Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].
Previous section

Ex quinto Commentariorum de temporibus Lodouici Ceruarii Tuberonis libro quae quidem historia incipit ab interitu regis Matthiae Chugniadis Coruini, persequiturque omnia memoratu digna, quae gesta sunt in circumistranis regionibus, atque in ea parte Asiae et Europae quae Turcarum imperio obtinetur.

Iam Vuladislauus Casimirus uidebatur apud Hungaros aliqua ex parte regiam assecutus esse maiestatem. Itaque multae exterae nationes aut renouandae ueteris amicitiae gratia, aut nouae instituendae ad eum mittunt oratores. Igitur Rhacusana ciuitas, uetus et fida Hungarici regni socia, postea quam per pacatum magna ex parte Pannoniae agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus erat pergendum, iter tutius quam antea esse accaepit, haud oblita officii sui misit cum donis ad Vuladislauum legatos, qui ei de regno Hungariae ad se delato gratularentur amicitiamque cum eo instaurarent, atque antiquas societatis leges, interposita eius auctoritate, confirmari peterent. Rhacusani a rege comiter excepti omnibusque quae postulauerant impetratis munifice insuper donati ad suos remissi sunt.

Caeterum, Rhacusanae ciuitatis admonitus mentione, quae quidem ciuitas Dalmatici nominis hac tempestate longe opulentissima est, aliquantisper a suscepto excedam negotio repetamque eius urbis primordia, et quemadmodum ea tandem, una cum reliqua Dalmatia, in Hungarorum regum concesserit ditionem aperiam. Nec equidem aut fabulas ab aliis confictas sequar aut ipse nouas componam per studium huius urbis clariore origine nobilitandae - quum nulla prorsus ciuitati a re militari abhorrenti solique mercaturae deditae dari possit nobilitas - uerum omnia uel ex uero hausta, uel quam simillima ueri in medium proferam, sequens in primis Docleatem authorem, qui incolumi adhuc Doclea, nobili Dalmatiae urbe, Slouinorum res excidiumque Epidauri et originem Rhacusanae urbis commemorauit. Cuius quidem authoris scripta, licet essent uetustissima specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen multorum annorum tabe adeo corrupta erant ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quandoquidem res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde possint coniungi.

Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia, quam armis magna ex parte iam occuparant, ingenti classe ad litora Dalmatiae praedandi studio delatos urbemque Epidaurum, Slouinorum armis iam fractam, ui coepisse ferroque atque igni funditus euertisse, ciuibus subito atque improuiso malo perculsis, dum Slouinum terra oppugnantem uix sustinentes noui insuper hostis insperato aduentu terrentur, nec Slouinis eodem tempore - casu an ex composito parum constat - terra, Sarracenis mari urbem aggredientibus resistere queunt.

Post Epidauri excidium Sarraceno multis cladibus reliquae quoque Dalmatiae illatis Hadriaticum relinquente sinum Epidaurii ciues, qui forte aut mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slauinis regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari, et per se Epidauriis infesti, tantae cladis reliquias ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta sibi uindicare nituntur, ad auaritiam odium adiungentes, quo non modo in Romanum nomen, sed etiam in Latinas colonias grassabantur, uiribus Romani imperii, ut sunt omnia orta occasui obnoxia, exhaustis. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius seculi sanctitatem: nempe illis temporibus Christiani sacerdotes cultui diuino summopere dediti erant, uitaque eorum et mores consumati omnes gentes ad religionem suscipiendam maxime alliciebant) tum per pactionem pendendi annui tributi a seruitute liberati Burnum oppidum Epidaurii agri a Slouinis aliquot ante annis deletum ipsorum Slouinorum permissu incolere coeperunt. Dumque consuetae libertatis amore tenentur, quoad per accolas barbaros licebat, reficiendae urbi dant operam formamque ac speciem reipublicae Epidauriae pro praesenti restituunt fortuna, haud sane obliti afflictis in rebus Romani ingenii, cuius proprium fuit aduersis obluctari et clades acceptas industria subleuare. Quandoquidem Epidaurus, teste Plinio atque eo auctore, qui libros aliquot C. Caesaris commentariis contexuit, Romana fuit colonia.

