Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Diadema Albam Regiam transfertur: Vuladislauus ab Hosualdo Zagabriensi episcopo coronatur; regina credula ab Hungaris eluditur.

Iam aliquot dies Vuladislauus Budae commoratus erat, quum factione adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque, nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis 45 enim pontifex, quod propter aetatem sacris nondum erat initiatus, id exequi haud quaquam potuit. Nam ad ipsum uetere Hungarorum instituto hoc spectat munus, quippe qui in illa celebritate sacerdotis officio fungi solet, adiuncto sibi diui Martini abbate (ita conobii patrem monachi uocant) atque Albensi antistite, quorum superior diaconi, alter hypodiaconi parteis exequitur.

Caeterum regina, si ei sana mens fuisset, iam animaduertisset uerba sibi ab Hungaris dari, seque barbarico astu peti, quippe cui promiserant Vuladislauum regia haudquaquam accepturum insignia priusquam sibi Beatricem matrimonio iungeret. Hanc etiam Hungarorum fraudem quidam Itali reginae amici, ut est illa natio callidi ingenii, prospicientes, eam pecuniariae idemtidem admonebant iacturae, consulentes parceret pecuniis, quas per largitiones frustra absumeret, nec promissis Hungarorum fidem haberet. Quid enim iam obstare, quo minus uerae nuptiae fiant, regno a

-- 40 --

Vuladislauo inito? At illa, utpote sorti suae destinata, nullius salubris consilii patiens, suis amicis suadentibus irasci, nec existimare, uti sese res habebat, Hungaros illius tantum auribus seruire, regnum uero eius uehementer auersari, forte confisa seu Romanis legibus, quae ex nudo etiam consensu sponsalia constituunt, seu ne, dum per tenacitatem pecuniis parcit, excusationem Hungaricae fraudi uideretur dare, malens [1] plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere.

Crediderim Beatricem, alioquin singularis foeminam ingenii, diuina constitutione, cuius sane lege humana aguntur negotia, in fraudem Hungarorum incidisse, quo omni ex parte patris eius Ferdinandi domus corrueret. Ab hac autem familia regnum Neapolitanum per idem tempus transactum, primo a Gallis, deinde ab Hispanis occupatum, mox in Ostriciam gentem iure affinitatis concessit. Nempe Carolus Augustus, Maximiliani Augusti ex filio nepos, in regnum Hispanum Neapolitanumque Ferrando auo materno successit. Et quoniam eo uentum est ubi opportune narrari potest, quo ritu Hungari suis regibus sceptra tribuere consueuerunt, id paucis absoluendum putaui.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.