Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].

Next section

Selynes Salomonem filium Amisiae satrapem declarat, naualia et armamentorium Perae construit; Turcae quidam praedatum egressi clade ab Hungaris accepta reuertuntur; Galli pace et societate cum Venetis inita Italiam denuo tentant.

Selynes Othomanus fratribus ac propinquis, ut demonstratum est, interfectis Constantinopolim reuertitur. Inde filium Solomonem, decem et octo annos natum, satrapem Amysinum declaratum in destinatam dimisit prouinciam. Est enim mos apud Turcas hanc regionem attribuere ei [1] , qui patri in regnum est successurus. Mox et coeteros prouinciarum praefectos suam quemque regionem obtinere iussit. Est autem totum regnum Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis [2] aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim roborea, e queis carinae ac interior pars nauis fabricatur, caesa, si prius quam 277 contexantur naues aquae marinae salsugine macerata sint, utiliora reddi. Caeterum, ut constructae quoque naues uim coeli tectis arcerent, diutiusque incorruptae durarent, simulque nauticus apparatus occultius instrui posset, quum decipiendis hostibus opus esset, naualia aedificare instituit, qua sinus Constantinopolitanam urbem ab oppido dirimit, quod uulgo Peram, Genuensium coloniam, dicunt. Ibi campus oppido subiectus sinuique commode adiacens, naualibus simul et armamentario construendo electus est.

Per idem tempus quidam Turcarum praefecti finibus Hungaricis appositi bis ultra Istrum praedatum profecti magna clade accępta domum reuersi sunt. Alii item Turcae, quum aliquot prosperis populationibus Dalmatarum agros incursassent, Valdanum amnem spe praedae transmittunt; ibi quoque ab incolis regionum adiunctis Hungaricis auxiliis populatores opressi sunt. Ex tribus millibus equitum uix dimidia pars effugere, coeteri partim caesi sunt, partim gurgitibus hausti, dum inconsulta consternatione acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes.

Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis temporibus reddantur, his rebus coniungendae sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis

-- 232 --

morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae fortunae uiro parem, sine precio dimissos restituit. Horum alter, ut supra demonstratum est, in receptione Brixiae quum ad Venetos defecit, a Gallis captus fuerat; alter in praelio ad Abduam cum hoc ipso rege infeliciter commisso, quippe quo Venetorum opes fractae sunt, in hostium uenerat potestatem.

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.