Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].
3
[1] In Euangelio [2] interrogantibus discipulis, quod signum aduentus tui et
consummationis sęculi: respondit, quod multi uenient seque Christum esse
mentientur, quod bella sęuient, gens in gentem consurget, terra tremet,
pestilentia populos uastabit, fames opprimet, quod Christiani persecutiones
patientur et odio erunt genti infideli, quod pręterea consurgent pseudoprophetę,
et seducent multos. Abundabit, inquit, malicia, et refrigescet charitas
multorum; quod post hęc prędicabitur Euangelium quodque in loco sancto stabit
abominatio desolationis a Daniele olim prędicta; denique ait, quod tunc erit
tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet: sed
propter electos tempus afflictionis arctabitur, ne diutina uexatione a fide
deficiant. Postremo dicit, quod pseudoprophetę illi et pseudochristi dabunt
signa magna et prodigia. Hoc autem ideo prędictum, ne quis fidelis his captas
inducatur in errorem. Deinde, post tribulationem istam, inquit, sol
obscurabitur, luna non dabit lumen, stellę cadent, uirtutes cęlorum mouebuntur,
signum Filii hominis apparebit in cęlo. Pręter hęc in Luca
[3] habetur: Erunt signa in sole, et luna,
et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus maris, et
fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione, quę
superuenient uniuerso orbi. Cautos nos primum facit Dominus noster, ne a
pseudoprophetis siue pseudochristis decepti, ab eo qui ueritas est, deficiamus.
Fortes autem in fide animos non poterunt subuertere bella, non terrere
pestilentię, non fames offendere. Omnium aduersitatum superior est pietas
Christiana; hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fidelis
itaque omnia contemnet, ut lucretur Christum: omnia ęquo animo feret, ut, multa
patiendo, in Domino requiescat, et cum grassabitur persecutio, non timebit eos,
qui corpus occidunt, ut illi seruiat, qui corpus et animam potest mittere in
gehennam. Inter sęuientes gladios confitebitur dicentem: Qui me confessus
fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cęlis
est. Certum enim habet, si pro Christi nomine perimatur, in sanctorum
martyrum gloriosum collegium se uenturum. Surgent pseudoprophetę, et seducent
multos, inquit, abundabit malicia, et refrigescet charitas multorum. Reor
equidem, iam nos in hęc tempora incidisse, nisi quod pseudoprophetas palam
prędicantes nondum audiuimus. Persecutiones tamen a Mahumetanis patimur, et in
dies Christianorum regna infidelium armis occupantur. Et nihilominus inter
tribulationes istas non minuitur malicia multorum, sed abundat. Neque solum
refrixit charitas, uerum etiam odia multiplicantur. Haud satis est Christianis,
quod ab infidelibus infestantur, inter se dimicant, inter se digladiantur, gens
contra gentem, regnum aduersus regnum. Nostra quippe memoria, tanta Gallorum,
Hyspanorum, Italorumque strages facta est, tot fortium uirorum cędes perpetrata,
ut ad effugandos ab Europa atque Asia Mahumetanos satis essent. Nunc uero ita
adhuc agunt, ut reliquum orbem illis facilius possidendum relinquant, milite
uacuum ac defensoribus exutum. Malicia ergo abundauit, et charitas in odium
uersa est internecionum. Quid restat, ut non iam propinquum putemus iudicii
diem? Quoties pestilentias passi sumus, quoties fame afflicti? Nihil reliquum
est, nisi ut solem obscurari cernamus et lunam sua luce priuari et stellas
ueluti cadentes mirabiliter discurrere. Cum autem hęc contigerint, superest, ut
prędicetur Euangelium etiam inter infideles, nequis excusationi locus
relinquatur eis, qui credere nolunt. Dicere enim potuissent, ideo se quidem non
credidisse, quia, quod uerum erat, nemo docuerit. Quemadmodum igitur tempore
apostolorum per omnes orbis partes euangelizatus est Christus: ita deinde in
fine sęculorum euangelizari oportet eum, qui pro hominibus factus est
homo, ut omnes saluaret. Euangelii prędicationem subsequetur aduentus
Antichristi, quem ego reor dici abominationem desolationis
[4]: ac tunc quidem futuram in Ecclesia Dei
tribulationem, qualis non fuit ab initio. [5] Persecutiones autem fuerunt ab initio in Christianos
factę plurimę. Primam suscitavit Nero, in qua Petrus et Paulus martyrio coronati
sunt. Secundum exercuit Domitianus; ab eo Ioannes apostolus ad Pathmos insulam
in exilium est missus. Tertiam Traianus, in qua Symon Chleophę filius, episcopus
Hierosolymitanus, crucifigitur, Ignatius, Antiochenus episcopus, bestiis
traditur. Post hos Hadrianus Ecclesiam persecutus est, deinde Antoninus Pius,
sub quo Iustinus philosophus, dum Christum confitetur, martyrii meruit coronam.
Ad hęc M. Antonio Vero et Lucio Aurelio Commodo imperantibus Polycarpus et
Pionius pro Christi nomine interfecti et in Galliis plurimi per tormenta
absumpti. Seuero etiam imperante grauis in Christianos facta est persecutio.
