Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Genesis
Adam
Adam post quinque dierum opera die sexto de limo terrę et spiraculo uitę ad
similitudinem Dei factus ponitur in paradiso uoluptatis, bonis gratuitis
donatur, nomina rebus imponit. Eua de costa eius dormientis fuit formata.
Serpentis fallacia decepti legem Dei pręuaricati sunt. Maledicitur primum
serpenti, deinde mulieri, postremo Adę. Eiecti de paradiso, ne de ligno
uitę comedant, passionibus subditi mortique addicti. Cherub ad paradisi
custodiam constitutum. Et illi quidem genuerunt primo Cayn agricolam,
deinde Abel, ouium pastorem. Qui, eo quod sacrificia sua gratiora essent, a
fratre Cayn per inuidiam interficitur. Cayn vero tanti
parricidii conscius de misericordia Dei desperauit hintrauitque in terra
Edom. Ibi genuit Enoch, hic Iared, hic Mauiahel, hic Mathusahel, hic
Lamech, qui primus duas accepit uxores, Adam et Sellam. Fit septuplum ultio
de Cayn, de Lamech septuagies septies. Adam genuit tertium Seth. Seth
autem genuit Enos. Adam uixit annos DCCCCXXX, Seth DCCCCXII, Enos DCCCCV,
Caynan DCCCCX, 26r Malahelel DCCCXCV, Iared
DCCCCLXII, Enoch CCCLXV, et non apparuit, quia tulit eum Deus, Mathusalem
DCCCCLXIX, Lamech DCCLXXVII et genuit Noe.
Noe
Noe, uir iustus, genuit Sem, Cham, et Iapheth. Iussu Dei diluuium parantis
fabricauit arcam, cuius longitudo CCC cubitorum fuit, XL latitudo. Illo
ingresso arcam cum uxore et liberis et nuribus et omnis generis animantibus
inundantes aquę operuerunt terram, reliqua animalia suffocata sunt. Noe cum
his, qui in arca erant, superfuit et ab eo instauratum est hominum
pecudumque genus super terram. Aquę, quę montium iuga cubitis XV
superauerant, centesima quinquagesima die resederunt. Hisque cędentibus
arca ipsa tam diu incerta nauigatione uagata super montes Armenię sedit.
Noe cum omni comitatu de arca egressus obtulit holocaustum. Pepigit autem
cum illo Deus promisitque ei diluuium se ultra non inducturum. Post hęc Noe
plantauit uineam. Inebriatus detectis iacuit uirilibus. Cham ridens
retulit fratribus, et ipsi suis indumentis operuerunt pudenda patris. Qui
cum euigilasset, maledixit Chanaan, filio Cham, benedixit autem Sem et
Iapheth. Vixit annos DCCCCL.
Sem
Sem, Noe filius, genuit Arphaxat, hic Sale, hic Heber, hic Phalech, hic
Rheu, hic Saruch, hic Nachor, hic Thare, hic Abram et Nachor et Aram. Aram
genuit Loth. Vxor Abrahę fuit Sarai, uxor Nachor Melcha. Thare autem
eduxit eos de Hur Caldeorum, et habitarunt in Aran. Thare uixit annos
CCV.
Abram
Abram, Thare filius, benedicitur a Domino et eius iussu egressus de terra
sua cum Loth nepote familiaque sua uenit usque in Sichem et Conuallem
illustrem. Ibi posuit altare domino, alterum errexit in monte inter Bethel
et Hai. Ingressus Aegyptum de Sarai uxore sororem suam esse dixit. Quę ob
pulchritudinem sublata est in domum regis Aegypti. Rex diuinitus afflictus
inuiolatam restituit Abrahę, uiro eius. Abram de Aegypto cum suis ascendit
ad plagam australem. Auri argentique diues erat. Reuersus est ad montem,
ubi posuerat altare. Illic rebus auctis rixaque inter Abraę et Loth
pastores orta diuisi sunt. Loth circa Iordanem sibi regionem elegit
habitauitque Sodomis, Abram autem consedit in terra Chanaan. Pollicitus est
ei Dominus daturum se terram omnem 27r
multiplicaturumque semen eius. [ERROR: no reftable :]III.Abram
deinde uenit secus uallem Mambre, quę est in Hebron. Bello inter reges orto
Senair, Ponthi Elamitarumque gentium et reges Sodomorum, Gomorę, Adamę,
Seboim, Segor concursum est in Valle siluestri, quę nunc dicitur Mare salis.
