Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica (, Nürnberg; Ingoldstadt), 326 versus, verborum 2269, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - silva] [word count] [andreisfthurcher].
Previous section

Next section

Hec continentur in hoc opusculo. Tranquilli Parthenii Dalmate ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico. Eiusdem Epistola ad Clarissimum ac Nobile uirum Hieronymum de Croaria in Taphain utriusque Iuris Doctorem. Item Epigramma Viti Verleri: Dauid Rotmund buchornensis: et Theoderici Spett Prepositi Stuchardiensis.

-- --

Vitus Verlerus
Sunt quibus alta placet / turritaque tecta domorum
Erigere: et Triuiae marmora celsa Deae
Pyramidum moles: vasti rhodos aurea Phoebi
Laudantur Solymi templaque sacra iugi.
Nec non belligeris Babylon pulsata quadrigis:
Et mausolei saxa superba rogi
Et Nasamonicas qui iactet cornibus aras /
Praescia quas fontis saepius vnda rigat.
Haec quamquam nimis est hominum mirata vetustas:
Quae nisi terrenas concelebrabat opes.
Et septem dixit pulchri spectacula mundi
Eximia in variis arte reposta locis.
Sunt tamen aut valido Neptuni versa tridente:
Inclyta vel carpsit nomina tempus edax.
Aut quatiens tremulo terras vis abdita motu:
Bellicus aut duro destruit aere furor.
Horrifer aut Boreas: simul et vulcania pestis
Paulatim fines iussit habere suos.
Carmina sunt ullo nunquam moritura sub aeuo:
Non ea posteritas perdere sera potest.
Carmina tam late famam sparsere per orbem /
Vt vix sint ipsis obliteranda Deis.
Carmina longeuam pariunt per tempora vitam:
Vates aetati succubuisse vetant.
Praecipuae si sint (res est haec magna profecto)
Carmina Pierii plena liquore faui.
Quale meus nuper cecinit non paupere vena.
Tranquillus: stupidos qui facit ore uiros.
Quod si forte negas odiis commote proteruis
Liuide / uel stygio pectora felle madens.
Nunc age peruigili modo voluas mente libellum:
Quem leuat heroo fama sub astra sono.
Mox dices genius dabit illis saecula chartis:
Atque est apposito pagina digna Cedro:

-- --

Dauid Rotmund Buchornensis.
Non opus est lapythum / non discere. bella Gygantum
Thurca ferus populo perstat utroque magis.
Cui quaesisse satis non est tot regna tot urbes:
Imminet horrenda (Tygris vt atra) face.
Colligit ingentes Spaciosa per oppida vires /
Imperio subigat quicquid in orbe patet.
Id Deus auertat coelestia numina poscit
Parthenius / vitae nostra pericla docens.
Hoc et Pierii latices in carmine sparsi /
Et contorta manu tela trisulca uigent.
Non humana putes moturum pectora tantum
Cogere sed summum sub sua vota Iouem:
Theodericus Spett Prepositus Stushardiensis.
Horrida Thurcarum / minitantiaque agmina sanctis
Christicolis / magno vix memoranda metu /
Tranquillus breuiter / mira descripsit et arte:
Vt noua Meonii surgere plectra putes.
Ah quales lachrymas / fundit quae vota Tonanti.
Flecteret his precibus flumina / saxa / feras.

-- --

Tranquillus Parthenius Andronicus Dalmata Clarissimo ac Nobili viro Hieronymo de Croaria in Tapfaim vtriusque Iuris Doctori. S. D.

Etsi vir humanissime non satis propriae calamitates mihi deploratae sunt, tamen quum videam Rempublicam Christianam immanissimorum Thurcarum rabie vehementer labefactatam / maioremque in dies subituram esse iacturam / a lachrymis temperare non potui. Ferocissimus quidem ac infensissimus hostis instat nostris ceruicibus: atque vt eodem tempore litora omnesque oras infestet / ingentes et terrestres / et nauales exercitus vndique cogit. Superioribus annis / quum adhuc esset infirmior / Venetis olim potentissimo terra marique populo / tunc etiam Gallorum / Hispanorumque / ac aliis auxiliaribus copiis potentiori munitissimas in Euboea / Grecia / Achaia / Istmo / Peloponneso / Epiro ciuitates vi ademit: Dalmatiam aut deuastauit / aut occupauit / aut tributariam reddidit. Nunc debellatis bellicosissimis nationibus / subacta Cilicia / Antiochia / Syria / Phoenicia / Mesopotamia / Iudea Palestina / immissoque in Lybiam per Canopicum Nili Ostium imperio / quibus Christianorum viribus prohibebitur / quominus populationibus et incendiis totam Europam deformet: nisi forte Principum discordiam / ac nostra scelera nobis profutura speremus. Idcirco Deum Optimum Maximum ut vires atque animos atrocissimae gentis infringat / hoc carmine deprecatus sum. Quod tibi religiosissimo / et communia semper mala miseranti / meique imprimis amantissimo dedicaui / vt sub tuo nomine nullam grauiorem censuram expaueat.

Vale. Ex Ingolstadio Nonis Marciis. M.D.xviii

-- --

Previous section

Next section


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Ad Deum Contra Thurcas Oratio Carmine Heroico, versio electronica (, Nürnberg; Ingoldstadt), 326 versus, verborum 2269, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - silva] [word count] [andreisfthurcher].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.