Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
IOSVE
IOSVE, filius Nun, repletur spiritu sapientię, dux Israhel constituitur post
Moysem. Hortatur eum Dominus, ut cum populo transeat Iordanem, ostenditque ei
terminos terrę per eum obtinendę. Mittit ille duos exploratores in urbem
Hierico, quos domi exceptos Raab meretrix quęrentibus non prodidit. Et hi
quidem periculo liberati post triduum reuersi sunt ad Iosue trans Iordanem.
Ipse mouit castra de Sethim mansitque apud Iordanem tribus diebus. Transiturus
iussit Leuitas pręcedere cum arca, reliquum neminem appropinquare arcę ad
spacium duum milium cubitorum. Pręeunte arca Domini transierunt Iordanem per
siccum diuidentibus se aquis. Iosue iubente Domino XII uiros per tribus
delectos XII tollere lapides iussit de Iordane in memoriam miraculi seruandos et
alios XII de terra in Iordane colloocare. Magnificauit eum Dominus, et
obedierunt ei sicut Moysi. Illis de alueo ascendentibus reuersę sunt aquę ad
cursum suum. Die decimo castrametati sunt in Galgalis. Ibi posuerunt lapides,
quos de Iordane tulerant. Gentes miraculo audito timuerunt. Iosue iussu Domini
circumcidit secundo filios Israhel, quia, qui supererant, non erant circumcisi.
Manserunt eodem in loco, donec sanarentur. Loco inditum nomen Galgala. Ibidem
fecerunt Phase, in campestribus Hierico. Comederunt de frugibus terre, et manna
defecit. Apparuit angelus cum gladio euaginato adorantique Iosue dixit:
Solue calciamenta de pedibus! 21v Locus
enim, in quo stas, sanctus est.
[ERROR: no reftable :]Hierico corruit Inde monitu Domini obsessam Hierico
circumiuit cum bellatoribus semel per diem. Die autem VII, dum sacerdotes arcam
circumferentes buccinis clangunt et reliquus populus acclamat, muri ciuitatis
funditus corruere. Capta urbe, nequis aliquid tangeret, edictum est, quod
anathema esset ciuitas. Aurum, argentum, uasa auri ferrique Domino dedicata ac
reposita in thesauris eius. Reliqua omnia igni consumpta ciuesque interfecti.
[ERROR: no reftable :]Raab Sola Raab meretrix ob meritum pietatis cum suis
conseruata. Iosue maledixit illi, quicumque ciuitatem [ERROR: no reftable :]var
quincunque Iosue de illis Iordanis duodecim lapidibus ędificauit altare in monte Hebal
obtulitque holocaustum. Scripsit super lapidem Moysi legem. Quę autem scripta
erant in Volumine, exposuit. Sex reges in illum conspirauerunt. Gabaonitę se de
longinquo aduenisse fingentes pacem ab illo sibi inpetrarunt. Conuictos mendacii
noluit perire, ne pactum uiolaret, sed in seruitutem redegit ad populi usum.
Quinque reges uenerunt oppugnatum Gabaon, quia Gabaonitę Israhelitis iuncti
erant, sed a Iosue fusi fugatique sunt. [ERROR: no reftable :]Lapidibus pluit. Sol et luna
steterunt Persequente eos Iosue de cęlo lapidibus pluit pluresque
hostium ea pluuia quam gladio periere. Iubente Iosue sol et luna steterunt.
Quinque reges in spelunca concludi iussit saxis ad ostium aduolutis, reliquos
internicione tolli imperat. De spelunca eductos calcari super colla fecit dicens
sic se cęteros conculcaturum. Eosdem interfectos in stipitibus suspendit,
depositos in spelunca sepeliuit. Eodem die Macedan cepit et Lebnan et Lachim et
regem Gazer, qui in subsidium Lachis uenerat, fudit in 22vHeram. Cepit etiam Eglon, Ebron, Dabir, omnem terram montanam,
meridianam atque campestrem et cum regibus Assaroth uno impetu reuersusque est
in Galgala. Reges Iabin, Iobab, Semeron, Acsaph, reges quoque aquilonis,
Chananeus ab oriente et occidente et Amoreus et Etheus et Pherezeus et Iebuseus
et Eueus congregati sunt ad aquas Meron aduersus Israhel. Iosue autem ope diuina
fretus inuasit eos, fudit fugauitque et persecutus est usque ad Sydonem magnam.
Equos eorum Domino sic iubente subneruauit, currus 23v Cunque illi Deum constanter colendi fidem obtulissent, posuit eis pręcepta in Sichem scripsitque in lapide, quem collocauit sub quercu in sanctuario Domini in testimonium percussi inter se foederis. Tunc demum dimisit tribus in possessiones earum. Post hęc mortuus est, cum esset annorum CX. Sepelitur in Thamnat Sarę in monte Ephraim. Ossa uero Ioseph, quę tulerant de Aegypto, sepelierunt in Sychem.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.