Fusis Sodomitis nuncioque accepto Abram cum CCCXVIII uernaculis egressus de
ualle Mambrę hostes inuadit, uictoria potitur, Loth captum et substantiam
eius recuperat. Accepta benedictione a sacerdote Melchisedech, decimas
omnium, quę acquisierat, offert. Regi deinde Sodomorum captiuos tantum
petenti largitus est et substantiam, nihil sibi reseruans pręter uictorię
laudem, Deo propicio partam. Rursum eidem a Domino promittitur semen
stellarum numero exęquandum. Credidit Deo, et reputatum est ei ad
iustitiam. Victimas mactat, dormienti prędicitur suorum seruitus. Per
uisum uidit clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem. Pollicetur ei
Dominus terrę possesionem a Nilo usque ad Euphratem. Ipsa autem Sarai, cum
sterilis esset, persuadet uiro, ut ex ancilla Aegyptia Agar sobolem
suscipiat. Ea uero grauida facta exprobrauit Sarai, dominę suę, ignominiam
sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta fugit. Ab angelo admonita
reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo.
Mambrę hostes inuadit, uictoria potitur,[ERROR: no reftable :]Abraham
uictor. Loth captum et substantiam eius recuperat. Accepta
benedictione a sacerdote Melchisedech, decimas omnium, quę
acquisierat[ERROR: no reftable :]Decima., offert. Regi
deinde Sodomorum captiuos tantum petenti largitus est et substantiam, nihil
sibi reseruans pręter uictorię laudem, Deo propicio partam. Rursum eidem a
Domino promittitur semen stellarum numero exęquandum. Credidit Deo, et
reputatum est ei ad justitiam. Victimas mactat, dormienti prędicitur suorum
seruitus. Per uisum uidit clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem.
Pollicetur ei Dominus terre possessionem a Nilo usque ad Euphratem.
Ipsa autem Sarai, cum sterilis esset, persuadet uiro, ut ex 3v ancilla Aegyptia Agar sobolem 27v suscipiat. Ea vero grauida facta exprobrauit
Sarai, dominę sue, ignominiam sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta
fugit. Ab angelo admonita reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo.
Porro, cum Abram Deo loquente pronus cecidisset in faciem, ait ei Dominus:
Deinceps uocaberis Abraham, quia pater multarum gentium. In
signum promissi huius accipit Abraham circumcisionem. Sarai quoque, post hęc
dicta Sara, peperit filium Isaac. Benedicitur Hismaheli et ipsi Isaac dieque
illo Abraham cum suis est circumcisus. Haud multo post apparuit ei Dominus
in ualle Mambre.[ERROR: no reftable :]Deus trinus et unus. Tres
uidit et unum adorauit. Sarra, cum audiret, quod filium esset paritura,
risit post ostium tabernaculi quasi incredula. Iam enim et uir et ipsa
senuerant. A Domino repręhensa risisse se negauit. Abraham per angelum
admonitus de futura Sodomorum euersione et Gomorreorum: Ne perdas,
inquit, Domine, justum simul cum impio! Respondit Dominus, si decem
ibi inuenirentur justi, quod parceret ciuitati. Abraham abiit et
peregrinatus est Gerraris. Dixit Saram sibi esse sororem, et rex Gerrarę
Abimelech eam sibi uendicauit. Mox ab angelo monitus intactam 28r restituit uiro. Orante Abraha[ERROR: no reftable :]IIII. uxor regis et ancillę pepererunt ei,
cum sterilitate damnatę fuissent ob Sarram ablatam. Isaac octauo, quo natus
erat, die circumcisus est. Abraham in gratiam Sarrę Agar ancillam cum filio
eius eiecit. Abraham cum Abimelech et Phicol foedus percussit pacis. Locus
uocatus Bersabe, et ibidem puteus iuramenti, quibus in locis diu habitauit
Abraham. Vt Deo obediret, immolare uoluit filium suum unigenitum Isaac.
