Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Note (foot) return to page ** post
uidebatur app. ed. Crau.: Itaque adeunt praetorem
Rhacusanum, ostendunt se inuenisse uiam Rhacusanae obsidionis soluendae.
Communicato consilio, modoque agendae rei composito, collaudantur Diocleates,
praemiorumque spe, pro fortuna, quae tunc erat ciuitatis, onerati, promissi
fidem praestare maturant, tempori insidiandum rati. Tuto igitur aditu impetrato,
uinum Slauinis leui pretio de industria addicunt: quos ubi cibo uinoque
grauatos, nullamque pro castris stationem hosti obiectam Diocleates conspiciunt,
nempe eo die et Rhacusanos epulis uinoque indulgere credebant, signum quod
conuenerat Rhacusanis edunt; qui impetu in castra Slauinorum facto eo momento
capiunt inermes, uinoque graues partim trucidant, partim uinctos in urbem suam
pertrahunt, atque ita obsidionis bellique Slauinici finis impositus, Diocleates
uero, hoc merito in ciuitatem recepti, atque in patricios adsciti. Tradunt autem
hos Malascouios et Gredeos fuisse, quorum alteri iam paene extincti sunt, alteri
diuitiis et auctoritate inter suos adhuc florent.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|