Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous section

Next section

Validis relictis praesidiis Maximilianus in Austriam hybernatum reuertitur; Nouae Vrbis arx ei deditur; Hungaria mutuis latrociniis uexatur.

Alemanus ubi ex eo, quem Budam miserat, Hungarorum animos intellexit, urbemque iam militibus atque operibus satis munitam, et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni

-- 58 --

est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius praeter regio audiens imperio.

Igitur spe regni abiecta, quam omnino incisam sibi esse solerter cognouit opportuna praetermissa occasione, Ostriciam repetit relicto Albae ualido praesidio, uti retenta antiqua regni sede, si Hungari ad pacem inclinarent, ipse, ut euenit, dementia Hungarorum pacis ferret conditiones. Quin etiam existimauit haud irritandos esse longiore mora animos Hungarorum, nec diutius in terra bellicosissimi hostis agendum, ne aut Hungari temporis, ut fit, spatio recoeptis animis ac uiribus consilium pugnandi inirent, comissoque praelio res Alemanica in dubium deuocaretur, aut Vuladislauus interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) [1] dimittit. Quo facto Maximilianus neque bello gerendo posthac, neque paci seruandae satis idoneus habitus est, quandoquidem et pacem facile turbaret, et bellum temere susceptum celeri rerum desperatione deponeret.

Reuerso in Austriam Alemano Petrus Paganus, cognomento Longus, Nouae Vrbis arce, cui praefuerat egregie 68 nec sine hostium clade, defensa ― nam plures sexingentis ex Alemanis, dum commissam suae fidei arcem tutatur, nullo ferme suorum amisso occiderat ― tandem deficiente commeatu pactus, ut cum suis rebus abiret, eam Alemanis dedidit, nullaque ob talem deditionem, utpote neccesario factam, infamia notatus in Hungaria est reuersus.

Hoc statu Hungariae laetari pro se quisque ex his, qui fide dubia uictori procul dubio adhaesuri rerum exitum expectabant. Ex quibus Laurentius dux Vuilacenus, Bartolomaeus Varanensis prior, atque quidam alii, latronum more grassantes rapere ex alieno, spoliare, uicinosque armis uexare. [1] Quae res ubi multorum querelis ad senatum (nondum enim rex ex Boëmia redierat) delatae sunt, uno consensu statuunt pro presenti rerum facultate latrociniis obuiam ire, ne scilicet cuiquam, quantum fieri poterat, regiam opem imploranti merito desiderabilem sua facerent incuria. Igitur aduersus Laurentium eiusque socios Matthias Cerebbius, uir bello satis clarus, confestim missus est. Itaque alter cum mediocri militum manu rei militaris scientia, alter opibus fraetus pari fere spe ad dimicandum uenere, uarioque euentu aliquoties utrinque certatum est. [2] Postea uero quam agri satis undique ferro atque igni uastati sunt, multaeque inuicem clades illatae atque acceptae, defessi tandem, nulla fere memorabili re gesta, arma deposuere.

-- 59 --

Cerebbius tamen multo meliore conditione ab armis discessit: nam Garam et Santum Nicolaum, aduersae factionis oppida, eo bello intercepta retinuit. Prior uero Varanensis nullum nactus aduersarium, qui ei repugnaret, fraetusque tum regis absentia ac regni tumultu, tum regione a Buda, in qua urbe regia sedes est, procul distante, quasi longe ab arbitris ac censoribus amotus, arma coepit mouere. Nam in finibus Pannoniae fere ultimis, qua ea regio Dalmatas attingit, bellum finitimis excitauerat.

Id autem temporis optimatum potiores, qui per regis absentiam ius regiae potestatis habebant, Budae morabantur ita de publico soliciti statu, ut paruam admodum priuatae rei gererent curam, cum maxime uellent non modo proxima, sed etiam longe posita tueri. Itaque prior Varanensis regni perturbationem suamque cupiditatem in consilio habens, quicquid poterat uicinis adimebat ― iure, ut plerisque barbaris mos est, in uiribus posito ― quamuis ipse prior 69 sua se armis repetere predicaret. Quo facto regi quoque Matthiae Coruino aliquantulum notae inustum est, forte detecta eius iam fato functi seu fraude, seu suspicione fraudis. Nempe sicut ingentem gloriam saepius fortunae quam uirtutis beneficio assequimur, ita interdum nullo nostro merito, sed insperato quodam euentu incidimus in infamiam.

Previous section

Next section


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.