Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Vuladislauus in Hungariam festinat; apud Strigonium subsistens a proceribus rex salutatur, ac simul de animo suo erga reginam uiduam tentatur; mox Budam petit atque in regiam introducitur. Igitur Vuladislauus, ubi intellexit se ab Hungaris regem declaratum, confestim cum comitatu suo tantum ac paucis purpuratorum magnis in Hungariam itineribus contendit. [1] Atque ubi ad Danubium peruenit, non procul a Strigonio in ulteriori fluminis ripa subsistit, quoad missus Budam nuntius de suo aduentu principes Hungarorum certiores facturus reuerteretur. Ibi eum Stephanus Bather et Thomas Herdonius, id temporis Iauriensium praesul, cum quibusdam aliis primariis uiris, qui honoris ac officii gratia ei obuiam processerant, conuenere. Quem posteaquam regem salutarunt, quidam procerum Hungarorum ex composito tentans illum, ut, quid animi in Beatricem haberet, eliceret: communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam regem adissent. Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus sperandi sunt. Qua plane oratione rex natura [1]
et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus,
primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano
praesule Hungarorum odia in regem ualde excitari ea cupiditate, quae suis tantummodo
seruiens rationibus nihil in publicum conferat. Et profecto reges (quamquam in neutro
peccandum est) multo minus decet in erogandis pecuniis quam in accipiendis peccare.
Vuladislauus Danubio, qua Strigonium praeterfluit, traiecto, haud mediocri partim
Hungarorum, partim Boemorum multitudine comitatus Budam petit, magnoque ciuium
studio in urbe excipitur, sacrificiisque prius de more factis in regiam deductus est. Scio
non esse ne mediocriter quidem eruditi, nedum Christiani hominis ulla superstitione,
uanissimi cuiusque ingenii ludibrio, [2]
euentus latentium rerum explorare, aut futura
praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor, [3]
ut credam quibusdam
ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni
Hungarici Tametsi quidam uehementer 44 mirari soleant Hungaris, genti religiosissimÄ™, bellique gloria ualde insigni, atque undique hostibus circunuentae, regem strenuum minime contigisse, praesertim quo tempore, ac si unquam alias, excelsi animi rege Hungari magnopere indigerent, et qui Turcas, ferocem gentem, a finibus suis armis arceret nec sineret continuis incursionibus agros Hungarici regni deuastare. Sed harum causas rerum facilius quaerere possumus quam inuenire. Itaque ne diuinae sapientiae, quae hominum captum excedit, per temeritatem praescribere uideamur, hoc pro comperto habendum est [1] omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed etiam Christianis sacris initiatos Machomethanos effici, et tandem a uera subductos religione in cultu scelerati Machometis totum uitae cursum peragere, ac per sequelam fato functos infelicium sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut occulta, ita et iusta Dei iuditia esse fateri necesse est. Nec propterea Deum minus colendum esse, eo quod nunquam fere ad hanc diem Christianos sine acerrimo hoste esse passus sit. Quum ipsi Deo uisum fuerit, omnia Christi iugo subiicientur. Nunc ad incoeptum redeo. [1]
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.