Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].
Ludouicus Ceruarius Tubero Mario Bona Jupani Bona ex filio nepoti S.D.
Rogatu Bernardi Bamphii, Baciensis Ecclesiae archidiaconi, exscripsi ex
commentariis temporum meorum originem et primordia urbis Rhacusae.
Quum enim essem Baciae aliquot ante annis apud Gregorium Fregepanem,
Colociensium antistitem, et ille sese ferret a Rhacusa oriundum, sępius mecum
egit ut id negotii in eius gratiam subirem. Nempe ardebat non mediocri
cupiditate homo, licet inter Hungaros satis honestus, ut maiores suos etiam
inter Dalmatas claros extitisse ostenderet. Malebat autem se Rhacusanum esse
quam quenpiam alium eius regionis, quando illum non fugeret Rhacusanos
inter ipsos Dalmatas opibus longe eminere. Quare quum tandem in animum
induxissem ei morem gerere, nec, Turcaicis armis per Sirmium uagantibus,
scripta ad illum mittere liceret, iussi Rhacusam nostram ad te diuertere. Quam,
ubi seueritate tibi insita paulo remissa seu potius reiecta comi hospitio
susceperis - uolo enim te esse interdum leniorem - quando ingenio longe
propensiore sis ad benignitatem quam ad blanditias, adhibito Mihaele
Buccignola nostro legere non grauaberis, et si quid mutandum, aut addendum
seu demendum censueris, me admonebis. Libenter enim cum in caeteris rebus
tum in his scriptis tua usurus sum censura.
Vale.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].
|