Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

IOSAPHAT

IOSAPHAT, Asę filius, rex Iuda, urbes muniuit, pręsidia disposuit. Dominus fuit cum eo, quia in uiis Dauidis ambulauit. Munera sibi ultro oblata a populo accepit; diuitiis pręstitit et gloria. Misit Leuitas et sacerdotes, ut peragrando urbes Iuda docerent populum leges Domini: Nemo eum bello lacessiuit. Palestini uectigal argenti deferebant, Arabes arietum septemmilia et septingentos ac totidem hircos. Cum Achab, rege Israhel, ascendit aduersus Syros. Circumdatus ab inimicis clamauit ad Dominum, et Dominus uim hostium ab eo auertit. Hinc reuertenti occurrit Iehu propheta et increpans illum ait: Impia prębes auxilium; iram Domini merebaris, sed intercesserunt opera tua bona, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et pręparaueris cor tuum, ut requireres Dominum, Deum patrum tuorum. 47v Porro ipse Iosaphat iudices constituit, Amariam sacerdotem rebus, quę ad Dei cultum pertinent, pręfecit, Zabadiam pręesse iussit iis, quę ad regem spectarent. Cum hoste congressurus indixit ieiunium, ad Dominum orauit. Coram Domino ceciderunt proni et adorauerunt eum. Ipse statuit cantores, qui exercitum pręcedendo Deum laudarent. Contigit ergo Domino pro Iuda stante, ut inimici inter se digladiantes mutuis uulneribus conciderent. Iosaphat et Iuda uix per triduum colligere ualuerunt spolia. Die quarto in ualle benedixerunt Dominum (inde dicta est Vallis benedictionis) quieuitque regnum. Sed quoniam cum Ochozia, impiissimo rege Israhel, societatem fecerat, classis, quam struxerant in Asiongaber, ut mitterent in Tharsis, naufragio interiit, quod futurum prophetauerat Eliezer, filius Dodau de Maresa. Regnauit Iosaphat annis XXV. Successit ei Ioram, eius filius.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.