Aliquot deinde post annis Polimirus, cognomento Belus, materno genere Romanus, paterno uero Rhatislaui, Bossinatium quondam regis pronepos, qui a filio Gothislauo regno pulsus Romam sese exulatum contulerat, in Illyricum studio auiti regni recuperandi est profectus. Iam enim Gothislaui stirpe merito ob eius in parentes impietatem extincta duces singulis praepositi prouinciis Illyricum regio fere obtinebant imperio. Nec tamen his imperandi cupido, quae humanas mentes plerumque in omne scelus praecipites agit, obstabat quin literis ac legationibus Polimirum hortarentur uti regnum ad se iure gentium spectans reciperet, rati nec e republica esse regnum a pluribus administrari, nec fas esse quemquam in regem assumi nisi regio sanguine ortum.

Igitur Polimirus posteaquam in Dalmatiam nauibus appulit, in portu, qui XIII circiter stadiis ab urbe Rhacusa abest (incolae Grauosium a regionis quae portui adiacet asperitate lingua Epidauria nuncupant) se suosque exponit. Quos inter Romanici quidam, seu Romae nati, ex Illyrico tamen oriundi fuere, apud suos satis honesti, quorum quidem maiores, una cum Rhatislauo patria extorres, Romam sese recaeperant atque studio antiquae patriae repetendae una cum liberis ac coniugibus Belum in Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne Tribuliensium pontifice regnique principibus, qui officii gratia obuiam nouo regi frequentes progressi erant, loetis animis summoque honore est excoeptus atque in oppidum Tribulium, quod sane ea tempestate pro captu Illyrico satis erat opulentum, nunc deleti uix extant uestigia, deductus quo ibi insignibus imperii de more accaeptis regnum iniret. Hinc enim Bossinatium reges, qui eam Dalmatiae partem obtinebant, imperium auspicabantur et fortunae suae insignia tunc accipiebant.

Porro Bossinates, Thracum Bessorum soboles, olim Thracia a Bulgaris pulsi eas regiones Illyrici insederunt, quae Sauo, Valdano, Drino amnibus et mari Adriatico, qua Dalmatiae pretenditur, continentur. Slouini enim, Bulgaris Thraciam ac Macedoniam inuadentibus, ultra Sauum sese recaeperant. Nam Dalmatae Bulgarorum uiribus ac nomine adiuti Slouinorum iugum excusserant libertate armis repetita. Quamquam sunt qui credant Bossinates et Slouinos eandem esse gentem: in quam quidem opinionem uix adducor quandoquidem lingua inter se haud parum differunt.

Adeptus auitum regnum Polimirus conuocat ad se quos secum Roma in Dalmatiam uenisse demonstrauimus: sciscitatur in mediterraneisne locis an maritimis malint sedes habere. Vbi intellexit eos maxime, qui tenuiores genere ac fortunis erant, praeoptare maritima loca, utpote emporio magis idonea, seque malle mercatura ac nauigatione quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeterquam quod editus esset atque magna ex parte praeruptus, a circumfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum est, post conditam urbem deducto inde humore constratum esse constat.

Rex igitur, priusquam urbis iaceret fundamenta, arcem in praealtis rupibus mari subiecto imminentibus, ubi nunc Diuae Virginis aedes est ac monasterium, quod Sacrae uirgines incolunt, exaedificauit, munimentum et aduersus hosteis futurum et urbanis facilius in officio continendis. Locum Rhacusani Diuam Mariam Castellanam uocant, quamquam sunt qui existiment hanc arcem non a Belo a fundamentis inchoatam, sed potius ab illo, addita etiam Michaelis Constantinopolitani imperatoris ope, ad cuius imperium id temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam lingua Epidauria Lauusam, eo quod in praeruptis saxis posita esset, uocitatam; in quod quidem nomen totam mox urbem abiisse tradunt, Lauusa in Rhacusam mutata.

Ductis deinde duobus muri utrinque brachiis, regionem, protensis munitionibus ad rupes zephyro obiectas, moenibus circumdant, planitie omni extra munitiones relicta, quam partim silua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna extruxere.

In medio fere oppidi - regionem hanc nunc incolae Pusternam nuncupant - Polimirus Diui Stephani Protomartyris erigit templum reliquiasque Neraei, Archillaei et Pancratii martyrum Petronillaeque ac Domitillae uirginum argento inclusas secumque Roma asportatas ibi condit, attributa templi cura quibusdam clientibus suis, e familia a cruce denominata, quae iam maiorum ignauia pene extincta est.

