Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Hi Turcas contra Polonos excitant. Stephanus Carabogdanes eo tempore Moldouiis imperitabat, uir licet aetate iam exacta, animo tamen ad bellum satis promptus. [1] Is, plane perspecto Alberthi consilio, simul suis ipsius uiribus imparem se illi iudicans (neque enim solo Hungarorum auxilio satis confidebat utpote ab Vuladislauo Alberthi fratre misso), Turcas, a quibus, ut diximus, tributi pensione in amicitiam receptus erat, in auxilium concire statuit, quo scilicet Polonis maiorem incuteret metum, quippe Turcarum nomen id temporis, ob imperium partim in Asia, partim in Europa late patens, maximum erat. Geta igitur regem Turcarum ad bellum aduersus Polonos sumendum hunc in modum per epistolam est hortatus:
Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum, nec imperio suo in posterum satis tutum. Nam ut apud Dalmatas in prouerbio est: quodcunque solum Turcae equorum suorum ungulis contigerint, illud de caetero ne uernis quidem imbribus reuirescere aut herbis uestiri. Quo sane prouerbio arguitur eorum tum stultitia, tum impietas, qui ope communium hostium suas ulciscuntur iniurias, quum longe praestet ob Christianae reipublicae utilitatem regno potius cedere quam Turcarum armis illud retinere, quippe quorum amicitiam maximis iniuriis ac demum libertatis precio Christiani semper pararunt. Turcae enim cum Christianis nulla alia causa amicitia iunguntur, nisi ut demum opprimant incautos. Vnde qui illorum fidei minime credunt, maxime tuti sunt.
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.