Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Maximilianus Albam triumphans ingreditur; Budam quoque sibi tradi postulat, sed Hungari renuunt.

Maximilianus, castris extra oppidum positis, fossaque ac uallo firmoque praesidio munitis, ne qua forte hostibus aggressionis occasio praeberetur ― neque enim ob amissam Albam Hungari uidebantur ei magnopere contemnendi, quippe quem haud latebat Hungarorum uires non urbium amissione, quae illis rarae sunt, uerum strage exercitus frangi ― triumphantis specie urbem ingreditur, aedemque Deiparae Virginis, sepulcrum diui Stephani Hungarorum regis inuisurus, petit. Vbi forte conspectis Matthiae Coruini insignibus supra tumulum eius de more parieti recens affixis, una cum hac inscriptione: Marmore Matthias hoc Coruinus situs est: quem facta Deum ostendunt, fata fuisse hominem, fleuisse dicitur, siue mutabilem animo reputans fortunam, uariosque mortalium casus, siue gaudio redditae hostibus uicis, ipsiusque fortunae regressus.

Stephanus Bather ubi accepit Albam amissam esse, periculo simul regni, simul gloriae motus ingemuit, lachrymisque non temperauit, ueritusque, ne hostis uictorem exercitum Budam duceret, compulsis ad operam agricultoribus fossas urbis propere purgat, aggerem e terra moenibus circumducit, propugnacula, ubi necesse uisum est, erigit, tormentisque instruit, armatisque totam urbem complet, nulli denique prouidi ducis deest negocio. Et quia plęrunque in bello falsa quoque magni momenti esse solent, spargit famam Alberthum cum fratre in gratiam redisse, Boëmosque ingenti manu contracta Hungaris subsidio aduentare.

Maximilianus successu, ut fit, rerum elatus, parum admodum ducens sedem olim regni Hungarici, qua nemo hostium ad illam diem potitus erat, nullo repugnante expugnasse,

-- 57 --

caduceatorem mittit, qui eius uerbis Budam a principibus, qui per idem tempus ibi erant, propalam peteret, atque ad uoluntariam 66 deditionem, molli primum oratione pelliceret, oppugnationem deinde atque ea tandem, quae captae urbes iure belli pati solent, ni ocius imperio obtemperent, Budenses passuros denunciaret, diceretque se uerum esse Hungarorum regem, atque a Deo constitutum. Ad haec addit (nam hostium res aduersas facile quisque ad suam trahit felicitatem) se haudquaquam potuisse tanta aduersum paulo ante uictores agere, nisi Deus sibi regnum Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano tradere, quippe quam eius nomine tenerent, quem consensu publico regem optimates creassent, cui sane imperium ne dum adimere, sed ne ulla quidem ex parte minuere, uel si possent, in animo non haberent, asserentes difficillimum esse cum Boëmis, gente bellicosissima, bellum suscipere, etiam si nefas non esset regi ritu legitimo creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo susceptum cum Casimiro eius parente habendum esse affirmant. Proinde desistat Maximilianus, inquiunt, eiusmodi minis Hungaros, Martiam gentem, territare, qui pro fide sua et regis salute ac gloria, si ita usu uenerit, ultima essent subituri, neque unquam permissuri regem aliquid suis rebus deperdere.

Adiecit ad haec quidam procerum, superbiae Alemanicae infensus, nec ignauiae eorum ignarus, uerba et feroci Hungarorum ingenio et postulatis Alemani insolentibus congruentia:

non debere Maximilianum in Flamengorum delitiis enutritum (ita Morinos uulgo appellant) Vesprimio ac Alba Regia proditione captis nimium inflari atque efferri; acie non semel uincat Hungaros necesse est, si eis uelit imperare; nam uel si omnes Hungariae urbes in potestatem suam redegisset, nobilitas uero imperium aspernaretur, nihil prorsus ab eo actum esset; est enim optimatum iuris reges et constituere et imperio abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri. Itaque, inquit, si Maximilianus rebus suis consultum uelit esse, dum licet, citra pugnae periculum repetat domum suam, nec asperos leones iniuriis lacessat; quos mox plane uisurus est ira concitos per medias Alemanorum rapi caedes. Neque enim putare debet 67 Hungarorum uirtutem una cum Matthia Chugniade ad inferos ablatam esse.
Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.