Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

IOSIAS

IOSIAS, filius Ammon, rex Iuda, patrię religionis studiosissimus fuit. Anno regni sui XVIII misit Saphan scribam ad Helchiam, sacerdotem magnum, iubens, ut pecunia a populo in templum illata daretur fabris per prępositos domus Domini ad instaurandum sarta tecta templi. Tunc repertus est Liber legis in domo Domini. Quo perlecto rex Iosias uestimenta sua scidit dicens: Magna ira Domini in nos est accensa, quia non audierunt patres nostri pręcepta libri huius. Et continuo misit consultum Oldam propheten, quę respondit: Hęc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum et habitatores eius, quia dereliquerunt me et litauerunt diis alienis. Te autem, quoniam audisti uerba Voluminis et perterritum est cor tuum page et fleuisti coram me, colligam ad patres tuos in pace, ne uideant oculi tui mala, quę inducturus sum super locum istum.Rex ascendens in templum uerba Libri foederis legit cunctis audientibus et pepigit pro eis, quod ambulabunt post Dominum ac pręcepta eius custodient. Cunctis pacto huic acqueiscentibus omnes immunditias, omnes sustulit abominationes. Celsorum sacerdotes interfecit et reuersus Hierosolymam fecit Phase Domino, quale non fuit factum a diebus iudicum. Non fuit rex, qui huic esset pręferendus. Veruntamen non est auersus furor Domini contra Iudam propter impietates Manassę regis. Ascendit ergo pharao, rex Aegypti, aduersus Assyriorum regem. Iosias autem profectus ei obuiam inito certamine uulneratur, ex uulnere in Magedo moritur. Hierosolymis sepelitur. Octo annorum erat, quando regnum adiit. Regnauit annis XXX. Successit filius eius Ioachaz.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.