Nomen urbis quidam a Rhacusa Siciliae oppido, eius insulae putantes coloniam, deducunt. Nonnulli a Rhadagaso, Slouinorum seu Gothorum rege, a quo Polimirus ipse urbis conditor uetustam ducebat originem, nuncupatam credunt. Alii, ut paulo ante dictum est, ab Epidauriis inditum arbitrantur, qui quidem eam a rupibus in quibus oppidum constructum est eorum lingua Lauusam appellarunt, paulatimque vulgo per linguae corruptelam literas immutante nomenque deprauante pro Lauusa Rhacusam esse nominatam.

Satis enim constat Epidaurios, qui tunc patriae superstites erant, suasu maxime pontificis eorum, cuius nomen uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos atque quosdam ex iis in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plerosque hac quoque aetate Rhacusae superesse certum est. Nam Polimirus, constituto in urbe ab se condita senatu, quem ipse partim e suis comitibus crearat, partim ex Epidauriis ciuibus elegerat, eundem ibi honorem obtinere permisit, quem olim in antiqua habuerant patria, senatui duntaxat urbis administratione concessa.

Et ne quid nouae ciuitati deesset, pontificem Epidaurium, quem quidam Ioannem nominant, amissa priori sede Burni agentem praesulem Rhacusanum Romano pontifice annuente designat, atque a ditione Salonitani antistitis, sub cuius iure omnes fere Dalmatiae praesules id temporis erant, eximi curat, licet eodem fere tempore Salonae quoque ab Vcris, Glacialis Oceani accolis, euersae sint.

Iam noua urbs opibus ac ciuium multitudine, soli inopia industriam acuente, aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii excidii metus obuersari coepit. Nam Sarraceni Calabris ac Appulis superatis Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae ab Illyrico litore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas Dalmatiae urbes longe superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque maritimae Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter breuem e Gargano in Illyricum traiectum, et hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Slouini enim Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani imperatoris administrante, Christianam susceperant religionem.

Gens Slouinorum, simul religionis amore, simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta atque imposito in naueis exercitu, in Apuliam traicit pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidit, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dedit, qua ex re Rhacusanae fortunae haud parum adiectum.

Caeterum, ciuitas Rhacusana, ueluti humanum corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plerumque incidit morbum, intestina tyrannide fortunis aucta premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo et Dalmatia, testamento ipsius Seuropyli, Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia, licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat, nomen magis senescentis imperii quam uires respiciens.

Mos erat apud Rhacusanos urbis praetores semestri imperio creare. Forte obtigerat praetura Demiano cognomento Iudae (nemo superest ex hac familia). Is quum auctoritate ac opibus caeteris ciuibus praestaret, haudquaquam semestri contentus magistratu, insita animo immodica dominandi cupiditate, continuare statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret.

Iam duos annos Demiani tyrannis expleuerat grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore necessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere deberet, his dominaretur, profiteturque principem se fore libertatis recuperandae. Vbi Benessam soceri tyrannidem auersantem animaduertunt qui huic concioni interfuerant, fidesque dictis eius habita est, omnes ad recuperandam libertatem excitantur. Sed quia animis mercatura, cui soli studebant, effoeminatis nihil fortitudinis inerat, non ausi per se tyrannum aggredi maluerunt externa ope aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti indigni qui suis legibus uiuerent id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt et patriam alienae ditioni subiicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam.

Erat inclyta eo tempore Veneti populi, non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis: priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat (id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accepta petebantur), publicum quia inde leges, quibus nunc quoque in litibus dirimendis Rhacusani utuntur, descriptas attulerant, quamquam Rhacusani, temporibus ita postulantibus, ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt.

Itaque nihil ueriti Venetorum fraudem mandant Benessae ut praetextu negotiationis proficiscatur Venetias, auxilium a Veneto senatu aduersus tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commercio usus familiaris) ostendit se publice a Rhacusanis missum opem imploratum ad tyrannum e patria pellendum societatemque cum Venetis iungendam.

Veneti, ne a mercatorum moribus desciscerent, quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam praestarent haudquaquam in animum inducere, sed officium suum aliena seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati commitendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum non modo imprudenter, sed etiam non sine defectionis nota accepere, nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat, eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre, pacti sunt cum Venetis ut exturbato illorum ope tyranno praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae potestati fideique inexpertae sese commitunt ut magis alium dominum quaesisse quam tyrannum effugisse et ipsi paulo post satis perspicerent, dum pro continuo ciuis sui imperio quotannis alium atque alium dominum, et hunc externum, sortirentur.

