Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
IOACHAZ
IOACHAZ, Iosię filius, rex Iuda, Deo Israhel contempto gentium idola coluit
atque Deo ulciscente impietatis suę poenas dedit. Vinxit eum pharao Nechao
in Reblata; inde transtulit in Aegyptum, ne Hierosolymis regnet. Ciuitati
53v mulctam imposuit centum talentorum page
argenti, unius auri. Loco illius regem creauit Heliachin, fratrem eius, quem
mutato nomine appellauit Ioakim. Ioachaz autem regnauit mensibus III, donec
fuit translatus.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|