Tunc et Origenis pater Leonides pro confessione Christianitatis mortem sustinuit
et uitam inuenit. Maximino quoque regnante persecutionem passa est Ecclesia. Non
pauci sacerdotalis dignitatis uiri tunc sunt interfecti. Philippus cum filio
Philippo Romę imperauit, anno ab Vrbe condita millesimo; primus ex Romanis
imperatoribus (ut quidam aiunt) Christianus fuit. Philippis uero patre ac filio
interemptis regnauit Decius Pannonius, qui commota in Christianos persecutione
Laurentium diaconum Romę, Alexandrum Hierosolymitanum episcopum Palestinę
Christum confitentes interfici iussit. Valeriano autem et Gallieno imperantibus,
Cyprianus, Carthaginensis episcopus, martyrio coronatus est. Persecutionem a
Valeriano suscitatam Gallienus sedauit. Eo deinde a Persis capto rursum mouit
persecutionem Aurelianus imperator: sed non multo post ab ęmulis imperii
occiditur. Quid pręterea dicam? Quanta Christianorum strages facta sit
Diocletiano Maximianoque imperantibus, quanta Maxentio, quanta Licinio, quanta
Constantio Arriana hęresi subuerso? Sapor quoque, Persarum rex, Christianos
persecutus est, et Romanorum Iulianus Apostata, et Gothorum Harmaricus, deinde
Radagasius, postremo Ataulphus. Post hos Vandalorum Alanorumque gentes cum
Genserico suo rege Arriana hęresi et ipso polluto, tunc ab Hyspania ad Aphricam
profecto, catholicam fidem persecutę sunt. Et cum ita sit, nonne mirum uidetur,
quomodo tandem non solum steterit, sed etiam aucta ac dilatata sit Christiana
religio non repugnando persecutoribus, sed eorum immanitatem rabiemque
tolerando? Porro, qua id ratione factum sit, audi. Vnus occidebatur, plurimi
conuertebantur; deficere coeperunt interfectores, et multiplicari non cessarunt
confessores. A priuatis ad prętores, a prętoribus ad imperatores peruenit
notitia ueritatis; et qui persequebantur Christianos, facti sunt tandem
Christiani. Nullo modo id fieri poterat, nisi diuina uirtus pro Euangelicę
professionis assertoribus staret. Sicut autem ab initio persecutiones aduersus
orthodoxę fidei uiros desęuierunt, ita in fine in eosdem grassabuntur, multoque
magis quam unquam antea. Erit, inquit, tribulatio, qualis ante non fuit, neque
postea futura sit. Quando hoc fiet, designat Paulus apostolus ad Timotheum
[6] dicens: Hoc autem scito, quia in
nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos
amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes,
ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes,
immites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi, et uoluptatum
amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, uirtutem autem
eius abnegantes. Hoc totum illo breui dicto comprehenditur: Abundabit
malicia, et refrigescet charitas multorum. Vereor profecto, ne forte
pręsens tempus tunc per Apostolum significatum sit. Quando enim antea maiora
nobis incubuere pericula? Infida gens Turcarum ab oriente in occidentem extendit
imperium, occupauit Christianorum regna, in dies latius rem auget, ceruicibus
nostris minatur, uastat agros, expugant oppida, captiuos abigit, non
est, qui uiribus eius resistat, nisi Deus omnipotens, quo nobis irato ille
prosperat[ur]. Quando homines magis se amantes fuisse credimus?
Omnes enim, quę sua sunt, curant, non quę Iesu Christi. Quando auaritia, et
superbia, magis dominata est? Nemo commune bonum prouidet: unusquisque priuatis
inhiat lucris, marsupium suum implere festinat publico damno. Nemo egeno
porrigit manum, omnes rapinis prędęque student, ita ut exclamare liceat: Quid
non mortalia pectora cogis, auri sacra fames? Nemo alteri subiici
patitur, unusquisque supereminere conatur, dedignatur parem, cuncta agit
insolenter, superbe, arroganter. Quibus ante sęculis magis nomen Domini
blasphematum sit sanctorumque omnium, et id quidem impune? Qui principi
maledixerit, lęsę maiestatis est reus; maleddicunt multi Principi
principum Deo, et securi sunt. Ideoque Deus iniuriam sibi illatam cogitur ipse
uindicare, tam in eos, qui peccant, quam in illos, qui peccantes iusta poena non
afficiunt, utrosque barbaris infidelibus in miserrimam seruitutem submittendo.