Inhibitus a Domino mactat arietem. Locum appellat Dominus
uidet. Benedicitur a Domino, et in Bersabe reuertitur. Sarra,
cum uixisset annos CXXVII, uita decessit in ciuitate Arbee. Veniens Abraham
luxit illam. Filii Heth rogati sepulturę ius ei cęssere. Ille uero, cum
emere uellet Speluncam duplicem ab Ephron, filio Seor, gratis oblatam noluit
accipere nisi solutis CCCC siclis argenti. Ibi sepelit Sarram idque filii
Heth ratum habuere. Amissa Sarra Ceturam accepit uxorem, de qua genuit
filios, quos a filio Isaac separauit. Vixit annos CLXXV et ipse in spelunca,
quam emerat, sepultus quieuit.
28v
LOTH
LOTH, filius Aram, nepos Abrahę, Sodomę duos angelos suscepit hospitio. A
quibus uiolentiam Sodomitarum auertere uolens duas filias uirgines
stuprandas offerebat. Illi uero, dum magis hospites expeterent, a Deo puniti
sunt cęcitate. Loth inde cum uxore eductus monetur, ut in monte se saluet,
sed ipse exorauit, ut maneret in Segor. Cui ciuitati propter eum Deus
pepercit. Super Sodomam autem et Gomorram sulphurem et ignem pluit easque
funditus euertit. Vxor Loth contra angelicum mandatum post tergum respiciens
uersa est in statuam salis. Loth cum filiabus suis de Segor ascendit montem
mansitque in spelunca. Filię cum illo ebrio concubuerunt. Maior peperit ei
Moab, a qua Moabitę, minor Ammon, a quo Ammonitę. Nihil ultra relatum
comperio de Loth.
HISMAHEL
HISMAHEL, Abrahę de Agar ancilla filius, ab ipso Abraham Sarra uxore
suadente eiectus est una cum matre. Agar ergo cum filio exturbata sitiens
atque esuriens per solitudinem errabat. Posito puero sub arbore recessit,
ne expirantem uideret. Mox angeli indicio intuita puteum repleuit utrem
aqua et reuersa filium, quem reliquerat, refocillauit potu. Qui cum
adoleuisset, factus est sagittarius. 29r
Patrem Abraham sepeliuit fratre Isaac[ERROR: no reftable :]V.
adiuuante. Vixit annos CXXXVII.
ISAAC
ISAAC, Abrahe filius, duxit uxorem Rebecham, Bathuelis filiam,
filii Melchę, uxoris Nachor, fratris Abrahę. Abiit enim seruus senior
Abrahę in Messopotamiam ad urbem Nachor quęsitum uxorem Isaac. Rebecha
autem hauriens aquam ad puteum extra ciuitatem dedit ei camellisque eius
potum, et ipse non ingratus donauit eam inauribus aureis et armillis.
Frater Rebechę Laban suscepit eum hospitio cum camellis. Is uero non ante
quicquam ibi gustaturum se dixit quam Rebecham pro Isaac impetrasset.
Accepta uxore Isaac consolatus est de obitu matris Sarrę. Prędicitur
Rebeche duos populos esse in eius utero et quod maior minori seruiturus
esset. Gemellos peperit, Esau et Iacob. Esau tamen prior egressus est.
Iacob matri, Esau patri charior erat. Esau cognominatus est Edom. Iacob
ius primogeniturę emit ab eo pro pane lentisque edulio. Deinde fame
compulsus abiit ad Abimelech, Palestinorum regem, in Gerrara. Et cum in
Aegyptum proficisci uellet, angeli promissis inhibetur. De Rebecha dixit:
Soror mea est. Arguitur simulationis. Fecit sementem, et
centuplum 29v collegit. Fit diues. Palestini
inuidentes puteos obstruxerunt. Ille alios fodit ad torrentem Gerrarę.
