Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

HESTER
MARDOCHEUS

MARDOCHEUS, filius Iair, de stirpe Saul et tribu Beniamin fuit. Hic Susis captiuus Hester, fratris sui Abihail filiam, parentibus orbatam sibi adoptauerat. Assuerus autem, Persarum rex, reginam Vasthi, quod dicto sibi audiens non fuisset, repudiarat. Ac proinde Egeo eunucho datum est negocium, ut puellas quasque pulcherrimas perquireret 60v et, quę page ex illis magis placeret regi, in locum repudiatę succederet. Hanc igitur Hester, quia forma spectabilis erat, obtulit Mardocheus eunucho. Quam cum ille decenti uestitu ornatam introduxisset, eam rex ex omnibus sibi elegit uxorem. Porro Mardocheus, dum forte ad regię domus ianuam staret, audiuit ibi quosdam inter se coniurantes, ut interficiant regem, et detulit crimen ad reginam, illa ad regem. Capti, qui coniurauerant, suspensique perfidię poenas dedere. Rex autem Mardochei factum in annalibus referri iussit, ut opportuno tempore parem illi, qui sibi saluti fuerat, gratiam redderet. Erat per idem tempus [ERROR: no reftable :]Aman Aman, de stirpe Agag, secundus a rege. Omnes illum adorabant pręter Mardocheum, qui nefas putabat eum deferre honorem homini, quo Deus ipse colebatur. Id Aman iniquo animo ferens persuadet regi, ut edicto iubeat deleri Iudeos, qui in regno eius erant, proinde ac pacis quietisque turbatores. Exiit edictum; metus et moeror Iudeorum animos occupauit. Mardocheus more suę gentis in re tam tristi scidit uestimenta et sacco coopertus cinere caput aspersit. Tunc Hester cognita mestitię afflictionisque causa page contempto capitis periculo adiit regem. Omnes enim, qui non accersiti aulam ingrediebantur, iugulari mos erat pręter illos, aduersum quos rex uirgam auream extendisset. Rex igitur uisa Hester uirgam protendit. Illa adorato rege ipsum et Aman simul inuitauit ad conuiuium, quod parauerat. Eo conuiuio rex delectatus ait reginę: Libere a me petas, quicquid uolueris, nullam latura repulsam. Illa gratias egit, sed petitionem in diem distulit posterum. Nocte autem illa rex diaria euoluens legit, quemadmodum a Mardocheo detecta coniuratione seruatus esset. Ipsum igitur Aman accersitum interrogat, quo illum honore affici oporteret, quem rex plurimum diligeret. Aman uero de se id inquiri ratus respondit debere regiis indutum uestibus, diademate coronatum nobilissimo equo imponi, phaleris aureis gemmatisque ornato atque ut pręcipuus de principibus teneat equum eius et per fora plateasque eum deducens clamitet: Sic honorabitur, quem rex prę cęteris obseruari uoluerit. Dum autem Aman talia sibi uendicare uellet, iussus est hoc ipsum pręstare Mardocheo, quem oderat 61v plurimum. page Pręterea reginę Hester poscenti concessum est, ut edictum mortis in Iudeos irritaretur seque illis aduersum persecutores suos uindicandi ius esset; Aman quoque in ea cruce, quam Mardocheo parauerat, suspensus inuidię in Iudeos poenas daret. Versa est itaque Iudeorum anxietudo in lętitiam; agitarunt inter se conuiuia. Filios Aman, qui X erant, omnes in patibulis suspenderunt et de uulgo plurimos, qui ipsis infensi fuerant, trucidandos curarunt fauentibus urbium pręfectis, dum et regem timent et Mardocheum uerentur, quem rex a se secundum iam constituerat. Dies liberationis festus habitus apud Iudeos per annos omnes. Hic dicendum restat: Iustus es, Domine, qui iniustos persecutores iuste punis et in te sperantes nunquam deseris.