Et quia ui aperta pelli urbe tyrannus non poterat - id enim temporis Veneti nullas fere, ut dictum est, uires habebant - rem astu hunc in modum aggrediuntur. Per speciem legationis ad Constantinopolitanum imperatorem mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae triremes armis ac uiris instructae attribuuntur iussique sunt nauium praefecti Rhacusano parere. Nam et Benessa, una cum Venetis atque iisdem etiam nauibus, in patriam est regressus. Vbi Rhacusam uentum est, adit tyrannum gener, fingit naues Venetas legatos Constantinopolim uehere diuertisseque Rhacusam amicitiae secum iungendae causa. Orat Venetos domum hospitaliter inuitet, esse inter suos primarios uiros, amicitiam eorum honori simul et utilitati futuram.

Tyrannus, nihil minus quam generi fraudem timens, libenti animo eius paruit uoluntati. Venetos in aedes suas benigne inuitatos apparatis accipit epulis. Habitabat autem Demianus modicis aedibus ad portam urbis, paludi quae tunc ibi erat adiacentem, in ea regione ubi nunc Lixiua familia a gente Ceruaria aedes habet.

Post epulas monet socerum gener Venetos uti e conuiuio reuertentes ad naueis usque officii gratia prosequatur. Neque enim tyranni dignitas ea re minui uidebatur quandoquidem Veneti oratores locum senatus sui legationis munere obtinerent. Posteaquam ad naueis accessere Veneti, uti a Rhacusano edocti erant, rogant tyrannum uelit nauim Venetam ascendere, muneraque a senatu Veneto ad imperatorem Constantinopolitanum missa inspicere, simulque animi laxandi causa naui paulum uehi. Tyrannus, genero praesertim idem suadente, Venetorum uerbis dolum haud subesse ratus nauim Venetam conscendit, ubi ei uincula extemplo indita nauesque sublatis anchoris altum petiere. Tyrannus animaduertens se non modo dominatione, sed et libertate priuatum, accusata Venetorum fraude ac generi parricidio puppi caput illisit. Itaque interiit amissi imperii magis quam Christiani officii memor.

Hic exitus fuit Demiani Iudae, cuius imperium si ciues pati potuissent, praeterquam quod externam seruitutem minime subituri fuissent, magis honestis artibus quam mutandis mercibus noti essent. Erat enim uir uehementis spiritus et bonae spei capax, satisque creditur illum patriae fortunam aucturum fuisse, Illyricis regulis id temporis dissidentibus et parum admodum publicae rei studiosis. Vnde haud difficulter adducor ut credam Demianum, quum animaduerteret ciues suos deiecti atque infracti esse animi, inuasisse dominatum magis ut erigeret patriae fortunam quam ut orbus praesertim uirili stirpe tyrannidem in suos exerceret.

Sublato tyranno de medio bonisque eius in publicum redactis Rhacusani praetorem a Venetis ex pacto missum in urbem accepere, qui quidem princeps duntaxat in senatu Rhacusano esset, caeterum nullum ius in ciuem Rhacusanum haberet, suaeque leges, sui magistratus Rhacusanis essent.

Igitur ciuitas ad insitam animis humilitatem sordidis Venetorum artibus adiectis - nempe principum suorum mores populi imitantur - coepit esse non paruo apud finitimos contemptui. Hunc contemptum Veneti, ne Rhacusanorum opes augerentur, consulto fouere, his suadendo ut potius emundis atque uendundis mercibus incumberent quam ulli negotio libero homine digno intenti essent. Itaque accolis, feris gentibus, iniuriam per latrocinia inferentibus, nequaquam repugnare, sed pretio eorum beneuolentiam conciliare atque pecunia nauigatione quaesita finitimorum gratiam redimere, tempus quod negotiationi supererat socordia atque desidia conterere. Et quia nulli rei quae accolarum inuidiam ureret magnopere studebant, ipsa humilitas animi probitatis atque innocentiae apud finitimos obtinebat locum.

Per idem fere tempus regnabat in Illyrico apud Bossinates Bodinus, a Polimiro Belo, quem conditorem Rhacusanae urbis diximus, genus ducens. Is suasu uxoris Branislauum, fratrem patruelem suum, qui et ipse ad Drinum amnem exiguam Illyrici partem imperio obtinebat, ad se per speciem solemnis festi celebrandi uocatum affectati regni insimulat atque in custodiam coniicit, quo et ipse securior regnaret et posteris stabilius relinqueret imperium. Quod ubi Branislaui liberi quique eum arctiore contigebant cognatione acceperunt, idem sibi quoque periculum impendere rati confestim Rhacusam cum suis omnibus, ueluti in liberam ciuitatem, se conferunt.