Pastoribus iurgia inter se conserentibus puteum alterum uocauit
Calumniam, alterum Inimicicias.
Tertium fodiens, quia nemo obstitit, appellauit
Latitudo. Ascendit in Bersabee. A Domino
benedicitur. Serui eius puteum foderunt, cui nomen indiderunt
Abundantia. Urbem uero uocauerunt Bersaben.
Senuit Isaac, et Rebechę dolis decęptus benedixit filio suo Iacob.
Conquestus Esau pręreptam sibi benedictionem in animo habuit post obitum
patris fratrem interficere. Hanc ob rem Rebecha misit eum ad Laban, fratrem
suum, in Aram. Mox ad uirum Isaac conuersa uereri se ait, ne Iacob uxorem
accipiat de filiabus Heth. Pater ergo reuocatum misit in Messopotamiam.
Ipse uita defunctus est in ciuitate Mambre, hęc est Ebron. Isaac cum
uixisset annos CLXXX, Esau et Iacob, filii, eum sepulturę mandarunt.
IACOB
IACOB ab Isaac patre benedictus et a Deo dilectus mittitur in Messopotamiam
ad Bathuelem, Rebechę patrem, ut de filiabus Laban, auunculi, ducat uxorem.
Pergens Aram, cum in uia obdormisset, uidit scalam usque in cęlum
30 extensam, angelos quoque[ERROR: no reftable :]VI. ascendentes et descendentes. Cui
scale Dominus innixus promittit ei se daturum terram illam,
in qua dormiebat, regnumque eius per orbem propagandum prędixit. Iacob a
somno excitus locique religione commotus: Quam terribilis, inquit,
locus iste! Tulit lapidem, quem capiti supposuerat, oleoque
superfuso errexit in titulum. Vocauit urbem Bethel, quę prius Luza.
Cunctorum, quę sibi Deus daturus esset, decimas[ERROR: no reftable :]Decimę. uouit. Profectus ad plagam orientalem Rachelem obuiam
cum patris ouibus uenientem osculo excępit. Laban, Rachelis pater, eum
amplexatus domum perduxit. Factis sponsionibus Iacob pro Rachele sibi
promissa seruiuit annos septem, et data est ei Lya lippa, Rachelis soror.
Alios ergo septem annos, ut Rachelem acciperet, seruiuit. Dominus
conclusit Rachelis uentrem. Lya uero peperit ei Ruben, Symeon, Leui et
Iudam desiitque parere. Rachel autem loco sui supposuit uiro Balam, famulam
suam, quę peperit ei Dan et Neptalim. Lya quoque, cum generare cessasset,
tradidit pro se Zelpham ancillam, de qua ille genuit Gad et Asser. Ruben
repertas in agro mandragoras obtulit Lyę matri. Has illa prębuit 6vRacheli pro concubitu cum Iacob, et enixa est
quintum filium Isachar, sextum Zabulon et filiam Dinam. Rachel deinde a
Domino exaudita peperit Ioseph. Post hęc Iacob, cum in patriam redire
pararet, a Laban accepit partem gregis uelleris uarii, ne discederet,
seruiuitque ei annis sex. Hinc quidem ualde ditatus est pecudum foetu,
camellis, asinis, seruis, ancillis. Porro, ut inuidiam uitaret filiorum
Laban, a Domino monitus inde recessit. Amne transmisso pergebat ad montem
Galaad, quando Laban inimico animo eum persecutus affuit, sed somnio
territus ab iniuria temperauit. Idola tamen requisiuit a Rachele clam
ablata. Quibus illa insidens uoti expertem dimisit. Tunc ille et Iacob
amicicię foedus inierunt errexitque Iacob lapidem in titulum. Super
congestos lapides conuiuati sunt. Eos appellarunt Aceruum
testimonii, quod est Galaad. Et Laban quidem reuersus est
de nocte consurgens, Iacob autem ibidem mansit. Inde proficiscens occurrit
angelis Dei uocauitque locum Manaim, hoc est Castra.