Quando liberos parentibus minus obsequentes fuisse meminimus? Statim pueriles
annos cum excesserint, dominari uolunt, patri matrique molesti sunt. Atque
utinam non inuenirentur, qui eos, a quibus geniti sunt, etiam maledictis
lacessant, et interdum uerberibus nequiter distringant. Quibus ante actis
temporibus major fuerit numerus eorum, qui pro bono malum redderent, qui magis
de scelere gloriarentur, qui in proximos magis iniqui iniuriique essent, magis
factionibus studerent quietemque odissent? Quando magis detractio delatioque
regnauit? Quando turpis libidinis incontinentia magis uiguit, crudelitas
grassata est, proditio inualuit, protervitas insurrexit, tumor mentis inundavit,
omne uoluptatis genus multiplicauit? Quando major in religiosis simulatio
pietatis? Sacerdotium quęritur, non boni ęterni desyderio, sed spe lucri
temporalis. Denique inter Ecclesię rectores major est adipiscendę rei cupiditas
quam saluandarum animarum cura. Quorsum ista recensuimus, nisi ut ex Apostoli
sententia dies nouissimos jam uenisse noscamus? Abundauit igitur malicia
refrixitque charitas. Quid reliquum est, nisi ut illud sequatur, quod idem
Apostolus asserit dicens [7]:
Spiritus manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus discedent quidam
a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis dęmoniorum in hypocrisi
loquentium mendacium? Nonne nostra ętate plurimos nouimus a fide
discessisse et ex Christianis Mahumetanos factos? Turcarum regni robur nonne
Macedones, Epirotę, Mysi, Mediterranei Dalmatę sunt, et Hellespontus, et Asia,
et Gręcia? Qui omnes Christiani erant, nunc Mahumetanę perfidię errorem
militiamque sequuntur. Iam ergo per temporum curricula ad dies nouissimos
peruentum est; necdum tamen finis. Multa enim adhuc percurrere debent, et ipsam
Antichristi persecutionem, et deinde Christi cum maiestate aduentum. Apostoli
ista assertio est ad Thessalonicenses [8]
dicentis: Ne terreamini, quasi instet dies Domini: quoniam nisi discessio
uenerit primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui
aduersatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita
ut in templo Dei sedeat, ostendens se, tanquam sit Deus. Continget igitur
discessio. Quomodo continget? Viuente Paulo uigebat Romanum imperium Nerone
Cęsare. Ideo interpretabantur nonnulli discessionem istam, regnorum defectionem
ab imperio Romano, quę longe iam pręteriit. Quare necesse est, ut intelligamus
quosdam ex primatibus discessuros ab Ecclesia et ab orthodoxę credulitatis
ueritate. Idque innuere uidetur ipse Dominus in Euangelio [9] dicens: Verum tamen Filius hominis ueniens,
putas, inueniet fidem in terra? Ergo ante aduentum eius ad iudicium
religio Christiana in paucis erit, si cum illis comparentur, qui uel timore
perculsi, uel uoluptate illecti, uel errore decepti, Antichristum secuturi sunt.
Discessio itaque a catholica fide ante Antichristi aduentum incipiet, et illo
adueniente multiplicabitur. [10] Circa discessionis
huius initia reuelabitur homo peccati, filius perditionis Antichristus. Deum se
esse simulabit, se adorari, se coli iubebit, terrenorum bonorum pollicitatione
subuertet plurimos, minis perterrefaciet, prodigiis fallet, ui opprimet. Rari
erunt, qui occidi pręoptabunt quam a pietate discedere. Hos suppliciis afficiet
iniquus ille et per tormenta disperdet. Sed qui pro Christi nomine mori non
recusabunt, uiuere cum Christo incipient in ęternum et tanquam uictores
immortalitatis gloria coronabuntur. Erit itaque persecutio aduersus fideles,
qualis non fuit ab initio, neque fiet. [11] Sed
dicamus prius de ortu Antichristi; deinde de gestis; postremo de interitu eius,
non multum post futuro. Neque enim Deus illum diu regnare patietur, qui ad
tantam humani generis perniciem insurrecturus est, ut omnibus mortem meditetur,
uitam inuideat, nulli bene optet. Ideo quippe dictus est homo peccati, quia
omnes ad peccandum inducere molietur, et filius perditionis, quasi a diabolo
genitus, cuius tanta aduersus hominem inuidia est, ut omnes a uia salutis modis
omnibus conetur auertere et in baratrum inferni deturbare. Hunc diaboli fore
filium Dominus per Esaiam [12] testatur dicens:
Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas. Hic diabolus est,
qui si quem hominum accendi uiderit cupiditate pecunię, ambitione glorię,
uoluptate luxurię, sufflat in igne prunas, his proponens illicitum lucrum, illis
pręlationis honorem, aliis lasciuientis uitę mortiferam oblectationem. Hic
igitur, qui tales sufflat prunas, ut cuncta in nobis bona suscitato uastet
incendio, protulit, inquit, uas in opus suum. Vas istud Antichristus est,
per Sathanę operationem genitus, ut opera diabolica perficiat, omnes, si possit,
a ueritate auertens et mendacio fallens, ut pereant. Propterea sequitur: et
ego creaui interfectorem ad disperdendum. Totus enim eius conatus eo
spectabit, ut Christum confitentium corpora interficiat et animas disperdat a
Christo alienatas. Hic est in Daniele [13] quartę
bestię cornu, bellum gerens aduersus sanctos. Quartam autem bestiam puto esse
principem aliquem quartę partis orbis, a quo potestatem sumet sibi Antichristus.
Hic est, de quo in eodem propheta [14] rursum
ditur: Post terrę reges cum creuerint iniquitates, consurget
rex impudens contra Principem Principum, id est Christum, et sine
manu, inquit conteretur: solo enim Christi nutu peribit. Quidam de tribu
Dan oriturum autumant, iuxta Jacob patriarchę prophetiam in Genesi
[15] dicentis: Fiat Dan coluber in uia,
cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro.
