Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Iacobus Scytha cum suis Maximiliano accedit, et Norici oppida sibi commissa tradit.

Iacobus Scytha, de quo supra memorauimus, [1] priuato odio exul factus, id fortuna agente, ut praesto esset, qui hosteis metu cunctantes, nec dum expeditionis satis certos, ad bellum contra Hungaros gerendum impelleret, atque ad oppugnandam patriam duceret, ubi accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato 59 cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat, uideretur, quasi ac non partium studio, sed iniusta damnatione ad publicum parricidium esset impulsus, data dicendi potestate,

Si mihi, inquit, inimicorum acerbitate in patria esse licuisset, inter praecipuos, Maximiliane Caesar, propugnatores me regnum Hungariae nunc haberet. Neque enim mihi mors Matthiae regis patriam ademit caritatem, sed domo profugum patriam relinquere coegit. Ac nescio an ulli maius hosti negotium quam tibi hoc tempore, quo cum Hungaris tua repetens iustum bellum gesturus es, prebuissem, propterea quod te Hungariam aggredientem tuo quidem agmini instans a latere urgerem, et quantum uiribus possem, tuas copias distinerem, nec ullo pacto paterer, si nequissem omnino retinere, aliqua saltem ex parte non uexatum ad Hungariam penetrare. Nam mihi nec manus fortissimorum militum, quibus haud paruam Norici agri partem a Matthia rege atributam obtinui, nec gens Salensis regionis, quae reliquos Hungaros uirtute antecedit, per quam plane tibi in Hungariam transeundum est, amicitia et cognatione deesset coniuncta. Sed quoniam fides, quam erga extinctum quoque regem Matthiam Chugniädem conseruare uolui, me patria extorrem expulit, [1] ad te, cui maximo usui sum futurus, non ut transfuga ― nulla enim fidei religione Vuladislauo regi adstrictus sum ― sed ueluti ciuis ad regem uenio legitimum. Nam si more gentium Matthiae filius in paternum regnum, quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere. Quam ob rem hac non minus iusta quam necessaria transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non

-- 52 --

impetrato, confugio, singulari certe ignominia affectus, utpote caeteris, qui mecum sensere, in patriam restitutis. Quem equidem eadem fide, qua regem Matthiam colui, perpetuo sum culturus, longe acrior inimicus tuis hostibus futurus quam fui Alemanis, aduersus quos Matthiae auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui.

Quod ubi dixit, seque non solum modo magna cum efficacia locutum cognouit, sed 60 etiam in intimam admissum amicitiam, Maximiliano non tam scelerato transfugae consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici agri oppida, queis praeerat, Alemano tradidit. Principes deinde Salenses, Ladislauum Canasium, Nicolaum Secium, cum tota fere Sisiensi regione, quae Alemano aditum ad Hungaros dedit, in parteis suas facile, propter neccessitudinem, quae sibi cum eis intercedebat, traxit. Persuadet mox Maximiliano, id ipsum uehementer cupienti, uti se ducem sequatur, regnique Hungariae potiundi magnam animo spem concipiat.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.