Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
ASA
ASA, Abię filius, rex Iuda, iustus fuit. Abstulit effoeminatos, idola
exclusit, matrem a sacris Priapi auertit, simulachra confregit. Intulit in
templum argentum, aurum, uasa, quę pater Abia dedicauerat. Habebat secum
scutatorum hastatorumque de Iuda trecenta milia, de Beniamin scutatorum et
sagittariorum ducentaoctoginta milia, quando egressus
aduersus cum Zara Aethiops cum bellatorum decies centenis milibus et cum
trecentis curribus. Asa inuocauit Dominum; territi Aethiopes terga dedere,
quos ille persecutus cęcidit ad internicionem. Tulit spolia, uastauit oppida
Gerrarę. Ingentem predam pecorum camellorumque abegit. Victor Hierosolymam
reuersus est. Bellum perpetuum gessit aduersus Baasam, Israhel regem. Hanc
ob rem regem Syrię Benadab largitione corruptum ab amicicia eius auertit
sibique confoederauit. Qui quidem Benadab missis aduersum Israhel copiis
Ahion, Dan, Abel, Ceneroth terramque Neptalim subegit. Asa autem tulit
lapides de Rama et ligna page ędificauitque Gabaa Beniamin et Maspha. Anani
prophetam sibi exprobrantem, quod in rege Syrię magis quam in Domino
fiduciam haberet, mitti iussit in neruum. Ob hoc quidem Dominus plurimos de
populo morte mulctauit. Ille autem anno XXXVIIII regni sui pedum dolore
decessit. Cum aromatis sepelierunt eum et Iosaphat, filius eius, successit
in regno.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|