Coluber et cerastes, quia nec astutia illi deerit ad decipiendum ut serpenti,
qui primos parentes nostros falsa inductione seduxit, nec potestas ad
persequendum. Cerastes enim cornutum sonat: per cornua autem in Scripturis
diuinis uis ac potestas designatur. Mordebit ungulas equi, hoc est, impugnabit
fidelium solidam stabilemque constantiam, ut subuersos retro ruere cogat. Retro
quippe cadit, qui cognita ueritate rursum laqueis erroris implicatur. Coluber
ergo erit Antichristus, dum fallit, cerastes, dum uim experitur, persequendo
illos, qui sibi non consenserint. Et tunc, fratres, fideli populo, id est nobis,
maxime prudentia opus erit, ne quis in foueam incidat perniciosi erroris, et
firma animi constantia, ne minante tyranno pro Christi nomine mori timeat, pro
breui uita ęternam lucraturus. Prosequamur reliqua. [16]
Antichristus in Daniele [17] est cornu inter decem
cornua bestię terribilis. Quid autem terribilius diabolo? Est et rex impudens
facie, post reges quatuor postremos consurgens, cum creuerint iniquitates
[18]. Fortissimus erit omnium. Vniuersa,
inquit, uastabit, interficiet robustos et populum sanctorum. Tunc enim eo
Ecclesiam persequente plurimi martyrio coronabuntur. Contra Principem Principum
consurget, hoc est contra Christum. Sine manu conteretur; non utique manu uel
armis Christus Dominus, sed spiritu oris sui interficiet impium. Interim
uideamus, quid de eius persecutionibus in Scripturis prędictum sit, ut fidelis
populus uenturam super se tempestatem agnoscens, ne ab ea lędatur, pręparet
animum ad patienda illa supplicia, per quę ad ęternam peruenitur quietem, illud
malum, quod mercede summi boni compensabitur. Hanc persecutionem futuram cernens
Hieremias propheta [19] expauefactus clamat:
Vocem terroris audiuimus, formido et non [est] pax: et quoniam nimia
formidine tabescit color in facie succedente pallore, conuersę sunt, inquit,
facies in auruginem. Vę, quia magna dies illa, nec est similis eius.
Erit enim tunc (ut sępe diximus) tribulatio, qualis non fuit ab initio, nec fiet
postea. Idem Antichristus in Zacharia [20] stultus
pastor appellatur, dicente ad prophetam Domino: Sume tibi uas[a] pastoris
stulti, hoc est insignia eius, qui gregem Domini dissipare conaturus
est. Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non uisitabit,
dispersum non quęret, et contritum non sanabit, et id, quod stat, non
enutriet. Contrarius ergo erit bono pastori Christo, qui derelictos
primorum parentum culpa uisitauit oriens ex alto, et gentes per idolorum errorem
dispersas ueri manifestatione congregauit, uitiorum tabe affectos per
poenitentiam sanauit, sanatos, ne remorbescerent, gratię suę pharmaco
sustentauit. Ille pręterea (ut subiungitur) carnes pinguium comedet,
et ungulas eorum dissoluet. Carnaliter enim uiuentes, quibus blandiri
uidebatur, perdet: et ungulas, quibus ipsi se insistere putabunt, dissoluet, ne
rectum iter queant incidere, sed a uero deuium, dum erroribus implicantur. De
utriusque tempore tam Christi quam Antichristi in Apocalypsi
[21] est scriptum: et uidi angelum
descendentem de cęlo, habentem clauem abyssi, et cathenam magnam in manu
sua, et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et
Sathanas, et ligauit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et
clausit et signauit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec
consummentur mille anni. Isti mille anni totum tempus significant, ab
incarnatione Christi usque in finem sęculi. Angelus autem descendes
de cęlo et clauem habens abyssi, Christus est, cui data est omnis potestas
cęlestium, terrestrium et infernorum. Cathena uero, qua ligatus fuit diabolus,
passio Christi est. Antehac enim tam iusti quam iniusti ad inferos descendebant;
deinde in aduentu Christi patere coepit cęlum et diaboli potestas minui. Desiit
ille dominari iustis, et quos tenebat captiuos, Domino pro illis satisfaciente,
dimittere coactus est. Idola quoque, in quibus decipiebat, confracta sunt,
diuulgato per orbem Eungelio et iam mundo ab erroribus ad ueritatem
conuerso. Illud uero, quod sequitur: Post hoc oportet illum solui modico
tempore, tempus Antichristi erit, quem tribus annis regnaturum constat
cum dimidio. et cum consummati fuerint, inquit, mille anni, soluetur
Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes. Dictum est
superius plerosque a fide discessuros atque Antichristo adhęsuros. Illis ergo
solutus erit Sathanas, non eis, qui mori pręoptabunt quam pręuaricari. De illis
itaque ait, qui subuersi erunt: Congregabit eos in pręlium, quorum numerus
sicut harena maris, et ascenderunt super latitudinem terrę, et circuierunt
castra sanctorum et ciuitatem dilectam. Antichristus enim multitudine
gentis suę munitus persequetur sanctos in fide stabiles, et ciuitatem Deo
dilectam Ecclesiam totis uiribus oppugnabit, compellens, ut se quasi Deum
adorent atque colant. [22] Male quidam intelligentes
mysterii, quod sub uerborum uelamine latet, arcanum, putauerunt post
resurrectionem mille annos Christum cum sanctis in terra regnaturum. Quę quidem
assertio dissentire mihi uidetur ab Euangelio, in quo futuri iudicii texitur
historia; quando videlicet separatis agnis ab hędis, iustis ab iniustis, alteris
Iudex dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, possidete uobis regnum ab
initio paratum. Alteris econtrario: Ite maledicti in ignem ęternum. Quod si
Dominus post iudicium in terra regnaturus esset, non uocaret electos, ut ad se
uenirent, et regnum ipsis paratum possiderent; sed potius dixisset: manete hic
mecum mille annos, ut in terra mecum regnetis. Aut quomodo iustis semper regnum
cęlorum promitteret, si prius terrenum esset daturus? Poenitentiam agite,
inquit, et appropinquabit regnum cęlorum. Moueret me fortasse non parum,
in hac millenarii regni opinione fuisse Tertullianum, Victorinum, Lactantium, et
apud Gręcos Hireneum, Lugdunensem episcopum, nisi illos Hieronymus cunctis
pręferendus redarguisset. Eos ille iudaizare dixit, qui mille annorum regnum in
fine constituunt. Iudei enim tunc se in regnum restituendos aiunt et in
