Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
IVDICVM
IVDA
IVDA tribus in locum successit Iosue ducis, quę iuncta sibi tribu Symeon
subiugarunt Chananeum et Pherezeum. Interfecerunt in Bezech uirorum
decemmilia. Adonibezech fugientem consecuti sunt. Capto absciderunt summas
manuum pedumque partes, et ipse confessus est idem se fecisse LXX regibus.
Inde perductus in Hierusalem uita decessit. Filii autem Iuda captis
Hierosolymis ciues interfecerunt, donos incenderunt. Oppręsserunt Chananeum
in Saphath. Angelus Domini in Galgalis increpuit Israhelem, quod ex gentibus
quosdam delere noluerint dicens in ruinam ipsorum reseruatos. Fleuit populus
et
OTHONIEL
OTHONIEL, filius Cenez, iudicum primus, Israhelem, cum eos erroris poenituisset, de seruitute gentium uindicauit in libertatem regemque oppressit. Et quieuit terra annis XL.
AIOTH
AIOTH, filius
SENGAR
SENGAR, filius Anath, in demortui Aioth locum suffectus de Palestinis neci sexcentos dedit uomere uno.
DELBORA
DELBORA,
GEDEONI
GEDEONI, Ioas filio, de tribu Manasse, cum ob idolatrię peccatum filii
Israhel a Madianitis per annos VII oppręssi fuissent et poenitentes
clamassent ad Dominum, apparuit angelus sub quercu in Ephra dicens, quod per
ipsum Dominus liberaturus esset Israhel et Madianitas oppręssurus. Petiit
Gedeon signum et, dum sacrificium offert sub quercu, tetigit illud angelus
uirga, et igne de petra micante page consumptum est.
Angelus non comparuit. Gedeon ędificauit altare uocauitque illud
ABIMELECH
ABIMELECH, Gedeonis filius, per auunculos suos persuasit Sichimitis, ut eis
dominaretur. Accepit ab illis LXX pondo argenti de phano Baal Berith. Ex eo
conduxit milites uenitque ad domum patris sui in Ephra. LXX fratres suos
interfecit super lapidem unum. Euasit Ioathan, minimus fratrum, qui
conscendens montem Garizim in parabola locutus est: Ierunt ligna,
inquit, ut ungerent super se regem... Inde illis, qui Abimelech
regem constituerant, maledixit fugitque in Bera. Abimelech autem regnauit
annis
THOLA
THOLA, filius Phua, patrui ipsius Abimelechi, de tribu Isachar, post eum dux iudexque fuit annis tribus et uiginti.
IAIR
IAIR, Galadites, post Tholan annis XXII. Fuere illi triginta filii.
TEPTE
TEPTE, Galadites, Galaad filius de meretrice genitus, cum eum ipsius Galaad
liberi de paterna domo cieuissent, habitauit in terra Thob. Bellum
interneciuum erat inter Ammonitas et Israhelitas. Maiores natu de Galaad
Iepte ducem populi constituerunt. Defuncto enim Iair filii Israhel ad idola
prolapsi peccauerant et a Domino traditi sunt sub Palestinorum potestate
seruieruntque eis annis duodeuiginti. Clamauerunt ad Dominum, et non
exaudiuit eos. Deinde confitentes peccata sua idola de finibus suis
proiecerunt, et placatus est Dominus. Igitur Ammonitę tentoria sua fixere in
Galad. Israhelitę autem castrametati sunt in Masphat proponentes, ut, qui
primus dimicare coeperit aduersus hostem, ille dux sit populi Galad. Iepte
itaque dux creatus positis in Masphat castris per nuncios monuit regem
Ammonitarum, ne uastaret fines Israhel. Ipse uero restitui sibi petiit
terram suam, quam illi per uim occupauerant. Respondit Iepte restitutioni
nequaquan teneri, quod iusto bello partum sit quodque Deus ipse concesserit
possidendum nec quisque longo tempore repetierit. Inde uotum uouit Domino,
si uictor redierit, quodcunque animal de domo sua egressum primo sibi
occurrerit, id se immolaturum. Parta uictoria redeunti occurrit filia eius
unigenita. Ea dimissa per duos menses in montibus errauit suam plangens
uirginitatem. Rediens patris uotum impleuit. Exin mos fuit, ut filię Israhel
annuatim conuenientes lugeant Ieptę filiam diebus quatuor. Post hęc Iepte
filios Ephraim cum uiris Galad aduersum se uenientes fudit ac, nequis
effugeret, uada Iordanis pręoccupauit. Capti Ephraimitę 27viugulabantur. Siquis enim iussus dicere
ABESSAN
ABESSAN de Bethleem, cui fuere XXX filii et totidem filię, iudicauit annis VII post eum.
AHIALON
ABDON
ABDON, filius Hellel, Pharatonites, cui fuerunt XL filii et ex his XXX nepotes, iudicauit annis VIII. In Pharatone Ephraim fuit sepultus in monte Amalech.
SANSON
SANSON, Manuę filius, de tribu Dan, hos insecutus iudex et dux populi Israhel fuit, de quo ita traditur: Cum ob idolatriam seruissent Palestinis XL annis, angelus apparuit uxori Manuę, quę sterilis erat, et ex ea nasciturum prędixit nazareum, qui populum uindicabit in libertatem. Hoc ipsa retulit marito. Angelus autem iterum ambobus apparens insinuauit illis nato puero, quid facto opus esset. Manue quęrenti nomen angelus respondit: [ERROR: no reftable :]Angeli nomen mirabile Quid quęris nomen meum, quod est mirabile? Manue obtulit hedum et libamina Domino super petram. Angelus autem per flammam altaris ascendit in cęlum. Id illi cernentes proni adorauerunt. Mulier peperit filium nomine Sanson. Coepit spiritus Domini esse cum eo in Castris Dan, inter Saraa et Esthahol. Adultus descendit in Thamnata, adamauit mulierem Palestinam. In uineis oppidi leonem manibus decerpsit. Reuertens uidit in ore leonis mortui examen apum et fauum mellis. Cum autem
inisset cum illa, in cuius amorem exarserat, matrimonium, in nuptiali
conuiuio proponit problema sodalibus, qui erant XXX: De comedente,
inquit, exiuit cibus et de forti egressa est dulcedo. Non
ualentibus illis hoc soluere a coniuge eius didicere. Ipse coniugis
proditione offensus descendit Ascalonem, XXX uiros interfecit, eorum spolia
dedit his pro sponsione, qui problema soluerant. Inde relicta coniuge
recessit. Illa uero alium sibi accępit maritum. Rediit Sanson tempore
messis. Prohibitus intrare ad illam, in caudis trecentarum, quas cęperat,
uulpium, faces alligauit hisque in segetem Palestinorum dimissis incendio
cuncta uastauit. Palestini mulierem et patrem eius, quia damni causa
fuerant, comburunt. Sanson plurimos ex illis trucidauit habitauitque in
spelunca petrę Ethan. Palestini ascendunt in terram 28v Iuda, castra ponunt in Lechi aduersus tribum Iuda poscentes
dari sibi Sansonem. Tribus ergo Iuda uinctum, ipso sic uolente, tradunt eis.
At ille fractis uinculis maxilla asini de terra sublata mille uiros
interficit. Nomen loci inditum Ramatulechi, hoc est
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.