Quos Bodinus quum per literas atque legatos nequiquam repetisset - responderant enim Rhacusani se fidei suae commissos nunquam prodituros - comparato exercitu Rhacusam hostili animo accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit. Nonnunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum, Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute mercaturae dedita et ob id imbelli parum spei reponentes haud contemnendam externorum militum manum sui defendendi causa aere proprio conduxerant.

Bodinus hanc Rhacusanorum constantiam uirtutemque Branislaui liberorum ac cognatorum admiratus, simul inutilis pertaesus belli tandem necato Branislauo ex agro Rhacusano excessit. Corpus interfecti sepulturae permissum atque a Rhacusanis in Lacromae insulae caenobio, quae circiter quatuor stadia ab urbe abest - et ita cordi filiis fuit - magnifice pro cultu ciuitatis sepultum, extructo ei marmoreo, cuius adhuc extant uestigia, monumento.

Ex hac belli uexatione Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque Slauinis Dubrauiae incolis inde ui pulsis uicum et quicquid campi interiacebat moenibus circumseptum cum urbe coniungunt, atque ita magnitudo urbis breui duplicatur tectis toto eo spatio exaedificatis.

Et quoniam haud paruo certamine Dubrauiam de Slauinis coeperant Rhacusani, templum Diuo Nicolao pontifici, monumentum uictoriae, in capite uici, qui nunc fabrorum argentariorum ac uasculariorum frequens est officinis, erexerunt. Decretumque uti festo die, quo Christus ab inferis excitatus uitae est restitutus, senatus cum sacerdotibus eo quotannis iret supplicatum, quod eodem die uico sunt potiti, opera in primis quorundam mercatorum ac nauticorum Docleatium, qui e lacu Lignistri, ad quem Doclea sita erat, per Drilonem amnem (is ad Olchinium in mare euoluitur, incolae Boianam uocant) fruges uenales mercede conuehere soliti erant, eoque commercio cum Rhacusano populo hospitium inierant. Hunc autem in modum Docleates Rhacusanis operam tunc nauarunt.

Importauerant Docleates naui Rhacusam inter alias fruges aliquot uini amphoras, appetente festo die, quem Christiani Sacrosanctam ressurrectionem appellant, quo sane solemni lustrari solent religiosi uiri, et quicquid piaculo dignum per totum annum admiserint ritu Christiano expiare. Hoc eodem die Slouini, ceterorum more barbarorum, non tam sacris precationibusque quam epulis et largiore uino uti solebant. Docleates animaduertentes Rhacusanos ita a Slouinis obsidione pressos ut neque appellentibus nauibus in portum Rhacusanum tutus aditus esset, neque inde soluentibus profectio libera pateret (nam Bodinus uico aggere ualloque munito materiem, qua tunc abundabat Vergato monte ad manum suppeditante locum fere instar urbis reliquerat, Bossinatibus eum custodire iussis, diuturnaque obsidio ac bellum sustinendum esse uidebatur), itaque adeunt praetorem Rhacusanum, ostendunt se inuenisse uiam Rhacusanae obsidionis soluendae. Communicato consilio modoque agendae rei composito collaudantur Docleates praemiorumque spe pro fortuna, quae tunc erat ciuitatis, onerati promissi fidem praestare maturant, tempori insidiandum rati.

Tuto igitur aditu impetrato uinum Slouinis leui pretio de industria addicunt. Quos ubi cibo uinoque grauatos, nullamque pro castris stationem hosti obiectam Docleates conspiciunt (nempe eodem die et Rhacusanos epulis uinoque indulgere credebant), signum quod conuenerat Rhacusanis edunt, qui impetu in castra Slouinorum facto ea momento capiunt. Inermes uinoque graues partim trucidant, partim uinctos in urbem suam pertrahunt, atque ita obsidionis bellique Slouinici finis impositus. Docleates uero hoc merito in ciuitatem recepti atque in patritios adsciti. Tradunt autem hos Malasconios et Graedeos fuisse, quorum alteri iam pene extincti sunt, alteri diuitiis et auctoritate inter suos adhuc florent.