Hierusalem auro gemmisque constructa collocandos, et rursum nuptias, sacrificia,
circumcisiones, sabbata seruanda, liberos educandos, rursum epulis deliciisque
indulgendum, nationes, ut ipsis seruiant, subiugandas. Et si talia futura sint,
frustra in Euangelio prędicantur beati pauperes, beati, qui se castrauerunt
propter regnum cęlorum, beati, qui esuriunt et sitiunt, beati, qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam: si rursum beati sunt, qui argentum aurumque in
terra possident, qui liberorum procreationi operam impendunt, qui conuiuia laute
parant et crapulantur atque aliis dominari affectant. Sed Iudęorum ista tam uana
expectatio est, ad pristinas uoluptates uotis omnibus anhellantium, non
Christianorum, qui post corporum glorificationem istis se non indigere sciunt,
dicente Domino: In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt
similes angelis. Et de epularum usu prędicat Apostolus [23]: Non est regnum Dei esca et potus, sed
iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. De hoc satis. Nunc ad
reliqua propositi nostri explicanda redeat oratio. Coepimus quippe de
persecutione Antichristi loqui. Tanta igitur erit calamitas temporum illorum,
ut, si paulo longius protenderetur, etiam electi deficerent, dicente Domino in
Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, nequaquam salua esset ulla
caro. Quomodo autem breuiabuntur dies illi? Non, quod dies breuior sit
futurus, sed quod non multum temporis Antichristus pręualebit. Sęuiet ille totis
uiribus in Ecclesiam Dei. Vnde in Daniele [24]
dicitur: Cor eius aduersus testamentum sanctum. Et quoniam uerę religioni
in omnibus aduersabitur, faciet, inquit, iuxta uoluntatem suam rex, et
eleuabitur, et magnificabitur aduersus omnem Deum, et aduersus Deum Deorum
loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur ira. Dominabitur
enim, donec in illum ira Dei uindictam perficiet, qua oppressus peribit. Scelera
quoque eius describuntur, cum dicitur: et Deum patrum suorum non reputabit,
et erit in concupiscentiis foeminarum. Erit enim de Iudęorum progenie.
Deum itaque patrum suorum, Deum Abraham, Deum Isaac, et Deum Iacob contemptui
habebit, temerarie admodum sibi uendicans diuinitatem seque ut Deum coli iubens.
Quid est autem, quod dicitur, in concupiscentiis foeminarum erit, nisi
quia uoluptati corporis operam dabit et eandem intemperantiam suis sequacibus
permittet, cupidinibus frena laxando, contempta uitę honestioris ratione? Vtque
se Deum probet, mira quędam facturus perhibetur. Hoc testatur Apostolus ad
Thessalonicenses [25] scribens, cum ait: Cuius
est aduentus secundum operationem Sathanę in omni uirtute, et signis, et
prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his, qui
pereunt. Qui sunt, qui pereunt, nisi qui a fide secedent et ueritate
derelicta signis mendacibus credituri sunt? Qui uero neque signis, neque minis,
neque pręmio a proposito receptę ueritatis mouebitur, hic (ut Esaias ait)
preciosior erit auro et mundo obrizo. Quid enim inter homines
preciosius Christiano non tormenta, sed Deum timente et pro Christi confessione
mori parato? Ille quidem miraculorum pręstigiis fallet, sed incautos;
comminationibus terrebit, sed timidos; palpatione deliniet, sed molles et
obscoenitatibus assuetos; poenis autem non conficiet, nisi in fide fortes,
quorum mors uitę ęternę munere compensabitur. Certissima enim erit uictoria
nolle parere impii huius imperio. Impiissimum immo et immanissimum fore
Apocalypsis [26] testimonio discimus, ubi de illo
est scriptum: Draco magnus et ruffus, potens uidelicet et crudelis et
martyrum cruore foedatus; habens capita septem et diademata septem, hoc
est potentia munitus regum, qui eum secuturi sunt, et cornua decem, argumenta
erroris, quibus decalogum impetat et impugnet et legem diuinitus latam conetur
euertere. Cauda eius trahebat, inquit, tertiam partem stellarum cęli,
et misit illas in terram. Erunt quippe Christiani in partes tris diuisi,
duę partes saluabuntur, id est perfecti, et minus perfecti, tertia pars peribit,
hoc est illi, qui uel a fide defecerunt uel in peccatis obdurati
poenitenam agere neglexerint. Hi in terram trahentur et ad inferos
usque descendent. Tunc autem stellę cęli erant, quando credentes baptizabantur
et Spiritu Sancto illuminati in Ecclesia fulgebant. Sed fulgorem suum in
tenebras conuerterunt terrenis negociis dediti, contempto cęlesti bono,
fidelibus duntaxat poenitentibusque promisso. [27] Antichristus pręterea ante interitum suum, cum uiderit
plurimos adhuc extare, qui Euangelicę ueritatis prędicationibus commoti Christum
confitentur, iracundię Furiis agitatus in aciem descendet, pugnabit et uincet,
ut et iustorum probetur patientia et iniustorum manifesta fiat nequitia. Hoc
sane in Apocalypsi discimus, ubi post prędicationem Enoch et Helię et sequacium
eorum, post miracula ad probandam religionis ueritatem facta sic de iisdem
infertur [28]: Cum finierint, inquit,
testimonium suum, bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos
bellum, et uincet illos, et occidet eos, et corpora eorum iacebunt in
plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et
Dominus eorum crucifixus est. Sodoma interpretatur cęcitas, Aegyptus
tenebrę. Ciuitas ergo ista conuentus infidelium est. Ab his crucifixus est
Dominus, ab his Antichristo dominante Enoch et Helias et alii fideles
occidentur, ut per martyrium Domino suo coniungantur. O felices illos et uere
beatos, quorum tunc fortior erga Christum erit fides quam Antichristi tormenta;
qui Christum Dominum confitendo mori pręoptabunt quam eum negando uiuere et
omnibus pręsentis uitę perfrui deliciis. Porro sicut olim in Christi passione
hora diei tenebrę factę sunt, ita in martyrum suorum passione luminaria cęli
deficient, ut iustos iniuste interemptos testentur. Sic enim in Mattheo
[29] est scriptum: Statim post
tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum,
et stellę cadent de cęlo, et uirtutes cęlorum mouebuntur, et tunc apparebit
signum Filii hominis in cęlo, et tunc plangent omnes tribus terrę.
