Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Porro Iuda ductore aduenit cohors prętoriana, ut illum comprehenderet. Iesus uero — sicut in
Ioanne scriptum est — processit obuiam, interrogat, quem quęrerent. Respondent: Iesum
Nazarenum. Vbi autem audierunt dicentem: Ego sum, ueluti turbine repulsi
retrocedentes*** ceciderunt in terram. Quid hoc est nisi illud, quod olim contigit
Iudeis ad montem Synai? Loquente enim ad eos Domino et monte ex fulgure et tonitru fumante
atque coruscante ipsi territi stetere procul et sublata in altum uoce ad Moysen clamauerunt:
Loquere nobis tu, non loquatur Dominus, ne forte moriamur. Hanc igitur in
Christo Dei *corr. ex compręhensus
**corr. ex paschatur
***corr. ex retrocędentes
-- 587 -- u erbi* uirtutem et milites isti sentientes consistere nequiuerunt humique
collapsi sunt, prędicente hoc futurum Esaia propheta, qui ait: Vt uadant et cadant
retrorsum, et conterantur, et illaqueentur**, et capiantur. Hoc et in psalmis legimus:
Auertantur retrorsum et reuereantur, qui uolunt mihi mala. Vidit talia Iudas
ipse, sed ne uiso quidem miraculo continuit se a proposito parricidii. Vas enim Sathanę factus
fuerat. Propiusque accedens Dominum amplectitur, osculatur, uultu amorem pręferens, in corde
autem meditans carnificinam. Significauit enim hoc indicio, quem illi comprehendere deberent.
Qua de re dixerat Propheta: Nox nocti indicat scientiam. Nox nocti — Iudas
Iudeis. Quemcunque osculatus fuero — inquit — ipse est, tenete eum.
Vnde alibi dicitur ei: Os tuum abundauit malicia, et lingua tua cincinnabat
dolos. Et iterum alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt
iacula. Molliti erant***, cum ille diceret: Aue rabbi et osculo
blandiretur, sed idem iacula erant, quia necem intendebant ei, qui tali signo inimicis
prodebatur. Quam ob rem rursum ipse Dominus in psalmis conquestus est et dixit: Homo
pacis meę, in quo speraui, qui edebat
panes meos, magnificauit super me supplantationem, ex amico factus proditor, ex
conuiua insidiator, ex discipulo sui magistri in crucem agendi minister.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|