Amplificata moenibus ac tectis urbe ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus, Illyrico, Macedonia, Epiro, Graecia, atque etiam nonnulli ex Italia eo habitatum conuenere, ciuitatis magis institutis ac moribus quam soli felicitate ulla capti. Eorum quidam in patritios allecti opibus ac familiae amplitudine clari ad hanc durant diem.

Caeterum, quum ciuitas soli asperitate frumento anguste uteretur, nauigationi multo enixius quam antea inopia cogente incumbere coepit, frugesque nauibus conuehere, nec non alias merces aliis, ut fieri solet, permutare. Ex qua profecto re et ingentes breui compararunt opes, et Illyricis regulis mercibus aduectis magno simul usui, simul uoluptati esse.

Sane prisci Rhacusani finitimos reges omnibus officiis adeo prosequuti sunt ut uir religione insignis, Stephanus Nemagna, Bossinatibus in Illyrico id temporis imperans, Rhacusanorum in se officiis, quibus eius gratiam promeruerant, permotus non mediocrem his Staei agri partem dono dederit cum tota chersoneso a Rhataneo castello denominata. Distat autem Rhatanea chersonesus ab urbe Rhacusa, qua illa continenti adnectitur, triginta fere millibus passuum; qua quidem in fauonium excurrens, quinquaginta circiter millia passuum protenditur. Latere septentrioni obiecto Naresium efficit sinum, cuius os Phariam, seu, ut nunc dicitur, Lesinam excipit insulam; qua austrum spectat, ei Melyte et Corcyra Nigra adiacent.

Quin etiam eadem fere tempestate Lodouicum Hungarorum regem, Caroli filium, eum qui cum Venetis bellum gessit, amicitiam cum Rhacusanis instituisse comperio. Etenim quum Ludouicus rex ex quibusdam maritimae Dalmatiae urbibus Venetos expulisset, Rhacusanos liberos et suis legibus in perpetua tamen Hungarorum societate, in qua ad hanc diem integerrima fide permanserunt, aetatem agere permisit, iussos duntaxat quingentos aureos nummos annui census nomine pendere, non quo stipendiariam urbem efficeret, sed ut leue tributum urbi Dalmatiae opulentissimae impositum testaretur Dalmatiam ipsam esse Hungarici regni prouinciam et ad regis imperium spectare.

Porro Hungari, attrito Constantinopolitano imperio, a Seuropyli Dalmatarum regis usque tempore affinitatis iure Dalmatiam imperio suo adiunxerant, ipsius Seuropyli filia, quum is uirili stirpe careret, regi suo in matrimonium accepta. Sunt enim auctores qui tradunt Seuropylum non omnino orbum liberis decessisse, sed filiam sibi superstitem reliquisse. Quanquam multis ante annis primi Hunni, mox Vcri Magere duce Dalmatiam de Romanis deletis Salonis, coeperant suoque regno adiecerant. Occupauerant autem Veneti quasdam in litore Dalmatico urbes, cum quorundam regum ignauia, tum intestina Dalmatarum seditione.

Porro ferunt hanc Ludouici regis societatem Rhacusanis magno extitisse splendori atque emolumento, cum apud caeteros Dalmatas, tum maxime apud Bossinates reges, apud quos sane, pulsis e litore Dalmatico Venetis, summam coeperant obtinere auctoritatem, magnusque his honos fidesque praecipue ob integritatis famam est habita.

Caeterum ciuitas Venetorum imperio liberata parum abfuit quin haud multo post quorundam adolescentium, leuitate animi et egestate, ut fit, uenalium, proditione diriperetur, quos quidem nominatim tradere familiae dignitas, in qua nati sunt, prohibet. Tulit enim ea domus uiros plures singulari facundia praeditos, patriae studiosos, multisque artibus ciuilibus claros. Hi igitur iuuenes a quodam regulo Bossinate, urbi Rhacusae uicino, pecunia corrupti ac promissis ingentibus inducti, adscitis sibi quibusdam etiam a plebe hominibus, constituerant clam nocte in urbem Bossinatem armatum accipere. Bossinas, cui ad inuadendam urbem festinanti omnis cunctatio ob praedae cupiditatem longa esse uidebatur, ratus incoepta a coniuratis siue poenitentia facinoris omitti siue socordia animi differri, dat literas ad coniuratos cuidam agresti, quibus adhortabatur ipsos coniuratos uti promissa mature praestare curarent, se cum exercitu ad urbem constituto die praesto affuturum. Literae, dum parum caute ab agresti consciis redduntur, interceptae proditionem manifestam fecerunt. Itaque coniurati deprehensi quaestioneque habita conuicti meritas patriae poenas dedere, omnibus, qui sanguine eos contingebant, non modo huiusce poena laetis, sed etiam supplicii pene exactoribus. Ferunt enim quendam, cuius fratris filius coniurationis damnatus erat, purpurea ueste indutum in foro inambulasse dum de coniuratis poena caperetur.