Quemadmodum, cum sol oritur, stellarum lux tabescit, ita Christi cruce rutilante
sol et luna minus lucere uidebuntur, majoris luminis radiis euicti. Hoc futurum
prophetauit Iohel [30] dicens: A facie eius
contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt et stellę
retraxerunt splendorem suum. Stellę quidem cadere uidebuntur, quia igneę
coruscationes percurrent aera solito crebrius. Stellę autem, sicut sol et luna,
luce sua orbatę erunt. Virtutes cęlorum, angelici spiritus mouebuntur, totque
terribilia diei illius cernentes, in admirationem conuersi stupebunt. Et tunc
apparebit, inquit, signum Filii hominis in cęlo. Signum istud crux est sancta.
Ea tanquam insigne summi Regis pręibit aduentum eius, ut, qui in eo uicerat, in
eo et trimphet, et qui in eo passus est, in eo et iudicet. Certe crux
ista in cęlo apparens, nisi multo fulgore luceret, sole et luna et stellis
obfuscatis uideri minime potuisset. Et fortasse ideo (ut dixi) cęli luminaria
non apparebunt, quia illis crux ipsa lucidior erit. Sicut enim sol omnium
syderum clarissimus suo ortu stellarum fulgorem tabescere cogit, ita crux illa
suo lumine solis radios exuperabit eoque facilius reliquas cęli luces
supereminebit atque pręcellet. Tunc, inquit, plangent omnes tribus
terre. Visa enim cruce turbabuntur impii moeroreque afficientur.
Plangent Iudęi, quia quem crucifixerant, eum in cęlo regnare intelligent.
Plangent hęretici, qui crucem quasi Deo inimicam minime adorandam esse dixerunt.
Plangent peccatores, qui illum offenderunt, quem dominum omnium esse tam aperta
signa, tam clara miracula testabuntur. Plangent ergo tribus terrę, hoc est
terreni homines, quorum nomina non erunt scripta in cęlo, quia terrenis
uoluptatibus obruti cęlestis boni possessione se indignos esse iam tandem
animaduertent planeque cognoscent. Et, si isti uisa tantum cruce plangent, mira
eius apparitione conterriti, quanto magis formidabunt atque dolebunt ipsum
uidendo Iudicem, cuius irati damnationis excepturi sunt sententiam? Ipsum,
inquam, quem in monte olim loquentem populus Israhel ita expauit, ut ad Moysen
[31] diceret: Loquere nobis tu, non
loquatur Dominus, ne forte moriamur. Ipsum, inquam quem postea armati
milites cum uellent comprehendere, et ille respondisset: Ego sum,
sustinere nequiuerunt, sed in terram ueluti fulmine percussi retrorsum
ceciderunt. Et tunc quidem passurus aduenerat. In iudicio autem impassibilis
apparebit, iustus in omnes, ut reddat singulis, quod merentur, sine bonum siue
malum. Terrores igitur de cęlo erunt, luminaria obtenebrata, de terra
Antichristi persecutio, de mari ęstus insolitus et fluctuum frementium non prius
uisa elatio. Erit (ut Luca [32] ait)
pressura gentium in terris prę confusione sonitus maris et fluctuum,
arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę superuenient
uniuerso orbi. Cuncta igitur elementa hominibus horrorem ingentem
incutient. Et quoniam nunc quoque, quoties aliquid contingit nouum et
inusitatum, semper mali aliquid futurum auguramur, iccirco sequitur:
Arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę subsecutura sunt,
non hic, aut illic, sed uniuerso orbi cunctisque nationibus proximo iam
sęculorum fine. [33] Porro iusti in afflictione
persecutionis positi Deo supplica[bu]nt, ut ab his liberentur nec ab Antichristo
uincantur: Exurge, Domine, inquient [34], non pręualeat homo. Exurge in iudicium, ne pręualeat
homo prophanus et execrabilis Antichristus. Exurge, Domine, et exaltetur manus
tua, ut conterat Antichristum. Hactenus de natiuitate et regno eius, nunc de
eiusdem interitu dicendum. [35] Exaudita enim
iustorum deprecatione, conuertetur Dominus ad disperdendum illum, qui pendere
omnes sua impietate nitebatur. Hac de re in Esaia
[36] est scriptum: et percutiet Dominus terram
uirga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Declaratur et locus, in quo casurus sit, dum dicitur
[37]: et pręcipitabit in monte isto, hoc est
in monte Oliueti, faciem uinculi colligati, quod est Antichristus,
uinculo suę obstinationis irretitus, uinculi, inquit, colligati super omnes
populos, et telam, quam orditus est omnes nationes. Eo enim interempto,
cessabunt laquei erroris, quos omnibus intendebat ad capiendum. Eidem in
Ezechiele [38] dicitur: Super montes Israhel
cades tu, et omnia agmina tua, et populi, qui sunt tecum. Et quoniam
demonum pręda erunt omnes sub illius signis militantes: feris, inquit,
auibus omnique uolatili cęli et bestiis terrę dedi te ad deuorandum.