IOB

IOB in terra Hus simplex et rectus ac timens Deum fuit. Erant ei VII filii, III filię, VII milia ouium, III milia camellorum, D iuga boum, D asinę, familia multa nimis. Magni habitus fuit inter orientalis. Filii eius quotidie mutua inter se actitabant conuiuia. Ille summo mane surgens pro singulis holocausta offerebat. Sed dum a Domino laudatur, Sathanas inuidit: Nunquid, ait, page frustra Iob timet Deum? Accepta igitur potestate in cuncta, quę eius erant, boues, asinos et pueros illius tradidit Sabeis in prędam, oues et pueros igne consumpsit, camellos et custodes dedit Caldeis, filios et filias euersa domo, in qua conuiuabantur, oppręssit ruina. Tot calamitatum acceptis nunciis Iob scidit uestimenta sua et tonso capite in terra prostratus adorauit dicens: Nudus egressus sum de utera matris meę, nudus illuc reuertar; Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Iterum Sathanas exibita sibi potestate in corpus eius, ulcere pessimo totum uulnerauit. Iob ergo a planta pedis usque ad uerticem capitis putridus, testa saniem deradebat iacens in sterquilinio. Obprobratus increpitusque ab uxore ait: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus? Ab amicis uisitatus prima non agnoscitur, usque adeo fuerat deformatus, deinde agnitus comploratur. Scissis uestibus et sparsis puluere captibus per dies VII nihil ei locuti sunt cernentes in eo dolorem esse supramodum uehementem. Ipse autem os suum aperiens: Pereat, inquit, dies, in qua natus sum et nox, in qua dictum 62v est: conceptus est homo!Demum ait: Nonne page dissimulaui? Nonne quieui? Et uenit super me indignatio. Cęterum ad miserię cumulum ab amicis etiam non tam consolatur quam arguitur dicentibus, quod Deus aliquo offensus peccato tot mala ipsi inflixerit. Respondit Iob grauius esse quod patitur quam pro magnitudine peccatorum, quę commisit. Et tamen: Affligens me, inquit, dolore non parcat, nec contradicam uoluntati Dei mei. Deinde ait: Militia est uita hominis super terram et sicut dies mercenarii dies eius. Postremo se peccatorem fatetur et: Peccaui, inquit, quid faciam tibi, o custos hominum, cur non tollis peccatum meum? Post hęc innocentia sua fretus: Indica mihi, inquit, cur me ita iudices? Manus tuę fecerunt me et plasmauerunt me totum in circuitu et sic repente pręcipitas me? Responderunt amici minora eum pati quam eius meretur iniquitas. Iob autem ait occulta esse Dei iudicia: Veruntamen etiam si occident me, inquit, in ipso sperabo. Vias meas in conspectu eius arguam et ipse erit saluator meus. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui salus es? Rursum amicorum contumeliam sustinet repręhendentium, quod nimis arroganter page Deum alloquatur et superbe. Respondit Iob: Consolatores onerosi estis. Denique: Hęc passus sum, inquit, absque iniquitate manus meę, cum haberem mundas ad Deum pręces. Non peccaui et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine, et pane me iuxta te et cuiusuis manus pugnet contra me! Iterum ab amicis increpitus: Vsque quo, ait, affligitis animam meam? Miseremini mei, miseremini mei saltem uos, amici mei. Scio enim, quod redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea uidebo Deum. Quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu mea. Dicunt ei, quod impii prosperitas cito mutetur in contrarium. Respondet Iob: Quare ergo impii quandoque usque in finem prosperitatibus perfruantur? Seruantur ergo in diem perditionis et post mortem puniuntur. Rursum illi exprobrant, quod nonnisi ob peccatum tanta mala uenerint super eum. Respondit ipse: Probabit me Deus quasi aurum, quod per ignem transit. Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Deinde enumerat opera 63v pietatis, in quibus, page cum sanus esset, exercebatur. Proinde conqueritur, quod iniuste de ipso iudicant amici. Deus postremo interrogat ipsum Iob de occultis rerum causis, quasi arguens eum, quod inquisient, cur ipsum ita afflixerit. Hinc ille se in hoc peccasse fatetur: Insipienter, inquit, locutus sum. Ipse me repręhendo et ago poenitentiam in fauilla et cinere. Post hęc omnia laudauit Dominus seruum suum Iob reddiditque illi, quęcunque olim amissa fuerant, duplicia. Contigerunt enim ei quatuordecim milia ouium, sex milia camellorum, mille iuga b[ou]m, mille asinę, sed tamen ut olim septem filii et tres filię. Gratulati sunt ei amici eius, et quem ante exasperauerant, eidem nunc blandiuntur. Vixit autem Iob post flagella hęc annis CXL. Mortuus est senex et plenus dierum.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.