Iisdem fere temporibus ager Epidaurius, addita Vitalina et tota regione quae ab aquaeductu lingua Epidauria Canalis appellatur, post sexingentos circiter annos ab excidio Epidauri, pretio quibusdam accolis regulis Bossinatibus soluto recuperatus est uiritimque inter ciues magna ueterum possessorum inuidia atque contentione diuisus.

Quod autem Canalensis ager territorii Epidaurii fuerit, argumento est opus mirabili structura effectum, quo a uigesimo prope milliario aqua in urbem perducta est, partim subterraneo riuo, partim substructione, partim opere arcuato. Cuius quidem operis a Slouinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia atque quibusdam in locis inscriptiones Latinis literis nomina curatorum indicantes.

Per idem quoque tempus Sigismundus Augustus, Hungarorum ac Bohemorum rex, Phariam, quam quidam Lesinem, ut dictum est, uocant, Bratiam, et Corcyram Nigram, insulas habitatoribus satis frequentes, singulari benignitate in Rhacusanos usus ditioni Rhacusanae adiunxit. Iam coeperant Rhacusani praetores mittere qui insulanis ius dicerent. Quos cum uiderent Pharenses praesertim regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos - Rhacusani enim soli pene mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt Rhacusae, dabant operam - ad hoc, quum audirent Canalensem agrum inique et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo consternati sunt, ut, ni seniorum auxilio uis prohibita esset, praetores urbium uiolati fuissent. Itaque confestim consilium coeperunt sese in regiam potestatem restituendi, adiutore in primis Iaxia quodam ex Naresiis principibus.

Erat Iaxias et per se Rhacusanis infensus, ut est inter plerosque uicinos ex aemulatione odium. Itaque profectus in Hungariam adit Barbaram, Sigismundi uxorem, cui se cordi esse haud quaquam ignorabat. Erat enim et ipse ex aulicis Augusti, florentique aetate ac forma corporis eximia, et regina feminarum uitia uergens etiam annis non exuerat. Itaque compositis criminibus in Rhacusanos persuadet reginae ut cum imperatore agat ut insulae Rhacusanis nuper attributae liberae sub Caesaris imperio de caetero essent, ne Rhacusanorum simul regendi inscitia, simul tyrannide perditum eant. Sigismundus uxoris oratione inductus dat Iaxiae Naresio literas ad Rhacusanos, quibus iubebat eos insulis excedere atque a potestate Rhacusanorum omnino exemptas Iaxiae tradi, Rhacusanis oratoribus apud Caesarem nequicquam nitentibus ne insulae fidelibus sociis, falsis Iaxiae criminibus, adimerentur.

Sed crimen ualuit eo maxime quod Rhatanei Canalensisque agri diuisio eiectis ueteribus colonis parum purgata esset, cum insulani alienae cladis exemplum metumque, qui non uanus esse uidebatur, in suam defensionem contulissent. Itaque, licet Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus satis nota essent, cupiditas tamen alieni agri causam eorum euertit. Nempe Rhacusani, non modo imperium insularum quaerebant, sed etiam priuatas possessiones prauo consilio inito sibi uendicare conabantur, mercaturae consuetudine proprium magis quam publicum emolumentum sequentes.

Quo autem studio fidem caeteris in rebus semper coluerint Rhacusani, eo maxime tempore declaratum est quo Georgius, Triballorum ac Dardanorum rex, Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recaepit ui magna auri secum allata. Nam quum fidei senatus Rhacusani sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt quo minus fidem seruarent. Quam profecto constantiam Amurathum Othomanum, Turcarum regem, uehementer admiratum dixisse ferunt urbem haud facile perditum iri in qua scilicet tanti ducitur fides.

Caeterum Rhacusani haudquaquam contenti hoc tantummodo in Dardanum regem officio consuluerunt ei ut confestim Hungariam peteret fortunamque recuperandi regni tentaret. Itaque Rhacusanis nauibus Scardonam deductus inde in Hungariam profectus breui ab Hungaris, quum opera Iani Hunniadis, regis Matthiae patris, tum thesauro in militum stipendium erogato, quem ei, ut dictum est, Rhacusani conseruarant, in regnum est restitutus.

