Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Post hoc praelium Selynes, ut Armeniis ostenderet se uictorem esse hostemque in
fugam coniectum, petit Taurim urbem ad Araxem sitam, sedem nunc regni Armeniae,
nec multum ab eo loco, in quo pugna commissa fuerat, distantem. Vrbem hanc puto
Artaxata antiquis uocitatam, atque Domitio Nerone Romanis imperante a Corbulone
deletam, deinde post longa tempora a Machomethanis regibus ita instauratam, ut in
amplissimam creuerit ciuitatem. Sane illam magnitudine ac incolarum frequentia
Hadrianopoli conferunt. Vbi quum triduum moratus esset, subiit eius animum suspitio,
ne scilicet Ismahel simulata fuga abesset, pugnaque repetita Turcas remissius Artaxatis
agentes inuaderet. Vrbe inuiolata relicta, et quia uoluntarie se dediderat, et quia apud
Armenios clementiae famam quaerebat, eodem itinere, quo ad Araxem uenerat, in
Capadociam regressus est, abductis secum multis ferrariis fabris et id genus opificibus,
quorum ars erat tegmina militum e laminis ferreis conficere. Quibus Constantinopolim
missis officinas attribuit, iussitque arma fabricare, atque eadem arte alios instituere. Inde
in Gallograeciam, Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum
quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus,
propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut
Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis
fratris filium per pacis conditiones in suam redigeret potestatem, ne esset in familia
Othomana, quem praetoriani, ut est uulgus 297 mobili ingenio et seditiosum, [1]
aliquando Selyni possent opponere, et eodem exemplo, quo Selynes parentem sede regia
deturbasset, ipsum fratris filius de regno eiceret. Is autem adolescens patre a Selyne necato
-- 248 --
confugerat ad Ismahelem, a quo benigne exceptus liberaliter magnoque cum honore
habebatur, data ei filia in matrimonium.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|