Ad placandum fratrem suum Esau premittit nuncios,
offert munera, subiicit se dicens: Hęc dat Esau domino seruus eius Jacob.
Surgens transit uadum Iaboch. Vir cum eo 31r luctatus est usque mane et benedicens ei: Non Jacob,
inquit,[ERROR: no reftable :]VII.
sed Israhel uocaberis. Iacob locum uocauit Phanuel dicens: Vidi
Dominum facie ad faciem. Claudicauit, quia luctator neruum femoris
eius contigerat. Atque ideo non edunt neruum filii Israhel usque in
pręsentem diem. Obuium sibi Esau septies adorauit usque ad terram pronus,
et ille tanta hominis mansuetudine superatus amice amplexus est illum. Esau
reuertitur in Seyr, Iacob autem uenit in Sochot. Ibi fixis tentoriis
appellauit locum Sochot, id est Tabernacula. Inde
transit in Salem, Sichimorum oppidum in terra Chanaan. Hanc proxime
habitauit. Empto agro errexit altare inuocauitque fortissimum Deum Israhel.
[ERROR: no reftable :]Dina rapta Ibi Dina, Lyę filia, rapta
est a Sichem, filio Emor Euei, principe terrę illius. Mox cum patre uenit
ad Iacob et petiit eam sibi uxorem. Acceperunt circumcisionem et mutuis
coniuncti sunt connubiis. Die uero tertio filii Iacob Symeon et Leui, Dinę
fratres, cum armis in urbem irruerunt occisisque uiris et pręda facta,
mulieribus uero ac pueris in captiuitatem abactis Dinaque errepta abiere.
Iacob diuinitus monitus abiecit deos alienos. Inaures eorum infodit post
Sichem 7v sub terebinto. Deinde ascendit Luzam
in terra Chanaan, cognomento Bethel. Aedificat altare, locum appellat
Domum Dei. Deus enim ibi fratrem fugienti
apparuit. Illic Debbora, Rebechę nutrix, mortua sepelitur sub quercu.
Arbor dicta Quercus fletus. Iterum apparens Dominus
benedixit ei. Cum uenissent in terra Effrata, Rachel extincta est pariendo.
Nomen filio inditum Benoni, id est Fiius doloris mei.
Pater ipsum uocauit Beniamin, id est Filium dexterę.
Illam autem sepeliuit in uia, quę ducit Bethlem. Fixit
tabernaculum trans Turrem gregis. Ruben filius rem
habuit cum concubina eius Bala neque id latuit illum. Venit ad patrem Isaac
in Mambre, hęc est Ebron. Ibi eum ipse et Esau sepelierunt. Fame plebem
affligente misit decem ex filiis in Aegyptum ad comparanda frumenta. Deinde
ipse quoque cum reliqua familia profectus in Aegyptum consedit in Gessen.
Cęssit ei pharao rex possessionem optimo in loco Ramesses. Ibi generatione
multiplicatus permansit annos XVII. Inuisit eum filius Ioseph
egrotantem. Ille duobus eius filiis benedixit, Effraim et
Manasse, minoremque primogenito maiorem fore dixit. Tunc ad Ioseph
conuersus: Do tibi, inquit, partem unam extra sortem, quam armis
uendicaui 31r de ditione Amorrei. [ERROR: no reftable :]VIII. Post hęc morte imminente de filiis
suis prophetauit: Ruben, ait, non crescas, quia ascendisti cubile
patris tui. Symeon et Leui, uasa iniquitatis. Juda, adorabunt te filii
patris tui. Non auferetur sceptrum de Juda nec dux de femore eius, donec
ueniat qui mittendus est, et reliqua de Christo tunc futuro.
Zabulon, inquit, habitabit in littore maris. Isachar, asinus
fortis. Dan iudicabit populum suum. Fiat Dan coluber in uia. Gad
accinctus pręliabitur. Asser, pinguis panis eius. Neptalin, ceruus
emissus. Joseph accrescens et decorus, benedixitque ei. Benjamin,
lupus rapax, mane comedet prędam et uespere diuidet spolia. Hi
duodecim capita duodecim tribuum. Idem mandauit, ut in Spelunca duplici
sepeliatur. Sepeliuit eum Ioseph. Locus uocatus Planctus
Aegypti. Vixit annos CXLVII.
