Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Ad Nouariam Germanis terga dantes tormenta bellica relinquunt et trans Alpes fugiunt; Germani Venetorum agrum misere diripiunt; Veneti pacem auro redimere statuunt, quam a Maximiliano uix impetrant; digressio auctoris politica, an mercatores et opifices agricolis praeferendi; Matthiae Hungariae regis de statu democratico indicium.

Itaque Galli Italiam ingressi, quum accepissent Maximilianum, Lodouici Mauri filium, Nouariae moenibus cum ualido Alemanorum praesidio inclusum 278 hostium aduentum opperiri, rati in illo corpore uictoriam suam positam esse, eo cum omni oppugnandae urbis apparatu contendunt. Prius tamen quam uim ullam inferrent, tentarunt rem consilio peragere, alias aduersus huius adolescentis parentem satis prospere inito. Itaque hortati sunt Alemanos, ut praecio ingenti accepto Lodouici Mauri filium regi Francorum traderent. Sed ubi Germanos flagitium aspernari uident, aggredi oppidum constituunt. Iamque deiecerant aliquantum muri tormentis, quum subito Alemani ex oppido erumpentes Gallum, nihil minus quam eruptionem hostium timentem, inuadunt, et quum multum terroris ac tumultus in aciem hostium, quae aduersus erumpentes opponi coeperant, intulissent, multique ex Gallis primo congressu cecidissent, caeterique omni ex parte pellerentur et Germanis aduersariorum trepidatione crescerent animi, terga Galli, relictis hosti omnibus tormentis, ita dederunt, ut nusquam cis Alpes consisterent.

Huius certaminis fortuna elati Alemani in gratiam Maximiliani Caesaris arma in Venetos conuertunt. Quos quum aequo campo congredi non ausos Patauinis muris inclusos cognouissent, adiunctis sibi Hispanis sociis urbem obsidere instituunt. Et quia ea urbs, utpote ualido praesidio ac operibus, ut supra demonstratum est, munita, difficilis oppugnatu uisa est, relicta obsidione Hispani praesertim ad populationem Veneti agri conuersi sunt. Quem adeo per triennium fere euastarunt, ut Vincentia, nobili eius regionis urbe, ab omnibus principibus, qui genere ac diuitiis clariores erant, excessum sit, partimque Venetias sese recęperint, partim Veronam abierint. Eo sane hi maxime profecti sunt, qui et Venetorum imperium, nobilitati aduersum, auersati sunt, et eorum fidei parum credebant. Id autem temporis Veronam Maximilianus praesidio tenebat.

-- 233 --

Hae sociorum clades Bartolomaeum Aluianum, Veneti exercitus ducem, Patauio inuitum extraxere, atque cum manu, qua urbem tutabatur, hosti obuiam ire coegerunt. Itaque quum multis praeliis inter se factis non modo Hispanus nusquam inferior extitisset, uerum etiam Aluianus saepius uictus atque profligatus abisset, Veneti tandem tot aduersis infracti consiliis belli depositis ad pacem petendam animum adiciunt, statuuntque Maximilianum, grauem finibus suis accolam, auro, quando armis nihil prospere cederet, aggredi. Nec consilio fortuna defuit, 279 quamquam Maximilianus non tam auidus quam indigus pecuniae erat, quippe quam inconsultis sumptibus ita absumebat, ut ei stipendium militibus dandum nunquam fere suppeteret, unde expeditiones magno conatu susceptas inopia stipendii saepius omittere cogebatur. Hos Maximiliani mores Veneti in consilio habentes, rege Gallo pacificatore adhibito inducias primo impetrant. Mox numerata Maximiliani praesenti summa ducentorum millium nummum aureorum, pactique item ut quinque et uiginti millia in singulos annos Romano imperatori tributi nomine perpetuo penderent, uoluntate ipsius Veronam ita recęperunt, ut magis appareret se inducias potius quam pacem domum retulisse. Quippe praeterquam quod Verona his adiectis conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui Maximiliani partes secuti essent, tuto domi esse liceret, foederi adscriptum est, ne per inducias ullum urbi nouum munimentum iniussu ipsius Maximiliani adderetur.

Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud quaquam conuenisse, induciasque, ut dictum est, factas, non autem certam pacem compositam fuisse, quo scilicet Maximilianus aut, quum ei uideretur bellum instaurandum, sublatis induciis libera fide illud cum Venetis gereret, infidis sane sociis hostibusque imbellibus, aut metu belli de integro inferendi eos in officio contineret. Solent enim plaerique regum crebris sermonibus ferre populos urbibus inclusos suisque legibus, non regum arbitrio aetatem agentes, nisi aeque ac agrestes metu coerceas, facile obsequium exuere, fidem mutare, regumque imperia contemnere. Porro reges eodem loco urbium cultores ac rusticos habendos esse censent, utpote qui ab utrisque pari iure tributum exigunt. Neque enim putant mercatorem et opificem anteire gradu aut dignitate agricultorem, quum illos eadem seruilia officia pares efficiant, nec ordine distinguant. Inde Italis nihil fere nobilitatis inesse gentes extra Italiam positae, quas uulgo Transmontanas appellant, existimant, propterea quod Itali, senatorii etiam ordinis homines, urbes promiscue cum opificibus incolunt, mercaturamque excaeptis Neapolitanis patriciis ut plurimum exercent, nec plebem cultoresque agrorum in potestate habent, sed operis faciundis colonos mercede conducunt, quum e contrario Transmontana nobilitas procul ab urbibus in suis praediis uicatim habitet, solius regis 280 sui dicto audiens.

Atque hanc puto causam regi Matthiae Chugniadi Coruino extitisse, ut Venetos, quoties in eos ira accenderetur, non ignobiles modo plebeosque, sed etiam rusticos uocitaret, asserens fortunam genus haud quaquam mutare, quum praesertim Veneti nulla

-- 234 --

ex parte nobilibus essent adaequandi, et quia omnes mercaturae student, et quia militiae, quae est potissima, quod satis constat, nobilium ars, operam nauare non solent. Proprium autem seruorum atque infimae conditionis hominum esse, rex Matthias arbitrabatur, regium nomen, quos apud omnes gentes tam sanctum quam necessarium est, auersari. Nihil autem ambigitur apud Venetos reges inuisos esse, eo quod eorum cupiditati, qua illi in proferendis finibus feruntur, semper obuiam ierunt, existimantes mercatoribus nauticam magis quam imperium conuenire ― quippe quae conuehendis mercibus ualde commoda est ― quum imperium sine armis ac uiribus, et [1] his quidem, ut supra demonstratum est, non externis, aut mercede conductis, sed, ut ita dixerim, domi natis, neque parari, neque conseruari possit.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.