Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
plenam aceto, hysopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Nimiis igitur angoribus
agitatus Dominus coepit sitire. Sitio, inquit. Hinc illi, qui nulla prorsus
mouebantur miseratione, obtulerunt ori eius spongiam arundini superpositam, aceto plenam.
Scilicet parum fuerat ad crucem eunti ac sitienti uinum fele et myrrha mixtum porrexisse, nisi
nunc iterum acetum propinarent in cruce morienti. O flagitium ingens, o impietas omnes uincens
impietates. Os illud fele et aceto potatur, a quo omni melle dulcior fluebat oratio, omni auro
preciosior, omni chrystallo purior, omni medicinę genere potentior atque salubrior. Fele et
aceto potatur Doctor ueritatis, Institutor uitę, salutis ęternę Largitor. Veruntamen non
humana potestas, non uis hominum ad hęc subeunda illum cogit, sed immensus erga homines amor
incredibilisque miseratio, ne perdat, quos condidit, ne diabolo subiectos relinquat, quos ad
Dei similitudinem creauit. Pro peccatis nostris igitur sua passione uoluit facere satis ac per
immolationem proprii corporis Deo Patri nos reconciliare. Et, si pro nobis ad tantam
humilitatem se deiecit ipse Dominus noster, quanta est nostra, qui serui sumus, ingratitudo
fastu aliquo elationeque mentis illum offendere?
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|