Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
ONIAS
ONIAS pontifex magnus Antiochi regis, cognomento Magni, tempore Hierosolymis
erat. Cum autem Symon, de tribu Beniamin, templi prępositus, Apollonium,
Tharseę filium, Celesyrię ducem, adiens ad spoliandum Hierosolymitanum
ęrarium concitasset idque ille regi retulisset, datum fuit negocium
Heliodoro. Qui Hierosolymam ueniens cum exposuisset, cuius rei gratia ab
rege missus fuerit, Onias intercessit nefas esse dicens ea per uim
intercipi, quę ad sustentationem uiduarum pupillorumque reposita
seruarentur. Ediuerso ille regię autoritati atque imperio obsequendum esse
asseuerabat. Dies ergo statuta exequendi tam impium regis mandatum ubi
affuit, fit in ciuitate tumultus miserandaque trepidatio. In templo ab
omnibus pariter Deo supplicatum, uti sacra deposita salua inuiolataque tueri
uellet. Tunc ostendit Deus humanas uires frustra aliquid conari ipso
aduersante. Etenim Heliodoro cum armatis satellitibus circa ęrarium iussa
regis exequente, ecce, apparuit equus cum irato minacique sessore, qui se
conuertens calcibus illum afflixit. Mox alii duo equites uisi sunt, qui
eundem flagellis cędendo semiuiuum de loco eiecerunt. Prostratus iacebat
ille, populus uero gratias agens Deo consolabatur. Porro Onias duram
hominis sortem miseratus pro illo hostiam obtulit Deo cum pręcibus. Atque
iterum iidem equites affuere Heliodorum monentes, ut Onię sacerdoti gratias
ageret pro uita sibi illius pręcationibus donata. Hoc tantum effati a
conspectu hominum sese subtraxere. Heliodorus igitur actis Onię gratiis re
infecta rediit ad regem et, quę sibi contigerant, ordine narrauit. Non
multo post 89v ab rege interrogatus, quem
deinceps mittendum censeret: Hostem, inquit, tuum mitte, o rex, ut
flagellatum, si tamen uiuus euaserit, recipias. Diuina quippe loco illi
uirtus inest, quę ęrarii depeculatores acerrime punit. Post hęc
Symon ille, sacrilegii huius impulsor, falsa quadam delatiome Oniam
suspectum reddidit Seleuco regi. Venit Onias, ut delata confutando se
purgaret. Neque emim difficile erat falsum crimen diluere. Sed interim
mortuo Seleuco Antiochus, cognomento Nobilis, regnum suscepit. Nec tamen
Onias malorum hominum caruit inuidia. Menelaus, quia promissam regi
pecuniam regio exactori non soluerat, sacerdotio priuatus uoluit Onię locum
occupare. Vasa itaque templi furto sublata impendit Andronico, ut Oniam
interficiat. Andronicus autem, cum se Onię suspectum sciret, periurio illum
fallit ac de loco tuto euocatum perimit. Crimen defertur ad regem ipsoque
iubente Andronicus ibidem, ubi Oniam occiderat, necatur. Menelaus uero
accusatus, ne capite mulctaretur, pecunia se redemit. Atque hic finis Onię,
Deo gratissimi sacerdotis, fuit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|