Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous paragraph

Next paragraph

Note (foot) return to page ** post uidebatur app. ed. Crau.: Itaque adeunt praetorem Rhacusanum, ostendunt se inuenisse uiam Rhacusanae obsidionis soluendae. Communicato consilio, modoque agendae rei composito, collaudantur Diocleates, praemiorumque spe, pro fortuna, quae tunc erat ciuitatis, onerati, promissi fidem praestare maturant, tempori insidiandum rati. Tuto igitur aditu impetrato, uinum Slauinis leui pretio de industria addicunt: quos ubi cibo uinoque grauatos, nullamque pro castris stationem hosti obiectam Diocleates conspiciunt, nempe eo die et Rhacusanos epulis uinoque indulgere credebant, signum quod conuenerat Rhacusanis edunt; qui impetu in castra Slauinorum facto eo momento capiunt inermes, uinoque graues partim trucidant, partim uinctos in urbem suam pertrahunt, atque ita obsidionis bellique Slauinici finis impositus, Diocleates uero, hoc merito in ciuitatem recepti, atque in patricios adsciti. Tradunt autem hos Malascouios et Gredeos fuisse, quorum alteri iam paene extincti sunt, alteri diuitiis et auctoritate inter suos adhuc florent.
Previous paragraph

Next paragraph


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.