ESAV
ESAV, Abrahę filius primogenitus, sua primogenita uendidit (ut diximus)
fratri Iacob, a quo benedictionem patris Isaac sibi subreptam
egerrime tulit, ita ut de illo interficiendo cogitaret.
Fecissetque indignationi suę satis, nisi eius benignitate ac blanditiis
placatus animi egritudinem
8v remisisset. Idem accepit uxores de filiabus
Chanaan. Ex Ada natus est ei Eliphaz, e Basemath Rahuel, ex Olibama Iehus,
Iehedon et Chore. Discedens a fratre Iacob habitauit in monte Seyr. Ipse
est Edom. Hinc Idumei. Nihil pręterea de illo memorat Scriptura.
IOSEPH
IOSEPH, de Rachel filius Iacob, fratres suos criminis pessimi apud patrem
accusauit. Fratribus odio erat, quod magis a patre diligeretur. Somnium
uidit, manipulos fratrum adorantes manipulum suum; iterum solem et lunam et
stellas XI adorantes se. Missus a patre de ualle Ebron uenit in Sichem.
Fratres adiit pascentes in Dothaim. Dum deliberant eum interficere, ne id
agerent, Ruben intercessit. In cisternam ueterem illum deturbarunt, ut
saltem fame periret. Mox Iuda hortante extractum Madianitis negociatoribus
inde transeuntibus uendidere XX argenteis. Tunicam autem eius in sanguine
hedi intinctam obtulerunt patri a fera deuoratum mentientes.
Madianitę secum abductum uendunt Phutifaro eunucho, militię pharaonis
magistro. Ioseph igitur, cum domini sui domum gubernaret, ab uxore eius
adamatus manuque pręhensus relicto effugit palio. Ab eadem
tentati adulterii insimulatus mittitur in carcerem. 33r Prępositus carceris uinctis illum pręesse iussit.[ERROR: no reftable :]VIIII. Contigit autem, ut duo, qui illic
erant, pincerna et pistor regis, dormiendo somniassent. Pincerna uitem
uidit cum trina uuas ferente propagine seque expressum inde in calice uinum
regi obtulisse. Id Ioseph interprętatus post triduum liberandum dixit
obsecrans, ut tunc meminisset sui apud regem. Pistori uero uisum fuit, quod
tria canistra farinę in capite gestaret, quam aues aduolantes certatim
consumpsere. Hoc Ioseph significare ait pistorem capite mulctandum et in
patibulo suspensum ab auibus lacerandum. Pincerna liberatur, sed prę
lętitia oblitus est interpretis sui. Veruntamen cum pharao uidisset per
quietem boues de fluuio ascendentes, septem crassas et septem macras atque
ab his illas deuorari, alias etiam conspicatus esset in culmo uno septem
spicas plenas et septem tenues moxque illarum pulchritudinem in harum
transisse exilitatem, suggessit ei de Ioseph, qui erat in carcere. Qui
eductus dixit septem annos fore ubertatis et septem famis. Ob hoc monuit,
ut frugum ubertatis pars quinta in horreis reponeretur. Rex pręfecit illum
domui suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu eius uestibusque donatum
9v saluatorem mundi appellauit. Despondit
ei uxorem Assenez, Phutifar filiam, sacerdotis Heliopoleos. Tunc Ioseph
erat annorum XXX. Nati sunt ei liberi Manasses et Ephraim. Transactis
ubertatis annis fameque succedente distribuebat Aegyptiis frumenta pro
pecunia. Per illud tempus Iacob decem filios suos frumentatum misit in
Aegyptum. Beniamin apud se manere iussit. Cum uenissent, cognouit eos
Ioseph ipse ab illis incognitus. Dissimulans, qui esset, objicit eis, quod
loca exploratum aduenerint et captos mittit in carcerem non inde exituros,
donec fratrem, quem reliquum esse dixerant, uenire facerent. Deinde, ut hoc
pręstarent, abire dimissi Symeone obside relicto. Oneratis ergo iumentis
frumento recessere. Pecuniam, quam pro eo soluerant, in saccis comperiunt.
