Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Qui tandem etiam profligatur et capitur.

Dum proelio utrique acriter contendunt Coruini enim, qui nondum acie excesserant, uenia fere desperata sese non nisi audacia tutos arbitrabantur, pars autem aduersa non secus ac in transfugas proditoresque instabat ― Iacobus Scytha, odio iram inflammante atque animum suggerente, equo calcaribus incenso in praefectum Transiluanum sese infert, ratus hostes aut remissuros pugnae ardorem, aut in fugam sese effusuros duce eorum occiso, nec difficilem de sene, atque ob id ad manum secum conserendam inualido, sperabat uictoriam. Quem ubi praefectus in se ire uidet, protinus in hostem equum conuertit, nullamque pugnae moram facturus lanceę ab armigero raptim sumptae innititur. Decorum enim censebat in conspectu duorum exercituum ducem multis bellicis operibus illustrem, in 31 extrema quoque aetate, singulare haud detrectare certamen.

Verum Iacobus, insperata Stephani perterritus alacritate, extemplo fugae se mandauit, ira, ut fit, quom insita animo deest audacia, timori cedente. Quod animaduertens quidam eques eius turmae, quam Quinque ecclesiarum episcopus adduxerat, Transiluano sese praefecto infestum obiecit, animo quidem haud impar aduersario, uiribusque etiam longe superior, modo hae arte et ingenio fuissent adiutae. Itaque acriter concurrunt. Praefectus licet aetate multo maior, rei tamen militaris peritior, aduersarium primo congressu cuspidis ictu equo deturbat, quem quidem uix sese a graui ictu attolentem, tametsi uulnus haudquaquam accepisset ― nam in corpus armatura munitum ferrum non penetrarat ― circumfusi Stephani milites capiunt, eiusque iussu incolumem conseruant, et quia Stephanus ciuem ab se deuictum occidere nefas putauit, et quia fortis uiri nihil motus audacia maluit uiuum suae laudis quam mortuum testem habere,

-- 28 --

adiecta ad fortitudinem etiam clementia, quamuis fuerit alioquin natura non admodum mitis.

Dum hoc modo Coruini hostium impetum sustinent, regulus cum Laurentio Huuilaceno, Quinqueecclesiarum episcopus, et multi alii huius factionis uiri e manibus uictorum euadunt, atque in loca satis tuta se recipiunt. Varanensis uero prior (caeteris partim in fugam compulsis, partim interfectis, quibusdam etiam captis grauiterque uulneratis) maiori animo quam uiribus pugnans multis uulneribus acceptis equo deicitur, ac prope exanimatus capitur, una cum Michaele Canasio, uiro senatorio, satisque ampla, ut est captus Hungarorum, fortuna nato. [1] In hoc praelio ex reguli factione circiter sexaginta homines cecidere; ex parte uero aduersa nemo fere desideratus est, paucissimi uulnerati. Nempe res tumultui potius quam pugnae similis fuit.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.