Quid miserius his, qui demonum potestati subiicientur? Nam sub bestiarum
metaphora demones intelligimus. Hoc idem Apostolus docet ad Thessalonicenses
[39] dicens: Reuelabitur ille iniquus,
quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione
aduentus sui. Ante tamen Enoch et Heliam uenturos constat, ad quorum
prędicationem Iudęi quoque, qui tunc uiui aderunt, ad Christum conuertentur: sed
iidem (ut diximus) ab Antichristo interficientur. Et quoniam persecutio (ut
dictum est) tres annos cum dimidio perseuerabit, in Apocalypsi
[40] legimus: Ciuitatem sanctam calcabunt
mensibus XLII. [41] Post hęc ait: et dabo
duobus testibus meis, et prophetabunt diebus M.CC.LX. amicti saccis. Hi
sunt duę oliuę et duo candelabra in conspectu Domini terrę stantes. Per oliuas
et candelabra isti duo sancti designantur, lucentes coram Domino claritate uitę
sanctę, oleum misericordię pręseferentes et doctrinę salutaris lucem. Sub his et
alii prędicatores intelliguntur eadem docentes. Quandiu ergo durabit Antichristi
persecutio, tam diu et Euangelium per orbem terrarum prędicabitur, ut fideles
saluentur. Has duas oliuas et Zacharias propheta
[42] uidit ad dexteram candelabri et ad sinistram,
et cum interrogasset, audiuit eos esse duos filios olei, qui assistunt
dominatori uniuersę terrę. Filii olei filii Dei sunt. Quo oleo et Saluator
noster dicitur unctus: Vnxisti eum oleo letitię prę consortibus suis.
Vnctio ista facta est in unione diuinitatis cum humanitate, quoniam verbum caro
factum est. Sancti ergo, qui assistunt dominatori uniuersi, sunt filii Dei per
adoptionem, quasi filii et hęredes per Christum. Quid est autem assistere Deo
nisi contemptis uoluptatibus illi soli seruire? Quid est ei seruire soli nisi
uitam quoque exponere pro asserenda ueritate et mori malle quam Christi nomen,
ut uel diu superuiuas, denegare? [43] Sanctissimi martyres
olim inter horrenda supplicia constricti ad contemptum infidelis tyranni
clamabant: Christiani sumus, idola tua non adoramus. Pro confessione Domini Iesu
occidi cupimus, ut pro illo occisi cum illo uiuamus in ęternum. Quorsum ista
dicimus, fratres, nisi siquis uestrum Mahumetanorum uiolentia oppressus Christum
negare iubebitur, [ut] iugulum potius gladio supponat quam protelandę fragilis
uitę cupidine Domino suo peccet et immortalitati pręferat mortalitatem? O
felicem illorum fidem atque constantiam, qui Antichristi impietati consentire
neque minis neque promissis compelli poterunt. Morientur mali, morientur boni,
mors tamen malorum pessima. Preciosa autem in conspectu Domini mors sanctorum
eius. Post hęc autem tam terribilia atque horrenda horribilior succedet per
ignem consummatio. [44] Ignis enim de cęlo uenturus est, qui
uno incendio cęlum, terram mariaque dissoluet, Esaia propheta
[45] dicente: Leuate in cęlum oculos uestros,
et uidete sub terra deorsum; quia cęli sicut fumus liquescent, et terra
sicut uestimentum atteretur, et habitatores eius sicut hęc interibunt.
Terrę igitur habitatores iusti iniustique, qui tunc superstites erunt, eodem
igni absumentur. Verum tamen idem ignis alios purgabit, alios torquebit; aliis
lucebit, alios uret. Sed ex animantibus nullum relinquet in terra uiuum. Idem
enim propheta uaticinatur [46] et ait: Ecce
Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et
disperget habitatores eius. Et alibi [47]
rursum: Ecce, inquit, Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadrigę
eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma
ignis. Quadrigas eius uocat angelos, quibus comitantibus uenturum in
Euangelio quoque legimus. De hoc igne et in Osee propheta
[48] est scriptum: Adducet Dominus urentem
uentum de deserto ascendentem. Et in Amos
[49]: Ecce uocabit, inquit, iudicium ad
ignem Dominus Deus, et deuorabit abyssum multam. Et in Michea
[50]: Consumentur montes subtus eum, et
ualles scindentur sicut cera a facie ignis. Et in Sophonia
[51]: In igne zeli mei deuorabitur omnis
terra. Et in Malachia [52]: Ipse enim
quasi ignis conflans. Et iterum [53]:
Ecce, inquit, dies ueniet succensa quasi [c]aminus. Longe
igitur horribilior erit ignis iste illo igne, quo Ilium arsit, uel quo Nero
Vrbis partem concremauit, uel quo Alexander Persarum regiam, opus inter orbis
terrę miracula numerandum, absumpsit. Etenim in diuersis regionibus talia
contigere. Flamma autem, de qua loquimur, totam terram occupabit. Contremiscent
reges, pauebunt populi. Sęuiturum tamen in omnes incendium nemo prorsus effugere
poterit, nemo ulla ratione deuitare. Communis mors omnibus imminebit, in omnes
pariter grassabitur. Preciosa tamen mors sanctorum, ut ante diximus, mors autem
peccatorum pessima. De hoc igne Apostolus quoque ad Hebreos
[54] scribens: Terribilis, inquit,
quędam expectatio iudicii, et ignis emulatio, quę consumptura est
aduersarios. Consumentur aduersarii, consumentur utique et iusti, sed
alteri ad uitam, alteri ad mortem. Diuersum enim faciet euentum diuersę uitę
ratio, dicente Zacharia propheta [55]: Erunt in
omni terra, dicit Dominus, partes duę in ea dispergentur; et deficient,
tertia pars relinquetur in ea. Duę istę partes erunt Iudęi increduli et
heresi polluti Christiani; tertia pars erunt fideles, qui quomodo relinquentur,
declarat dicens: et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur
argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum. Et fideles ergo probandi
sunt per ignem; non tamen sicut ligna et palea, quę in igne deficiunt, sed sicut
argentum et aurum, quę quanto magis excoquuntur, tanto puriora euadunt. Hoc
prorsus futurum ipsi sancti in psalmis [56]
confitentur et ad Dominum conuersi aiunt: Probasti nos, Deus, igne nos
examinasti, sicut examinatur argentum. Et post paululum:
Transiuimus, inquiunt, per ignem et aquam, et eduxisti nos in
refrigerium. Si de igne Iudicii intelligimus, pręteritum pro futuro
positum est, more Scripturarum: ut, quod prędicitur, non minus certum habeat
euentum, quam illa, quę pręterierunt. At uero si de pręsenti igne accipiendum
sit, transierunt fideles Dei serui per ignem multarum tribulationum et per aquam
baptismatis sacri intraueruntque in refrigerium beatitudinis ęternę.