Atqui recuperato regno haud immemor beneficii Dardanus rex extitit. Semper enim gratiae Rhacusanis referendae summo studio incubuit atque adeo omnibus eos est prosequutus officiis ut etiam modum excesserit. Nam praeter alia in Rhacusanos beneuolentiae indicia, ubicumque ipse imperitabat, cuique Rhacusano ciui debitorem suum indicta etiam causa, ac nulla magistratus interposita auctoritate, ob aes creditum nectere atque in neruo domi suae tenere permisit. Quo facto multi ex Rhacusanis id temporis amplissimas nacti sunt opes, quibus sane, et publice et priuatim, urbs magnopere est exculta.

Caeterum Rhacusani, mente eorum secundis, ut fit, rebus sublata, fortuna sua haud modeste uti coepere. Itaque cum Stephano Cossacio, Volcatii filio, Bossinate finitimo et amico, sub quo aliquot Dalmatiae regiones tunc erant, inimicitiis stolide ac optimo quoque, et imprimis Iupano Bono Marinoque Restio dissentientibus, susceptis, adeo pertinaciter per summam etiam temeritatem armis contenderunt, ut absumpta eo bello magna ui auri in externos milites, ultimum pene in discrimen, tum ab suis militibus, tum ab hoste, libertatis amittendae deuenerint. Nam conducti ab Italia milites, uidentes Rhacusanos imbelles esse et praedae expositos, consilium inierunt ut urbem prius direptam alienae subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, enuntiata esset Rhacusano senatui, in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes per speciem expeditionis extra urbem ablegatos posthac urbem ingredi non permiserunt, itaque urbs incolumis ab intestino hoste conseruata.

Verum fugatis mox ab externo hoste Rhacusanis copiis rebusque accisis consternata ciuitas in detestabili scelere spem posuit salutis. Erat Stephano Cossacio filius natu maximus, patri, ob ereptam sibi ab ipso patre sponsam, ualde infensus. Quem quum Rhacusani male animatum in parentem animaduerterent, hac occasione aegrum animi clam adeunt. Hortantur ne incestum patris in se admissum et tam insignem iniuriam inultam esse patiatur, suam operam aduersus communem inimicum et foeda libidine pollutum pollicentur. Tandem spe pecuniae illecto persuadent uti a parente ad Turcas desciscat patremque Turcarum incursionibus uexet. Ad haec, ne belli quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa.

Nec ex altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare. Pactus est enim cum Venetis ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa praeda rerum omnium Stephani esset, urbs uero Venetis cederet. Quod ubi sensere Rhacusani, misso Romam quodam monacho Basilio, qui postea ob hanc operam strenue nauatam Tribuliensium praesul creatus est, deferunt ad Nicolaum V., Romanum pontificem, querelam, Venetos impietatis in Christianum nomen accusant, rogantque Pontificem ut ipsos Venetos a Stephani Cossacii, schismatici hominis, societate et Rhacusanae urbis oppugnatione arceat. Pontifex literas ad Venetos extemplo conscribit, hisque rebus diuinis interdicit si ullum auxilii genus aduersus Rhacusanos Bossinati homini praestitissent. Atque ita Veneti metu Pontificiae censurae quieuere.

Sed nec quies Venetorum belli finem fecit. Nam filius Stephani, quem a patre defecisse demonstrauimus, ita inimico animo regiones ad patris imperium spectantes Turcaica manu sibi adiuncta deuastando peruagatus est ut hoc in primis certamen Turcis aditum in Dalmatiam aperuerit et Cossaciam familiam extinxerit, Rhacusanamque ciuitatem non modo tributariam fecerit, sed etiam in Turcaicam pene seruitutem redegerit.

Nimirum, ita plerumque usu uenire solet ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo leuius uictori quam uicto accidat. Quod quidem patrum nostrorum aetate Illyricis, Thracibus, Macedonibus et Graecis, his uero temporibus Italis euenit. Quorum alii dum Gallorum ope, alii Hispanorum aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere.

Atqui haec seruitus, quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habentes omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius penderent et suppeterent expensae ad urbis custodiam necessariae. Sed iam procul ab incepto tractus, eo, unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar.

Previous section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.