Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Previous section

Next section

SYMON

SYMON post fratris Ionathę captiuitatem dux creatus collegit exercitum, muros urbis muniuit pręsidiaque disposuit. Ionatham, Absalomi filium, cum militum manu misit Ioppem. Quo ille ueniens eiectis, qui in arce erant, ipse in pręsidium mansit. Tryphon a Ptolomaide mouit Ionatham captiuum secum trahens. Cum Iudeis collocutus eum pro argento Demetrio regi debito se retinuisse dixit dimissurus, si sibi pendantur argenti talenta centum et duo eius liberi obsides dentur. Symon, tametsi maligni hominis insidias ac dolos non ignoraret, decipi tamen ab eo quam a suis ut nimium crudelis odio haberi maluit, et quod petebatur, persoluit. Ille uero solita usus perfidia non dimisso Ionatha mouit exercitum per uiam, quę ducit Ador, Symeone cum suis uestigia eius subsequente. Et accessit proxime Hierosolymam uolensque illis, qui in arce Syon erant, Symonis aduersariis, prębere annonam, sed niue alta impeditus diuertit item Baschamam uersus. Quo cum peruenisset, Ionatham, quem simulata amicicia deceperat, simulque liberos eius morte sustulit et Ptolomaidem rediit. Eorum corpora Symon in Modin patrio sepulchro condidit superposuitque ędificium cum pyramide, uirtuti memorięque eorum dedicatum. Triphon deinde perfidię suę artibus ad altiora nitens Antiochum regem, dum cum illo familiariter colloqueretur, perimit atque Asię regnum occupat. Symon interea a Demetrio per legatos Iudeę immunitate impetrata obsedit Gazam et in deditionem acceptam ab idolis expiauit. Illi post hęc qui in arce Syon erant, cum fame compellente sese ei tradidissent, fide sibi data recesserunt. His eiectis ipse ibidem habitauit. Et iam ętate grauatus Ioannem filium militibus pręfecit. Is Gazaram habitatum concessit. Post hęc in Iudea diu a bello cessatum est. Symon igitur Gazarę, Bethsurę, Hierosolymę et arci Syon dominatus est nemineque eum armis lacessere auso 87v tranquilla fruebatur quiete. Societatis foedus cum Romanis et Spartiatis repetiit conditionibus in tabella ęrea conscriptis. Clipeum aureum minarum mille per Numenium Romanis misit. Illi ipsum immunitate libertateque donarunt. Ipse quoque Antiochus, Demetrii filius, cum Symone populoque Israhelitico amiciciam confirmauit paternis concessionibus multa quidem addens et plura promittens, cum primum pulsis aduersariis regnare coepisset. Numenius pręterea a senatu Romano ad Ptolomeum attulit litteras, quibus iubebatur, me Iudeas oppugnaret neue oppugnantibus auxilium ferret. Hoc idem imperatum Demetrio, Attalo, Arabę, Arsaci ac cęteris orientis principibus. Antiochus autem, qui tam benigne Symonem ante appellauerat, cum castra ad Doram fixisset ibique obsedisset Triphonem, duo auxiliorum milia donaque plurima sibi a Symone missa repudiauit. Et occasionem indicendi belli quęrens per Attenobium legatum repetiit ab eo Ioppem, Gazaram, arcem Syon urbemque Hierosolymam. Cunque tam improbę petitioni Symon nequaquam acquieuisset, ille cum classe et pedestri equestrique exercitu misit Cendebeum, ut Iudeam inuaderet. Cum his copiis Cendebeus uenit Iamniam et incursionibus uastare Iudeę fines coepit. Aedificauit Cedronem ibique posito pręsidio commeatum Iudeis, qui frequens erat, interclusit. Ioannes a Gazara Hierosolymam ascendens nunciauit Cendebeum circa Iudeę oppida hostiliter agere. Tunc Symon ipsi Ioanni ac Iudeis omnibus, ut pro patrio solo libere pugnarent, pręcipit. Ioannes igitur cum XX milium uirorum exercitu uenit ad Modin. Primo mane surgens cum ad torrentem Cedronem applicuisset, uidit exaduerso in ulteriore ripa stare ingentes Cendebei copias. Continuo citato equo torrentem pertransiit, quem cęteri secuti cum sacris tubis increpuissent, Cendebeus et qui cum illo erant in fugam uersi Cedronem castellum intrant. Ioannes ad portas usque fugientes insecutus cędebat. Inde uictor decedens castella in agro Azothi cum iis, qui ad ea confugerant, concremauit. Duobus hostium milibus interemptis in Iudeam rediit. Illis diebus Ptolomeus, Abobi filius, oppidi Hierico pręfectus, ipsum Symonem illic appulsum Matathiamque et Iudam, eius liberos, ad conuiuium, quod in arce parauerat, 88v inuitatos per dolum suscepit. Postquam enim cibo potuque sese repleuissent, incautos armis oppressit ac trucidauit scripsitque regi sublatis tandem inimicis ei se regionem traditurum. Certos cum armis Gazaram mittit, qui Ioannem, tertium Symonis filium, militię ducem, interficerent. Ioannes autem, insidiarum huius Ptolomei non ignarus, captos illos, qui se proditum uenerant, occidi iussit. Reliqua Ioannis gesta finisque eius in libris bibliacis, unde ista conlegimus, non habentur. Atque ut extremam operi manum imponamus, breuiter deinceps explicabimus Onię sacerdotis et aliorum quorundam in Deum pietatem, qui occidi pręoptarunt quam pręuaricari.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.