Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Ritus inaugurandi reges Hungariae in Vuladislauo cur intermissus?

Igitur cum Hungarorum quispiam regum e uita decedit, nullo ex se genito relicto successore (alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire 46 solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae templo annexa eius parietes undique cingit. Hanc, qua portis templi imminet, rex cum selectis procerum ascendit, seseque conspectui uniuersae multitudinis in subiecta planicie consistentis offert. Princeps senatus, quem uulgo palatinum uocari diximus, ei astans, uoce, qua exaudiri possit, nobilitatem ter interrogat, uellent ne regem in Pestanis comitiis dictum regnare. Qui posteaquam terna nobilium acclamatione confirmatus fuerit, gladium nudum manu dextera a palatino accipit, designansque se undique ab omnibus hostibus regnum defensurum, eum sublatum ad orientem primum conuertit, deinde ad occasum, itemque ad septentrionem atque meridiem. Quibus rebus peractis rex sacerdotali ueste induitur, sceptroque aureo accepto in sede regia collocatur. Ad eum Strigoniensium pontifex et ipse sacerdotali ueste indutus moxque rem diuinam incoepturus accedit diadema ferens. Atque postea quam rex iurauerit se iuste ac secundum leges Hungarorum regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos.

-- 41 --

Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium clamore ad Albam Regiam Vuladislaui regnum est conprobatum, utpote qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis in Vuladislauum, minorum gentium nobilitatem Albam Regiam consulto tunc non conuocasse. Nam cum Alberthus prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex esset a principibus dictus, dubitarunt optimates, ne consilii eorum mutationem atque inconstantiam improbaret multitudo. Fama enim in uulgus emanarat Alberthum iam 47 regem designatum, ob imperiosius ingenium regno deiectum, Vuladislauum uero, eo quod esset inertissimus, regem assumptum. Sane sicut nobilitas regem indulgentem optat sibi contingere, ita humilioris fortunae homines malunt regem eum, qui potentium insolentiam coerceat, atque ab iniuria inopi inferenda prohibeat.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.