Rem patri indicant et Beniamin secum ad regem deducendum postulant. Flebat
Iacob et nolebat eum a se dimittere. Cęterum fame inualescente compulsus
est iterum eos mittere una cum Beniamin et muneribus resinę, mellis,
storacis, stactes, terebinti 34r et amigdalarum
ac pro comparando frumento[ERROR: no reftable :]X. duplam
pecuniam, ratus errore factum, ut illa superior in saccis relicta esset.
Ioseph omnes domi exceptos perquam laute aluit. De pecunia reperta fecit
gratiam. De epulis, quę ante singulos ponebantur, quincuplum positum est
ante Beniamin. Erat enim frater Ioseph uterinus. Bibentes inebriati sunt.
Ille interim impleri saccos frumento iubet et in his ęs pro eo solutum
includi, insuper in sacco Beniamin cyphum suum argenteum. Cum abiissent,
misit post illos dispensatorem, qui cypho in sacco Beniamin inuento furti
coargutum reduxit ad Ioseph pro seruo. Tunc et reliqui reuersi sunt.
Quorum Iudas ad genua Ioseph prouolutus rogauit, ut uicaria seruitute
fratrem sibi redemptum iri concederet, ne forte pater ipse, cui saluum
Beniamin reducturum se promiserat, nimio dolore deficeret. Ioseph tandem
fratribus se manifestum fecit. Iniuriam ab his olim acceptam remisit.
Iussit, ut simul cum patre sese in Aegyptum transferant quam primum, quod
adhuc quinque anni famis restarent. Dimisit eos cum plaustris, asinis et
stolis. Exinde Iacob 10vmoerorem in lętitiam
conuertit. Vadaminquit, et uidebo filium meum Ioseph, antequam
moriar. Aduentanti patri occurrit Ioseph in Iessen amplexatusque
est eum. Eidem concessit rex pharao terram Iessen et possessionem Ramesses.
Ioseph Aegyptiis iam pecunia uacuis pro pecore commutabat frumentum.
Deficiente pecore accepit possessiones, ita ut cuncta subiiceret regi
pręter terram sacerdotum. Distribuit fundos ad sementem faciendam quinta
parte prouentus debita regi. Ea possessionum conditio deinceps seruata.
Joseph patrem defunctum fleuit, aromatibus conditum sepeliuit. Ipse autem
uixit annos CX. Sepultus in Aegypto et postea, sicut mandauerat, ad Terram
promissionis a Moyse translatus.
IVDAS
IVDAS, filius Jacob, Sue Chananei filiam duxit uxorem. Quę peperit ei Her
et Onan et Sela. Her coniugem accepit Tamar. Peccauit Domino, et occisus
est. Onan patris iussu, ut sobolem fratri suo mortuo suscitaret, iungitur
cum Thamar, ueruntamen ne illa conciperet, proiiciebat semen in terram. Ob
hoc flagitium et ipse de cęlo ictus periit. Thamar autem in patris reuersa
est domum. 35v Porro Iudas mortua Sue
coniuge[ERROR: no reftable :]XI. abiit ad ouium tonsores.
Thamar autem sub meretricio latens habitu pacta est cum illo concubitum pro
hedo. Arabonem accepit. Discessit grauida, fornicationis accusatur coram
Iuda. Iubetur comburi, sed prolatis in medium, quę ab eo acceperat, donis
liberatur dicente Juda: Iustior me est, quia non tradiderim eam filio meo
Selę. [ERROR: no reftable :]Gemelli Illa igitur
gemellos peperit: Phares, qui prior est natus, et Zaram, qui prior uisus est
manum protulisse. A Juda ultra non fuit cognita. De illo pater
prophetauit: Iuda, inquit, adorabunt te filii patris tui... et
reliqua, ut supra est dictum.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|