[57] Cuncta autem, quę in mundo sunt, in fine
seculorum igne dissolui oportere, etiam Heraclyto gentili philosopho placuit,
nequis ethnicorum assertionem nostram irrideat et Christianos talia confingere
arbitretur. Pręter hęc experimento discimus tantam uim esse ignis, ut ligna
consumat, petram conuincat, ferrum molliat, metalla liquefaciat, aquas assiduo
callore siccet. Nequis deinde incredulus miretur terram, mare aęraque arsurum,
gentilium annales idem innuere mihi uidentur et fidem hac de re uel incredulis
facere. [58] Seneca sincerissimę fidei autor lib. Naturalium
quęstionum primo ait: Frequenter in historiis legimus cęlum ardere uisum ita
sublime, ut inter sydera esse uideatur. Nonne sunt hęc pręludia quędam
siue signa postremę huius concremationis in die Iudicii futurę? Quod autem mare
quoque arsurum sit, idem lib. 20. testatur et ait: Ducentorum passuum fuisse
altitudinem Asclepiadorus, Possidonii auditor, tradit, per quam direptis
aquis ignis emersit. Quod si uis illa ignea tanta aquarum altitudine
arceri uel extingui nequiuit, quomodo furente ultimo incendio, quo et cęlum siue
sub cęli aęr cremandus dicitur, omnis penitus aquarum humor non siccabitur?
Terram autem arsuram Aethnę Sicilię montis flammarum exhallatio nobis indicio
est et quarundam in Siculo mari insularum errumpens ardor. Noctu enim flammę
uidentur, interdiu fumus nubium instar exurgerę. Quod si terra quoque suos
seruat ardores, quid mirum, si etiam ipsa postremis temporibus huius flammę ui
excoquenda sit? [59] Quam pręterea uiolenta ignis natura sit
Plato in Timeo declarat dicens: Quęcunque ex minutioribus componuntur, maiora
detinent; quę uero ex grandioribus, minutiora cohibere non possunt.
Ignis autem prę cęteris generibus minutissimis constat particulis. Ideoque
aquam, aëra, terram, et quę ex his componuntur, omnia penetrat, transilit, usque
adeo, ut nihil ipsum ualeat cohibere. Cęterum mirabiliora adhuc uidemus aęrei
ignis opera in fulminibus, eorum ictu dolia exhauriri intactis operimentis;
aurum, ęs, argentum liquari in sacculis, ipsis non combustis: matrem ictam,
foetu in aluo interempto, superuixisse, Plinius autor est. Et cum hęc ita sint,
minus mirum erit, si igne de cęlo misso ardeat aęr, siccetur mare, excoquatur
terra et cuncta corpora cedant uiribus cęlestis ardoris. Quod quidem omnia
arsura non solum ex prophetarum oraculis discimus uerum etiam per uisionum
figurarumque significationes admonemur. In Genesi
[60] est scriptum: Cum ergo occubuisset sol —
per occubitum soli finem designat seculorum — facta est, inquit,
caligo tenebrosa, id est Antichristi persecutio, tenebras offerens
hominibus et non lucem. Sequitur: et apparuit clibanus fumans, et lampas
ignis transiliens inter diuisiones illas. Persecutionem enim Antichristi
rerum subsequetur conflagratio. Pulchreque additur: inter diuisiones
illas, quia diuidet inter pios et impios, his noxius, illis propicius, hos
urens, illos emundans. Hoc idem Hieremię [61] uisio
figurauit: Ollam succensam, inquit, ego uideo, et faciem eius a facie
Aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone exardescent mala super omnes
habitatores terrę. Quid est olla succensa nisi mundus ardens?
Antichristi autem aduentus erit ab Aquilone. Eo ueniente exardescent mala super
omnes habitatores terrę. Super illos utique, qui terrenis deliciis
cupiditatibusque dediti cęlestia contemnunt et bona mox transitura pro ęternis
amplectuntur.
-- --
Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].
|