Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Suppelex regia misere diripitur; Bather uictor Budam reuertitur; reginae uiduae de connubio cum Vladislauo rege blanditur.

Post hoc praelium, ut solita in huiusmodi euentu humanarum rerum ludibria omni ex parte ederet fortuna, [1] suppellex tam priuata quam regia praedae data, facies etiam externis, et his sęuissimis hostibus, commiserationem simul et indignationem motura, modo abesset auaritia. Quippe uestis preciosa regis Matthiae, omnium circa gentium uictoris, gemmae, codices ueterum authorum magno impendio in membranis exarati, coelatum aurum et argentum, uasa conuiualia, quibus quidem aetatis suae omnes fere reges superauit, caeteraque, quae in 32 manus hostium uenerant, direpta non modo ab hostibus, qui ius belli auaritiae ac crudelitati praeferre solent, sed etiam, ut fere fit, quum fortuna mutatur, ab amicis, ac magna ex parte Matthiae Coruini beneficiariis, auaritia fidem uincente. Ferunt enim Coruinos non tam metu, quippe numero aduersae parti longe praestiterant, quam rapiendi cupiditate terga uertisse.

Nec mirum cuiquam uideri debet eo quod inestimabilis fere regis Matthiae suppellex ita perierit. Etenim iusto Dei iudicio, quae inique parantur, male etiam amitti solent. [1] Nam quamuis hic princeps multis animi dotibus, ut supra docuimus, fuerit illustris, non immerito tamen culpari uisus est, quod omnia ferme inani tribuens famae in alendis uarii generis opificibus, coemendis gemmis, et caetera praeciosa suppellectile comparanda non aerarium modo exhaurire, sed etiam noua atque extraordinaria tributa instituere non dubitabat. Vnde quidam Turcarum regis missus [2] ad Matthiam orator non illepide dixisse fertur, cum forte ei honoris ac hospitalitatis gratia Matthiae toreumata ostentarentur, regem domi quam foris longe esse ditiorem: aedes enim eius coelato auro atque argento abunde exornatas esse, agros uero colonorum egestate ne rebus quidem instructos necessariis.

Fugato regulo Stephanus Bather Bartholomeum Berislauum, Varanensem priorem, et Michaëlem Canasium uinctos secum ducens, cum exercitu praede honusto laetus uelut

-- 29 --

non de ciuibus, sed externis hostibus uictoriam esset consecutus, Budam reuertitur. Quos quidem primum reginae, ut eius quoque oculos eo exhilararet, spectaculo, sicut erant uincti, ostendit. Mox in custodiam datos illius arbitrio ac potestati permisisse simulauit, quo scilicet omnibus appareret reginae auspiciis rem gestam esse, magnamque inuidiae partem in illam transferret, quin etiam spem regii matrimonii credulitatemque, consuetum amoris malum, ei adiungeret; demumque, ad profundendam pecuniam, cui Hungari admodum dediti sunt, eam facilius pelliceret. Non desunt tamen, qui affirment priorem contra ius gentium fuisse captum, utpote qui cum paucis equitibus progressus a suis, uti, prius quam manus inter se consererent, publice aliqua de pace cum aduersariis ageret, oppressus fuit ac pene mortiferis affectus uulneribus. Quod sane propius uero esse uel ex eo conici potest, quia in uincula quoque coniectus id inimicis propalam obicere non dubitauit.

-- 30 --

33
Previous section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.