Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Stephanus Bather Coruinum cum exercitu persequitur; agrestes in Feduarense monasterium tumultuose irrumpunt.

Igitur Stephanus Bather, literis per uicinas regiones dimissis, multos mortales ad arma concitat, seque quam primum sequi iubet, poena his capitis, qui imperata protinus non fecissent, constituta. Ipse autem adscito expeditionis socio Paulo Cinisio, uiro bellicis artibus insigni, cum manu, quae praesto erat, fugientium uestigiis insistens, hostes ad Scaruisium amnem est consecutus. Caeterum ne quid perturbationi, qua quidem nulla fere pars regni uacua erat, leuibus etiam ex causis deesset ― nam principum furore ac discordia facile inferiorum quies labefactatur ― agrestes quidam, quorum uis magna undique ad signa Stephani confluxerat, praetextu hostium inquirendorum Feduarense irrumpunt monasterium, atque sublatis ibi quibusdam rebus, quae sicut illis usui erant, ita a sacerdotibus negari haud debuerant, inde abeunt. Sunt enim sacerdotum domicilia ita antiquitus instituta, ut essent hospitalitatis ac beneficentiae officinae. [1] Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium precio conduxerat ― multum tamen, eo quod in Hungaria inueterauerat, de regionis hauserat immanitate, et ipse mero simul et ira, quam singularis auaritia exasperauerat, malis consultoribus incitatus, ministros conuocat, de iniuriis monasterio illatis longa conqueritur oratione.

-- 25 --

Erat enim, ut ab his, qui hominem nouere, accępi, natura, ut plerique sunt Dalmatae, usque ad fugam audientium, ut dicitur, loquax. Quos ubi ad ulciscendam iniuriam satis concitatos uidit ― quippe Hungari his, quos mercede colunt, fere in omnibus promptissime parent, tantique eos faciunt, quorum se amicitiae dediderunt, ut ne consanguineis quidem, si iussi sunt, parcant ― merum circumferri largius more patrio iubet, quo furiosa iam incensos oratione uino etiam, cui gentes in septemtrionem uersae [1] deditissimae sunt, magis efferaret. Itaque monachus, ad quem maxime liberalitas, patientiae uirtus, atque iniuriarum spectabat obliuio, ab epulis, inter quas de hac re consultauerat, consurgens arma capit, sacerdotiique immemor ad certamen, non minus 28 uictori quam uicto futurum infelix, proficiscitur. Atque dum uino simul et insanae mentis furiis exagitatus stricto ense uicum cursu perlustrat, ex illis agrestibus duos forte obuiam factos aggreditur, alterumque ipsemet per se, alterum minister obtruncat. Atque ita scelus nefarium pessimique exempli perpetratum est, nec nisi sola mentis ualitudine excusandum. Quis enim est sacerdotum adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret? [2]

Tantum uero abfuit, ut hic sacerdos, propter hominis necem, aut publica censura, aut sua ipsius conscientia sacris arceretur, ut insuper scelere dissimulato in patria, quo metu iuditii ex Hungaria profugerat, a ciuibus Rhacusanis eiusce caedis ignaris Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet titulum duntaxat huius pontificatus Rhacusani usurpent, Turcis ciuitatem possidentibus. Sed nec Alexander Sextus, Romanus pontifex, tametsi et ipse homicidiis notus esset, hunc hominem ad pontificatum facile admisit. Nam quum Romae accusatus esset, obiectaque parum purgare uideretur, in carcerem coniectus est, mox Maphaeis, Veronensibus ciuibus, summis uiris, qui id temporis Romae agebant, deprecantibus ac reum iuditio sisti fideiubentibus, non modo e carcere eductus est, sed etiam accusatore, seu minis ab accusatione deterrito, seu per collusionem desistente, tandem episcopus declaratus. Nec mirum: solos enim falsarios hoc corruptissimo tempore Sedes Apostolica ultimo supplicio afficit; in caeteris conniuere solet, eo quod falsi crimen, quum pontificum, quorum omnis in comparandis duntaxat pecuniis cura fixa est, deterat emolumenta, capitale putatur.

Ad hoc accedit quia hic sacerdos solemni stipulatu spoponderat se, simulatque in patriam reuersus esset, ducentos aureos mulctae nomine soluturum, nisi quosdam ueteres authores, qui temporum iniuria non extant, ipsis Maphaeis, seu quibus illi iussissent librariis, imprimendos dedisset, quos sane ille in Circumistranis regionibus abs se inuentos eo consilio ementitus erat, ut Maphaeos librorum cupidissimos sibi conciliaret, iudiciumque eorum patrocinio eluderet. Atque ita, quum causa non posset, fraude ac mendacio sese tutatus est.

-- 26 --

Hoc autem haud insectandi gratia retulimus, utpote quod non, ut hominem infamia mulctarem, quem ne nominarim quidem, sed rerum 29 serie atque facinoris atrocitate coactus narraui, magnoque sacerdotum, quum et ipse sim sacerdos, dedecore scelus ipsum duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem uel hac precipue causa rerum gestarum cognitio sit salubris: etenim ui atque instinctu naturae pudor audiendi, quae turpiter fecimus, nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur. [1]

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.