Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Ismahel prouocatus suos ad pugnam incitat, et manus feliciter conserit.

Igitur Ismahel, ne suorum animos, quos uidebat dimicationis moram amplius non passuros, detrectando certamen ab se alienaret, simul insita superbia, ne fame magis quam armis, si uincere contigisset, hostis uictus esse uideretur, Turcaicis castris sua tandem conferens

-- 245 --

castra octauo Sextilium Calendarum sub solis occasum haud procul a Selyne consedit. [1] Postridieque eius diei, quum iam pransissent sui, signum pugnae proposuit, prius huiuscemodi apud suos habita oratione: [2]

Non me praeterit, uiri fortissimi, Turcas Europaeos famam eximiae uirtutis in bello obtinere, [1] eo quod hi ex Illyricis, Thracibus ac Macedonibus magna ex parte constent, quae sane gentes fortitudinis laudem semper fere tulerunt. Sed nolite famae credere! Solet illa multo maiora uero praedicare et ob id nunquam ad liquidum quaerentes perducit: rebus ipsis credite. Satis enim constat Asiam his gentibus Europaeis, quas modo commemorauimus, bello superatis ad Hungaros usque imperium protulisse, et iccirco credibile non esse Europam uictam Asia uictrice bello potiorem. Itaque ne uobis uanitas mentientium improuisa sit, quae comperta habemus, uos ignorare non sinam. [2] Non fugit uos, milites, totius robur Machomethani exercitus aetate nostra ex equitibus constare. Equites uero ex sola deligi nobilitate, quae quidem apud Turcas nulla est: nempe omnes Turcae aut ex captiuis, aut ex emptis mancipiis fiunt. Nec ignoratis ipsos Turcas nullas unquam terras, nisi quas prius crebris incursionibus uastando solitudinem fecerunt, occupasse, atque omni nobilitate extincta imperio suo adiunxisse. Vnde hac tempestate neque Thracia, neque Illyricum, neque Macedonia ullum Turcaico imperio militem 294 dare potest, quippe omnes hae regiones rarissimis pagis habitantur, solisque seruitiis a solitudine uindicantur. Scitote igitur, milites, eos omnes, quibus Selynes arma aduersus nos sumpta comisit, uilissima esse mancipia, atque ergastulis quam bello gerendo multo aptiora. Quare quum praelium inibitis, eos animos geretis, qui dominis in seruos esse debent, et eos seruos, qui ausi sunt herilem terram armata manu per summum nefas inuadere. Satis enim constat Othomanum progenitoribus meis seruitutem seruisse.

Sed nec tormenta, quae Turca aduexisse fertur, nimium timueritis: ea maiorem eminus fragorem quam periculum faciunt, quum res comminus geritur, nullius usus sunt. Ad hoc memineritis uos animi et corporis robore uigentes cum his manus conserturos, qui quum itineris labore, tum cibariorum inopia prope absumpti sunt, armatos cum inermibus ac seminudis, peritos militiae cum imbellibus, ac imperitissimis. Turcae enim nullis militaribus institutis student, nihil fere ordinatae disciplinae habent: turba est incondita, rudis, temeraria, neque se unquam, neque equos suos bellicis meditationibus exercent. Omnis illorum uis non in signis conferendis, sed in praeda conuectanda consistit. Itaque simul ac in illos impetum feceritis, foedam stragem ac fugam conspicietis.

Hec uultu interrito et bonae spei plenus elocutus, tubas et cornua canere, atque tympana pulsari clamoremque tolli, simulque hostem inuadere iubet. Turcarum copiae trifariam erant diuisae: in dextro cornu Asiatici constiterant, laeuum Europaei tenuere. Selynes cum his, quos regio more fere satellitum loco secum habebat, ita mediam aciem tutandam suscepit, ut magis in subsidiis quam in acie esset. Suae autem custodiae causa

-- 246 --

more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis, dum in castris est, discedere solent. Turca igitur, conserto praelio ac uehementer per mutuum odium accenso, quum uidisset utrumque sui exercitus cornu ualde premi, Europaeos ingenti etiam cęde prope stratos (Asiaticis enim Sopheni, ueluti cognatis, quantum fieri poterat, parcebant), iamque Sophenos superiores ac successu rerum exultantes in subsidia Turcaica, ubi Selynes ipse curabat, impetum facere, iubet libratores ferreas pilas e maioribus tormentis in irruentem hostem torquere eumque a munitionibus arcere. Qui, ut imperatum erat, igni tormentis admoto plures suorum quam hostium 295 foede trucidarunt ― ita enim Turcae cum hostibus permixti erant, ut sine utriusque partis strage Sopheni ab hosticis munitionibus repelli nequiuerint. Qui si, ut fama fertur, copiam peditum, quorum opera Asiatici in bello prorsus non utuntur, habuissent, aut postero die certamen instaurassent, in munitiones hostium Turcis impetu hostili consternatis procul dubio irrupissent, uiuumque Selynem, et ipsum eodem metu attonitum, parumque mentis compotem coepissent.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.