquias domus Achab tolli imperauit. Et quod a Domino per prophetam iussum fuerat, impleuit. Deinde, cum fingeret sacrificare se uelle idolo Baal et congregati essent sacerdotes et prophęte Baal in templo, misit milites, qui illos occiderunt. Statuam Baal combusserunt et eodem in loco fecerunt latrinas. Iehu igitur deleuit quidem Baal de Israhel, sed tamen nequaquam dereliquit uitulos ęneos Hieroboam. Dixitque illi Dominus: Quia omnia, quę erant in corde meo, fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam g[e]nerationem sedebunt super thronum Israhel. Cęterum, cum non recederet a peccato Hieroboam, Dominum offendit et Azahel, rex Syrię, uastauit fines Israhel. Regnauit Iehu in Samaria annis XXVIII. Successit ei filius Ioachan.

IOACHAN

IOACHAN, Iehu filius, Samarię rex, fecit malum secutus impietatem Hieroboam, et Dominus tradidit Israhel in 44v potestatem Azahel, regis Syrię, et page Benadabi, filii eius. Deinde ad pręces Ioachan dedit Dominus saluatorem Israheli et liberatus est. Nec adhuc tamen recesserunt ab errore Hieroboam lucusque permansit in Samaria. Non erant reliqui Ioachan regi nisi L equites, X currus et X milia peditum. Vsque adeo attriuerat eos rex Syrię. Regnauit Ioachan annis XVII. Suscepit regnum Ioas, eius filius.

IOAS

IOAS, filius Ioachan, non deseruit stultitiam Hieroboam in uitulis adorandis. Inuisit Heliseum aduersa ualitudine laborantem et miseratione motus fleuit. Cui Heliseus iussit accipere arcum superponensque manus manibus regis atque ita emissa sagitta per fenestram orientalem ait: Sagitta salutis Domini contra Syriam. Rursum ait: Percute iaculo terram! Quater percutienti dixit: Si quinquies percussisses aut sexies, percussisses Syriam usque ad internicionem. Nunc autem tribus uicibus percuties eam. Mortuo rege Syrię Azahel successit in regno Benadab, eius filius. Quo regnante recuperauit Ioas oppida Israhel, quę Azahel subegerat regnante Ioachan. Ad hęc tribus uicibus percussit Syriam et oppida reddidit Israheli. Postea capto in pręlio Amasia, rege Iuda, uictor irruit page Ierosolymam, murorum partem demoliuit, diripuit thesauros, obsides accepit et in Samariam rediit. Regnauit annos XVI. In demortui locum successit filius eius Hieroboam.

HIEROBOAM

HIEROBOAM, filius Ioas, Samarię rex, male operatus est, sed terminos Israhel restituit, quod futurum prędixerat dominus per bonam prophetam. Regnauit annis XLI. Eo defuncto regnauit filius eius Zacharias.

ZACHARIAS

ZACHARIAS, filius Hieroboam, Samarię rex, fecit malum, et conspirauit aduersus eum Sellum, filius Iabes, regnauitque illo interempto. Et completa est quarta generatio Iehu sedens super thronum Israhel in Samaria. Regnauit Zacharias menses VI et locum eius occupauit Sellum.

SELLVM

SELLVM, filius Iabes, rex Israhel, Zacharię regis (ut diximus) molitus est cędem. Quo morte sublato regnauit, sed non ultra mensem unum. Vt enim et ipse pateretur, quod alteri intulerat, Manahen, Gaddi filius, interfecit eum et interfecto regnauit.

MANAHEN

MANAHEN, filius Gaddi, de Thersa ascendens in Samariam interfecit Sellum regem et loco eius potitus uexauit Thersam et fines eius, eo quod ei de Samaria reuertenti 45vnoluerint page aperire; mulieres interfecit pręgnantes eorum uentres discindens. Male operatus est, et tributum pendere coepit Phul, Assyriorum regi. Edictum fecit principibus uiris Israhel, ut singuli eidem regi singulis annis exoluerent siclos argenti L. Regnauit annis X. Successit ei Phaceia, eius filius.

PHACEIA

PHACEIA, filius Manahen, regnauit super Israhel annis II. Fecit enim malum, et Phacee, Romelię filius, cede oppręssit illum et qui cum illo erant uiros L. Erat autem ductor militum eius. Eo igitur per dolum sublato regnare coepit.

PHACEE

PHACEE, Romelię filius, dux militum Phaceię regis erat, quando illo interempto regnum arripuit. Fecit malum, et uenit Theglatphalasar, Assyriorum rex, magnamque populi partem captiuam transtulit in Assyriam. Ipsum autem Phacee interfecit Osee, filius Hela, atque eo sublato regnauit super Israhel. Phacee uero regnauit annis XX.

OSEE

OSEE, filius Hela, interfecto Phacee rege suscepit regnum Israhel. Impius in Deum fuit, et factus est tributarius Salmanasar, Assyriorum regis. Qui rebellare uolentem obsedit, captum atque uinctum misit in carcerem. Regno igitur potitus omnes transtulit in Assyrios. page Peccauerat enim Israhel lapsus in cunctis gentium immundiciis. Seruiebant idolo Baal, consecrabant filios et filias per ignem, diuinationi operam dabant et auguriis nec audire curarunt Dominum per prophetas dicentem: Reuertimini a uiis uestris pessimis! Repulitergo illos Dominus a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iuda. Rex autem adduxit uiros de populis suis eosque in ciuitatibus Samarię pro filiis Israhel collocauit. In istos, quia Dei uultum contempserant, leones de siluis irruebant ac plurimos laniabant. Id illi sibi accidere rati, quod morem colendi Deum Israhel nescirent, adducto sacerdote didicerunt quidem nitum religionis, sed tamen deos patrios non deserebant. Nonnulli etiam, qui erant de Sepharuaim, filios suos igni comburebant diis Sepharuaim Adramelech et Anamelech simulque Deum Israhel colebant. Regnauit Osee annis IX.

Nunc de regibus Iudę restat dicendum.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.