Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

IORAM

IORAM, filius Iosaphat, rex Iuda, fratres suos interemit, ut bona eorum usurparet. Athaliam, regis Achab filiam, duxit uxorem. In Deum impietate lapsus est. Rebellarunt ab eo Edom et Lobna. Dereliquerat enim Deum patrum suorum, excelsa fabricauerat, Iudam fornicari fecerat. Quamobrem denunciauit page ei per litteras Helias propheta, quod eum populumque eius percussurus esset Dominus plaga magna, liberos insuper et uxores et substantiam eius, ipsum uero uteri langore affectum emissis uitalibus periturum. Palestini igitur et Arabes afflixerunt Iudam, domum regis desolauerunt, liberos quoque et uxores diripuerunt. Vnus ex liberis, qui minimus natu fuerat, reliquus ei fuit, nomine Ioachaz. Ipse autem alui profluuio consumptus extabuit. Non fecit ei populus, sicut aliis consueuerat, exequias nec in sepulchro regum sepeliuit. Regnauit annis VIII. Successit in regno filius eius Ochozias.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.